ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber III, Caput IV 第III巻 第IV章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 151C · 15 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 3.4.1

1

Ubi strictius ostensum est eum qui commodi sui causa noceat alteri, graves conscientiae suae paenas luiturum, colligitur uni utile nihil esse, quod itidem non sit omnibus: atque adeo propositae a philosophis de naufragis duobus quaestioni locum non esse apud Christianos, quibus ubique charitas atque humilitas exercendae sunt.

PL 16, 151C

自分の利益のために他人を害する者は、自らの良心に重い刑罰を負うことが、いっそう厳密に示されたあと、一人に有益なもので、同じくすべての人に有益でないものは何一つない、と結論される。かくして、哲学者たちが提起した二人の難破者の問題には、キリスト教徒の間では場がない。キリスト教徒は、どこにおいても愛と謙遜を実践しなければならないからである。

De officiis ministrorum libri tres 3.4.2

2

24. Hinc ergo colligitur quod homo, qui secundum naturae formatus est directionem, ut obediat ei, nocere non possit alteri: quod si cui noceat, naturam violet: neque tantum esse commodi quod adipisci sese putet, quantum incommodi, quod ex eo sibi accidat.

PL 16, 152A

24. こうして、このことから結論される。自然の方向づけに従い、それに従うように形づくられた人間は、他人を害することができない。もし誰かを害するなら、自然を破っている。そして、得たと思う利益は、そこから自分に生じる不利益ほどには大きくない。

De officiis ministrorum libri tres 3.4.3

3

Quae enim poena gravior, quam interioris vulnus conscientiae? Quod severius judicium, quam domesticum, quo unusquisque sibi est reus, seque ipse arguit quod injuriam fratri indigne fecerit?

PL 16, 152A

内なる良心の傷より重い刑罰があろうか。家の内の裁きほど厳しい判決があろうか。そこでは各人が自らの被告となり、兄弟にふさわしくない仕方で不正を加えたことで、自分自身を告発する。

De officiis ministrorum libri tres 3.4.4

4

Quod non mediocriter Scriptura commendat dicens: Ex ore stultorum baculum contumeliae (Prov. XIV, 3) . Stultitia igitur condemnatur, quia contumeliam facit. Nonne hoc magis fugiendum, quam mors, quam dispendium, quam inopia, quam exsilium, quam debilitatis dolor?

PL 16, 152A

聖書はこのことを並々ならず勧めて言う。「愚か者たちの口には侮辱の杖がある」(箴言14:3)。こうして、愚かさは、侮辱を加えるがゆえに断罪される。これこそ、死より、損失より、窮乏より、追放より、体の衰えの苦痛より、むしろ避けるべきではないか。

De officiis ministrorum libri tres 3.4.5

5

Quis enim vitium corporis, aut patrimonii damnum non levius ducat vitio animi, et existimationis dispendio?

PL 16, 152B

いったい誰が、体の欠陥や財産の損失を、心の悪徳や名声の損失より軽いと見なさないだろうか。

De officiis ministrorum libri tres 3.4.6

6

25. Liquet igitur id spectandum et tenendum omnibus, quod eadem singulorum sit utilitas, quae sit universorum: nihilque judicandum utile, nisi quod in commune prosit. Quomodo enim potest uni prodesse? Quod inutile sit omnibus, nocet.

PL 16, 152B

25. したがって明らかである。すべての人が見据え、保つべきは、個々の人の有益さが、すべての人の有益さと同じだということであり、共同体に益するもの以外は何も有益と判断してはならないということである。実際、万人に無益であるものが、どうして一人に益しうるだろうか。それは害をなす〔底本は prodesse のあとに疑問符を置く。ミーニュの脚注によれば、これはトゥアヌス写本に拠る句読で、すべての版と若干の写本は uni prodesse quod inutile sit omnibus? と続ける。ここではその読みに従い、quod inutile sit omnibus を前の問いの主語として続けて読んだ〕。

De officiis ministrorum libri tres 3.4.7

7

Mihi certe non videtur, qui inutilis est omnibus, sibi utilis esse posse. Etenim si una lex naturae omnibus, una utique utilitas universorum, ad consulendum utique omnibus naturae lege constringimur.

PL 16, 152B

少なくとも私には、万人にとって無益な者が、自分にとっては有益でありうるとは思われない。実に、自然の法がすべての人に一つであるなら、すべての人の有益さもまた一つであり、我々は自然の法によって、すべての人のために配慮するよう縛られている。

De officiis ministrorum libri tres 3.4.8

8

Non est ergo ejus qui consultum velit alteri secundum naturam, nocere ei adversus legem naturae.

