De officiis ministrorum libri tres 1.22.1
De cogitationibus, et appetitu: deque decoro sermonis in confabulatione, ac disceptatione servando. 98. Sunt autem gemini motus, hoc est, cogitationum et appetitus: alteri cogitationum, alteri appetitus: non confusi, sed discreti et dispares.
PL 16, 52D思考と欲求について、また談話と討議において言葉のふさわしさを守ることについて述べる。98. 動きには二つがある。すなわち、思考の動きと欲求の動きである。一方は思考の、他方は欲求のもので、混ざり合わず、区別され、異なっている。
De officiis ministrorum libri tres 1.22.2
Cogitationes verum exquirere, et quasi emolere muneris habent: appetitus ad aliquid impellit agendum atque excitat. Itaque ipso genere naturae suae et cogitationes tranquillitatem sedationis infundunt, et appetitus motum agendi excutit.
PL 16, 53A思考は、真理を探り、いわば挽き砕く役割を持つ。欲求は、何かを行うように駆り立て、かき立てる。そこで、その本性の種類そのものによって、思考は静まりの平静を注ぎ、欲求は行動への動きを振り起こす。
De officiis ministrorum libri tres 1.22.3
Ita ergo informati simus, ut bonarum rerum subeat animum cogitatio: appetitus rationi obtemperet (si vere ut illud decorum custodiamus, animum volumus intendere) ne rationem excludat rei alicujus affectus: sed ratio quid honestati conveniat, examinet.
PL 16, 53Aだから我々は、善きことの思考が心に入り、欲求が理性に従うように形づくられていよう(もし我々が、あのふさわしさを守るために、本当に心を向けようとするなら)。何かの情が理性を締め出さず、むしろ理性が、何が徳にかなうことにふさわしいかを吟味するように。
De officiis ministrorum libri tres 1.22.4
99. Et quoniam ad conservationem decori spectare diximus, ut sciamus in factis dictisve quis modus: prior autem ordo loquendi quam faciendi est; sermo in duo dividitur, in colloquium familiare, et in tractatum, disceptationemque fidei atque justitiae.
PL 16, 53A99. 我々は、ふさわしさを守ることは、行いと言葉においてどのような節度があるかを知ることにかかわる、と述べた。しかも、語ることの順序は行うことの順序より先である。談話は二つに分かれる。親しい談話と、信仰と正義についての論述および討議である。
De officiis ministrorum libri tres 1.22.5
In utroque servandum, ne sit aliqua perturbatio: sed tamquam mitis et placidus, et benevolentiae plenus et gratiae, sine ulla sermo ducatur contumelia.
PL 16, 53Bどちらにおいても、いかなる動揺も生じないよう守らねばならない。むしろ、談話は、柔和で穏やかで、好意と魅力に満ち、いかなる侮辱もなしに進められるべきである。
De officiis ministrorum libri tres 1.22.6
Absit pertinax in familiari sermone contentio; quaestiones enim magis excitare inanes, quam utilitatis aliquid afferre solet. Disceptatio sine ira, suavitas sine amaritudine sit, monitio sine asperitate, hortatio sine offensione.
PL 16, 53B親しい談話に、頑固な論争があってはならない。論争は、何か有益なことをもたらすよりも、むしろ空疎な問いをかき立てるのが常だからである。討議は怒りなく、穏やかさは苦々しさなく、戒めは厳しさなく、勧めは不快なくあれ。
De officiis ministrorum libri tres 1.22.7
Et sicut in omni actu vitae id cavere debemus, ne rationem nimius animi motus excludat, sed teneamus consilii locum: ita etiam in sermone formulam eam teneri convenit, ne aut ira excitetur, aut odium, aut cupiditatis nostrae, aut ignaviae aliqua exprimamus indicia.
PL 16, 53Bまた、生活のあらゆる行いにおいて、過度な心の動きが理性を締め出さぬよう警戒し、熟慮の場を保たねばならないように、談話においても、怒りや憎しみが引き起こされたり、我々の欲望や怠惰のしるしを表したりすることのないよう、その型が守られるのがふさわしい。
De officiis ministrorum libri tres 1.22.8
100. Sit igitur sermo hujusmodi de Scripturis maxime. Quid enim magis nos oportet loqui, quam de conversatione optima, adhortatione observationis, disciplinae custodia. Habeat caput ejus rationem et finis modum. Sermo enim taediosus iram excitat.
PL 16, 53B100. だから、このような談話は、とりわけ聖書についてのものであれ。実際、最善の生き方、遵守への勧め、規律の保持について語ることにまさって、我々が語るべきことが何かあろうか。その始まりには道理があり、終わりには節度があれ。退屈な話は怒りを起こすからである。
De officiis ministrorum libri tres 1.22.9
Quam vero indecorum, ut cum omnis confabulatio habere soleat incrementum gratiae, habeat naevum offensionis?
PL 16, 54Aすべての談話は魅力を増すのが常であるのに、不快の染みを帯びるとは、なんとふさわしくないことか。
De officiis ministrorum libri tres 1.22.10
101. Tractatus quoque de doctrina fidei, de magisterio continentiae, de disceptatione justitiae, adhortatione diligentiae, non unus semper, sed ut se dederit lectio, nobis et arripiendus est, et prout possumus, prosequendus: neque nimium prolixus, neque cito interruptus; ne vel fastidium derelinquat, vel desidiam prodat atque incuriam.
PL 16, 54A101. 信仰の教え、自制の指導、正義の討議、勤勉への勧めについての論述も、いつも同じ一つではなく、朗読が与えられるに応じて、我々は取り上げ、できる限り続けねばならない。長すぎず、すぐに中断されもしないこと。嫌気を残したり、怠惰と無頓着を露わにしたりしないためである。
De officiis ministrorum libri tres 1.22.11
Oratio pura, simplex, dilucida, atque manifesta, plena gravitatis et ponderis: non affectata elegantia, sed non intermissa gratia.
PL 16, 54A語り口は、清く、素朴で、明晰で、はっきりとして、重みと重厚さに満ちたものであれ。作為された優雅さはなくてよいが、魅力は絶やさぬこと。