ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber I, Caput XXIII 第I巻 第XXIII章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 54B · 5 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 1.23.1

1

Jocos etsi nonnumquam honesti sint, tamen in ecclesiasticis viris omnino proscribendos: vocem autem puram ac simplicem esse oportere. 102. Multa praeterea de ratione dicendi dant praecepta saeculares viri, quae nobis praetereunda arbitror, ut de jocandi disciplina.

PL 16, 54B

冗談は、ときに徳にかなうものであっても、教会の人々においては全面的に退けるべきであり、声は純粋で素朴であるべきである。102. そのほか、世俗の人々は話し方について多くの教えを与えているが、たとえば冗談の作法についての教えのように、我々はそれらを見送るべきだと私は思う。

De officiis ministrorum libri tres 1.23.2

2

Nam licet interdum honesta joca ac suavia sint, tamen ab ecclesiastica abhorrent regula; quoniam quae in Scripturis sanctis non reperimus, ea quemadmodum usurpare possumus? 103. Cavenda enim etiam in fabulis, ne inflectant gravitatem severioris propositi.

PL 16, 54B

たとえ冗談がときに徳にかない快いものであっても、教会の規範とは相いれない。聖なる書物に見いだされないものを、どうして我々が用いることができようか。103. 雑談の中でも、より厳しい志の重みを曲げぬよう、警戒せねばならないからである。

De officiis ministrorum libri tres 1.23.3

3

Vae vobis, qui ridetis, quia flebitis (Luc. VI, 21) ! ait Dominus: et nos ridendi materiam requirimus, ut hic ridentes, illic fleamus?

PL 16, 54B

「災いあれ、笑う汝らに。汝らは泣くであろうから」(ルカ6:21)〔底本は21と刷る。引用文はルカ6:25に当たる〕と主は言う。それなのに我々は、ここで笑ってかしこで泣くために、笑いの種を求めるのか。

De officiis ministrorum libri tres 1.23.4

4

Non solum profusos, sed omnes etiam jocos declinandos arbitror; nisi forte plenum suavitatis et gratiae sermonem esse, non indecorum est. 104. Nam de voce quid loquar, quam simplicem et puram esse satis arbitror: canoram autem esse naturae est, non industriae.

PL 16, 54C

放縦な冗談だけでなく、すべての冗談を避けるべきだと私は考える。ただし、話が快さと魅力に満ちていることがふさわしくなくはない、という場合は別である。104. 声について何を語ろうか。声は素朴で純粋であれば足りると私は考える。響きのよいことは本性のものであって、努力のものではない。

De officiis ministrorum libri tres 1.23.5

5

Sit sane distincta pronuntiationis modo, et plena succi virilis; ut agrestem ac subrusticum fugiat sonum, non ut rythmum affectet scenicum, sed mysticum servet.

PL 16, 55A

声は、発音の調子が明瞭で、男らしい活力に満ちたものであれ。野卑でやや粗野な響きを避けるが、舞台のような調子を装うのではなく、奥義にかなった調子を保つように〔mysticum は、聖なる務めの奥義にふさわしい調子を言うと解した〕。