De officiis ministrorum libri tres 1.14.1
Dei cognitionem nihil fugere et Scripturarum testimoniis, et solis comprobatur exemplo, qui licet creatura sit, tamen vel lumine, vel calore cuncta penetrat. 51. Sequitur illa responsio, utrum Deum, si operis sui cura non praeterierit, praetereat scientia.
PL 16, 38B神の認識から何ものも逃れないことは、聖書の証言によっても、太陽の例によっても確かめられる。太陽は被造物でありながら、光によっても熱によっても万物を貫く。51. 次に、あの応答が続く。自らの業への配慮が神を逃れていないなら、知識が神を逃れるだろうか。
De officiis ministrorum libri tres 1.14.2
Ergo qui plantavit aurem, non audit: qui finxit oculum, non videt, non considerat? 52. Non praeteriit haec vana opinio sanctos prophetas. Denique David inducit eos loquentes, quos superbia inflatos asserit.
PL 16, 39Aでは、耳を植えた者が聞かず、目を形づくった者が見ず、顧みないのか。52. この空しい意見は、聖なる預言者たちにも見逃されなかった。実に、ダビデは、高慢に膨れ上がっていると彼が断ずる者たちを、語る者として登場させる。
De officiis ministrorum libri tres 1.14.3
Quid enim tam superbum, quam cum ipsi sub peccato sint, alios indigne ferant peccatores vivere, dicentes: Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur (Psal. XCIII, 3) ? Et infra: Et dixerunt. Non videbit Dominus, neque intelliget Deus Jacob.
PL 16, 39A彼ら自身が罪の下にありながら、他の者が罪人として生きていることを不当だと憤る、これほど高慢なことがあろうか。彼らはこう言う。「いつまで、主よ、いつまで罪人たちは誇るのか」(詩篇93:3)。そして後に。「彼らは言った。主は見ず、ヤコブの神は悟らない」。
De officiis ministrorum libri tres 1.14.4
Quibus respondet propheta dicens: Intelligite nunc insipientes in populo, et stulti aliquando sapite. Qui plantavit aurem, non audit: et qui finxit oculum, non considerat? Qui corripit gentes, non arguit, qui docet hominem scientiam?
PL 16, 39A彼らに預言者はこう答える。「民の中の無分別な者らよ、いま悟れ。愚かな者らよ、いつかは賢くなれ。耳を植えた者が聞かず、目を形づくった者が顧みないのか。諸国民を懲らす者が責めず、人に知識を教える者が〔責めない〕のか」。
De officiis ministrorum libri tres 1.14.5
Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Ibid. 7 et seq.) . Qui ea quaecumque vana sunt deprehendit, ea quae sancta sunt, nescit, et ignorat quod ipse fecit? Potest opus suum ignorare artifex?
PL 16, 39A「主は人間の思いを知っている。それが空しいことを」(詩篇93:7以下)。空しいものなら何であれ見抜く者が、聖なるものを知らず、自分が造ったものを知らないのか。職人が自分の作品を知らずにいられようか。
De officiis ministrorum libri tres 1.14.6
Homo est, et in opere suo latentia deprehendit; et Deus opus suum nescit? Altius ergo profundum in opere, quam in auctore. Et fecit aliquid quod supra se esset, cujus meritum ignoraret auctor, cujus affectum nesciret arbiter? Haec illis.
PL 16, 39B人間でさえ、自分の作品に潜むものを見抜く。それなのに、神が自分の作品を知らないのか。では、作品の中の深みは、作り手の中の深みよりも深いのか。神は、自分より上にあるものを造ったというのか。その功績を創造者は知らず、その心情を裁定者は知らないというのか。以上は彼らに対して言うことである。
De officiis ministrorum libri tres 1.14.7
53. Caeterum nobis satis est ipsius testimonium, qui ait: Ego sum scrutans corda et renes (Jerem. XVII, 10) . Et in Evangelio ait Dominus Jesus: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Luc. V, 22) ? Sciebat enim quod cogitarent mala.
PL 16, 39B53. しかし我々には、彼自身の証言で足りる。彼は言う。「私は心と腎を探る者である」(エレミヤ17:10)。また福音書で主イエスは言う。「なぜ汝らは心の中で悪を思うのか」(ルカ5:22)。実際、彼らが悪を思っていることを、彼は知っていたからである。
De officiis ministrorum libri tres 1.14.8
Denique Evangelista testatur dicens: Sciebat enim Jesus cogitationes eorum (Luc. VI, 8) . 54. Quorum non poterit satis movere opinio, si facta eorum consideremus.
PL 16, 39B実に、福音記者は証言して言う。「イエスは彼らの思いを知っていた」(ルカ6:8)。54. 彼らの行いを考察するなら、彼らの意見が我々を十分に動かすことはありえまい。
De officiis ministrorum libri tres 1.14.9
Nolunt supra se esse judicem, quem nihil fallat: nolunt ei dare occultorum scientiam, qui metuunt occulta sua prodi. Sed etiam Dominus sciens opera eorum, tradidit eos in tenebras. In nocte, inquit, erit fur.
