ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber II, Caput XXV 第II巻 第XXV章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 136B · 12 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 2.25.1

1

Beneficia in pauperes potius conferenda quam in divites; hos enim aut quaesitam a se beneficii vicem putare, aut indignari quod videantur hinc facti debitores: pauperes vero et debitorem pro se Deum ipsum constituere, et libenter accepta beneficia confiteri.

PL 16, 136B

善行は富める者よりもむしろ貧しい者に施すべきであり、富める者は、自分が求めた善行の見返りだと思うか、あるいはそれによって債務者にされたように見えることに憤るが、貧しい者は神自身をも自分のための債務者に立て、受けた善行を喜んで認めるからである。

De officiis ministrorum libri tres 2.25.2

2

Quibus additur ad pecuniae contemptum adhortatio. 126. Quid autem et tibi prodest favere diviti? An quia citius amantem remuneratur? His enim favemus frequentius, a quibus referendae vicem speramus gratiae.

PL 16, 136C

これらに、金銭を軽んじるようにとの勧めが加えられる。126. 実際、あなたにとって、富める者に肩入れして何の益があろうか。富める者のほうが、愛する者に早く報いるからか。我々はたいてい、恩返しの見返りを望める相手を厚遇するものだからである。

De officiis ministrorum libri tres 2.25.3

3

Sed eo magis infirmo et inopi nos studere convenit; quia pro eo qui non habet, remunerationem speramus a Domino Jesu (Luc. XIV, 12, 13) : qui sub specie convivii generalem virtutum edidit formam: ut his potius nostra conferamus beneficia, qui nobis ea non possunt repraesentare, docens ad convivium atque epulas non eos qui divites sunt, sed pauperes invitandos.

PL 16, 136C

だが、弱い者と貧しい者に心を砕くのが、我々にはなおさらふさわしい。持たない者のために、我々は主イエスからの報いを望むからである(ルカ14:12, 13)。主は宴にことよせて、徳の一般的な型を示した。すなわち、我々の善行は、それを返すことのできない人々にこそ施せということであり、宴や饗応に招くべきは富める者ではなく貧しい者だと教えたのである。

De officiis ministrorum libri tres 2.25.4

4

Divites enim rogari videntur, ut ipsi quoque nobis reddant convivium; pauperes, quia non habent quod restituant, cum acceperint, remuneratorem nobis faciunt Dominum, qui se pro paupere obligandum obtulit.

PL 16, 137A

富める者は、自分たちにも宴を返させるために招かれると見える。貧しい者は、返すものを持たないので、受けたときに主を我々への報い手とする。主は貧しい者のために、自らが債務者となることを申し出たのである。

De officiis ministrorum libri tres 2.25.5

5

127. Ad ipsum quoque saeculi usum collatio beneficii facta in pauperes magis quam in locupletes plus juvat; quia dives dedignatur beneficium, et pudet eum debitorem esse gratiae.

PL 16, 137A

127. 世の慣わしに照らしても、善行を富裕な者より貧しい者に施すほうが益が大きい。富める者は善行を軽んじ、恩義の債務者であることを恥じるからである。

De officiis ministrorum libri tres 2.25.6

6

Quin etiam id quod collatum est sibi, meritis suis arrogat, quod velut debitum acceperit, vel ideo datum sit eo quod is qui dedit, reddendum sibi a divite uberius existimaverit.

PL 16, 137A

それどころか、自分に施されたものを自分の功績のおかげとし、当然の負債として受けたのだ、あるいは与えた者が、富める者からより豊かに返されるはずだと見込んだから与えられたのだ、と考える。

De officiis ministrorum libri tres 2.25.7

7

Ita in accipiendo beneficio, eo ipso quod acceperint divites, dedisse se magis quam accepisse existimant: pauper vero etsi non habet unde reddat pecuniam, refert gratiam.

PL 16, 137A

こうして富める者は、善行を受けるとき、まさに受けたということのゆえに、受けたよりもむしろ与えたと思う。これに対し貧しい者は、金銭を返す当てがなくとも、謝意を返す。

De officiis ministrorum libri tres 2.25.8

8

In quo certum est quod plus reddat, quam acceperit; pecunia enim nummo solvitur, gratia numquam exinanitur. Reddendo vacuatur pecunia: gratia autem et habendo solvitur, et solvendo retinetur.

PL 16, 137B

この場合、貧しい者は受けたより多くを返すことは確かである。金銭は貨幣で払い終えるが、謝意は決して尽きないからだ。返せば金銭は空になる。だが謝意は、抱いていることによっても払われ、払うことによって保たれる。

De officiis ministrorum libri tres 2.25.9

9

Deinde quod dives refugit, pauper fatetur quod sit obligatus debito, sibique subventum, non honori suo delatum putat: donatos sibi arbitratur filios, vitam redditam, servatam familiam. Quanto igitur melius apud bonos, quam apud ingratos locare beneficium?

PL 16, 137B

さらに、富める者が避けることを、貧しい者は認める。すなわち、自分が負債によって縛られていること、自分は助けられたのであって、自分の名誉のために贈られたのではないと考える。子らが与えられ、命が返され、家が守られたと思うのである。それゆえ、恩知らずな者より善き人々に善行を投じるほうが、どれほどまさっていることか。

De officiis ministrorum libri tres 2.25.10

10

128. Unde Dominus ad discipulos ait: Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam; (Matth. X, 9) ; quia velut falce, pullulantem in pectoribus humanis succidit avaritiam.

PL 16, 137B

128. それゆえ主は弟子たちに言った。「金も銀も銭も持つな」(マタイ10:9)。鎌で刈るように、人間の胸に芽生える貪欲を断ち切ったからである。

De officiis ministrorum libri tres 2.25.11

11

Petrus quoque claudo, qui ex utero matris suae portabatur, ait: Argentum et aurum non habeo: sed quod habeo, do tibi. In nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula (Act. III, 6) . Itaque pecuniam non dedit, sanitatem dedit.

PL 16, 137C

ペトロもまた、母の胎から運ばれてきた足の不自由な人に言った。「銀も金も私にはない。だが私にあるものを汝に与える。ナザレ人イエス・キリストの名によって、立って歩け」(使徒言行録3:6)。こうして彼は金銭を与えず、健やかさを与えた。

De officiis ministrorum libri tres 2.25.12

12

Quanto melius est salutem habere sine pecunia, quam pecuniam sine salute! Surrexit claudus, quod non sperabat: pecuniam non accepit, quam sperabat. Sed haec vix in sanctis Domini reperiuntur, ut divitiae contemptui sint.

PL 16, 137C

金銭が健やかさなしにあるより、健やかさが金銭なしにあるほうが、どれほどまさっていることか。足の不自由な人は、期待していなかったもの〔健やかさ〕を得て立ち上がった。期待していた金銭は受け取らなかった。だが、富が軽んじられるということは、主の聖なる者たちのうちにさえ、ほとんど見いだされない。