PL 16, 152C

したがって、自然に従って他人のために配慮しようとする者が、自然の法に背いてその人を害することは、あるべきことではない。

De officiis ministrorum libri tres 3.4.9

9

26. Etenim si hi qui in stadio currunt, ita feruntur praeceptis informari atque instrui, ut unusquisque celeritate non fraude contendat, cursuque, quantum potest, ad victoriam properet; supplantare autem alterum aut manu dejicere non ausit: quanto magis in hoc cursu vitae istius, sine fraude alterius et circumscriptione gerenda nobis victoria est?

PL 16, 152C

26. 実際、競技場で走る者たちは、各人が詐術でなく速さで競い、できる限り走って勝利へ急ぎ、他人の足を払ったり、手で突き落としたりしようとはしないよう、教えを受けて訓練されると言われている。それならば、この人生の走路においては、他人を欺いたり、だまし取ったりすることなく、我々が勝利を収めなければならないのは、どれほどいっそうであろうか。

De officiis ministrorum libri tres 3.4.10

10

27. Quaerunt aliqui, si sapiens in naufragio positus insipienti naufrago tabulam extorquere possit, utrum debeat?

PL 16, 152C

27. 次のように問う人々がいる。難破の中にいる賢者が、愚かな難破者から板を奪い取ることができるとき、そうすべきかどうか。

De officiis ministrorum libri tres 3.4.11

11

Mihi quidem, etsi praestabilius communi videatur usui sapientem de naufragio quam insipientem evadere; tamen non videtur quod vir christianus, et justus, et sapiens, quaerere sibi vitam aliena morte debeat: utpote qui etiam si latronem armatum incidat, ferientem referire non possit; ne dum salutem defendit, pietatem contaminet.

PL 16, 153A

私としては、賢者が愚者より難破から逃れるほうが共通の用にとってまさると見えるとしても、キリスト教徒であり、義人であり、賢者である人が、他人の死によって自分の生を求めるべきだとは思われない。たとえ武装した強盗に出くわしても、打ちかかる者に打ち返すことができない者だからである。身を守りながら、敬虔を汚すことのないためである。

De officiis ministrorum libri tres 3.4.12

12

De quo in Evangelii libris aperta et evidens sententia est: Reconde gladium tuum; omnis enim qui gladio percusserit gladio ferietur (Matth. XXVI, 52) . Quis latro detestabilior, quam persecutor qui venerat ut Christum occideret?

PL 16, 153A

これについて福音書には、明白で明瞭な教えがある。「汝の剣を納めよ。剣で打つ者は皆、剣で打たれる」(マタイ26:52)。キリストを殺しに来た迫害者ほど忌まわしい強盗がどこにあろうか。

De officiis ministrorum libri tres 3.4.13

13

Sed noluit se Christus persecutorum defendi vulnere, qui voluit suo vulnere omnes sanare. 28. Cur enim te potiorem altero judices, cum viri sit christiani praeferre sibi alterum, nihil sibi arrogare, nullum sibi honorem assumere, non vindicare meriti sui pretium?

PL 16, 153A

しかしキリストは、迫害者たちに傷を負わせることによって自分が守られることを望まなかった。自分の傷によってすべての人を癒そうと望んだからである。28. なぜあなたは、自分を他人よりすぐれていると判断するのか。キリスト教徒たる人の務めは、他人を自分より上に置き、何事も自分に帰さず、いかなる名誉も自分に取らず、自分の功績の報いを要求しないことなのに。

De officiis ministrorum libri tres 3.4.14

14

Deinde cur non tuum tolerare potius incommodum, quam alienum commodum diripere assuescas? Quid tam adversus naturam, quam non esse contentum eo quod habeas, aliena quaerere, ambire turpiter?

PL 16, 153B

さらに、なぜあなたは、他人の利益を奪い取るより、むしろ自分の不利益を耐え忍ぶことに慣れないのか。持っているもので満足せず、他人のものを求め、恥ずべく野心を抱くことほど、自然に反することがあろうか。

De officiis ministrorum libri tres 3.4.15

15

Nam si honestas secundum naturam, omnia enim fecit Deus bona valde, turpitudo utique contraria est. Non potest ergo honestati convenire et turpitudini, cum haec inter se discreta naturae lege sint.

PL 16, 153B

実に、もし徳にかなうことが自然に従うなら――神はすべてを極めて善いものとして造ったからである――恥ずべきことはまさに反対である。したがって、徳にかなうことと恥ずべきことは両立しえない。これらは自然の法によって互いに隔てられているからである。