PL 16, 39B彼らは、何ものにも欺かれない裁き手が自分の上にいることを望まず、その裁き手に隠れた事柄の知識を与えることを望まない。自分たちの隠し事が暴かれるのを恐れているからである。しかし、主もまた、彼らの業を知って、彼らを闇に引き渡した。彼は言う。「夜には盗人が現れる」。
De officiis ministrorum libri tres 1.14.10
Et oculus adulteri servabit tenebras, dicens: Non considerabit me oculus: et latibulum personae posuit suae (Job XXIV, 14, 15) .
PL 16, 39B「そして姦夫の目は闇を守り、言う。『目は私を見ないだろう』。そして彼は自分の顔の隠れ場を設けた」(ヨブ記24:14, 15)。
De officiis ministrorum libri tres 1.14.11
Omnis enim qui lucem fugit, diligit tenebras, studens latere, cum Deum latere non possit, qui intra profundum abyssi, et intra hominum mentes non solum tractata, sed etiam volvenda cognoscit. Denique et ille qui dicit in Ecclesiastico: Quis videt me?
PL 16, 39B光を避ける者はみな、闇を愛し、隠れようと努める。しかし神から隠れることはできない。神は深淵の奥と人間の精神の内で、論じられたことだけでなく、思い巡らされることまでも知っているからである。実に、集会の書でこう言うあの者もそうである。「誰が私を見ているか」。
De officiis ministrorum libri tres 1.14.12
Et tenebrae cooperiunt me, et parietes, quem vereor (Eccli. XXIII, 25, 26) ? quamvis in lecto suo positus haec cogitet, ubi non putaverit, comprehenditur. Et erit, inquit, dedecus, quod non intellexerit timorem Dei (Ibid., 31) .
PL 16, 39B「闇が私を覆い、壁もある。私は誰を恐れようか」(集会の書23:25, 26)。たとえ自分の寝台に横たわってこれを思っていても、思いもしないところで捕らえられる。彼は言う。「それは恥辱となる。神への畏れを悟らなかったからである」(集会の書23:31)。
De officiis ministrorum libri tres 1.14.13
55. Quid autem tam stolidum, quam putare quod Deum quidquam praetereat; cum sol qui minister luminis est, etiam abdita penetret, et in fundamenta domus vel secreta conclavia vis caloris ejus irrumpat?
PL 16, 39D55. 神から何かが漏れ落ちると考えるほど愚かなことがあろうか。光の奉仕者である太陽は、隠されたものにまで入り込み、家の土台や奥の部屋にも、その熱の力が突入するというのに。
De officiis ministrorum libri tres 1.14.14
Quis neget verna temperie tepefieri interiora terrarum, quas glacies hiberna constrinxerit? Norunt ergo arborum occultam vim caloris vel frigoris, adeo ut radices arborum aut urantur frigore, aut fotu solis virescant.
PL 16, 39D冬の氷が締めつけていた地の内部が、春の気温でぬくもることを、誰が否定しようか。それゆえ、木々は熱や冷気の隠れた力を知っている〔Norunt の主語と arborum の係りは定かでない。このように取った〕。その結果、木々の根は、冷気に焼かれるか、太陽の温もりで青々とするかである。
De officiis ministrorum libri tres 1.14.15
Denique ubi clementia coeli arriserit, varios terra se fundit in fructus. 56. Si igitur radius solis fundit lumen suum super omnem terram, et in ea quae clausa sunt, se inserit, nec vectibus ferreis aut gravium valvarum obicibus, quominus penetret, impeditur; quomodo non potest intelligibilis Dei splendor in cogitationes hominum et corda semet quae ipse creavit, inserere: sed ea quae ipse fecit, non videt, et fecit ut meliora sint quae facta sunt, et potentiora, quam ipse est qui ea fecit, ut possint quando volunt, cognitionem sui operatoris latere?
PL 16, 40A実に、天の穏やかさが微笑みかけるところでは、地は様々な実りを注ぎ出す。56. では、太陽の光線がすべての地の上に光を注ぎ、閉ざされたところにも入り込み、鉄のかんぬきや重い扉の障害によっても、貫くことを妨げられないのなら、知性で捉えられる神の輝きは、どうして、自らが創造した人間の思いと心に入り込めないことがあろうか。それとも、神は自分が造ったものを見ないというのか。しかも、造られたものを、より優れ、造った者自身よりも強力なものとして造り、望むときには、自分たちを造った者の認識から隠れることができるようにした、というのか。
De officiis ministrorum libri tres 1.14.16
Tantam ergo virtutem et potestatem inseruit mentibus nostris; ut eam comprehendere cum velit, ipse non possit?
PL 16, 40Aそれほどの力と権能を、神は我々の精神の中に植えつけたので、神自身がそれを捉えようと欲しても、できないというのか。