ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber I, Caput XVII 第I巻 第XVII章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 42C · 7 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 1.17.1

1

Adolescentis officia, et exempla eidem aetati accommoda proponuntur. 65. Quoniam igitur et poenam improbitati, et virtuti fore praemium satis claruit, de Officiis aggrediamur dicere; quae nobis ab adolescentia spectanda sunt, ut cum aetate accrescant simul.

PL 16, 42C

青年の務めと、同じ年代にふさわしい例が示される。65. それゆえ、悪には刑罰が、徳には報いがあることが十分に明らかになったので、務めについて語りはじめよう。それらは、年齢とともに増し加わるよう、我々が青年期から目を向けるべきものである。

De officiis ministrorum libri tres 1.17.2

2

Est igitur bonorum adolescentium timorem Dei habere, deferre parentibus, honorem habere senioribus, castitatem tueri, non aspernari humilitatem, diligere clementiam ac verecundiam, quae ornamento sunt minori aetati.

PL 16, 42C

それゆえ、善い青年たちの務めとは、神への畏れを持ち、両親に従い、年長者を敬い、貞潔を守り、謙遜を退けず、寛容と慎みを愛することである。これらは若い年齢の飾りとなる。

De officiis ministrorum libri tres 1.17.3

3

Ut enim in senibus gravitas, in juvenibus alacritas; ita in adolescentibus verecundia, velut quadam dote commendatur naturae.

PL 16, 42D

実際、老人には重々しさが、若者には活発さが推奨されるように、青年には慎みが、いわば自然の持参金のようにして推奨される。

De officiis ministrorum libri tres 1.17.4

4

66. Erat Isaac Dominum timens, utpote Abrahae indoles, deferens patri usque adeo, ut adversus paternam voluntatem nec mortem recusaret (Gen. XXII, 9 et seq.) .

PL 16, 43A

66. イサクは主を畏れる者であった。アブラハムの子として、父に従うことが甚だしく、父の意志に逆らって死を拒むことさえしなかったほどである〔adversus paternam voluntatem は recusaret に係ると取った〕(創世記22:9以下)。

De officiis ministrorum libri tres 1.17.5

5

Joseph quoque cum somniasset quod sol et luna et stellae adorarent eum, sedulo tamen obsequio deferebat patri (Gen. XXXVII, 6 et seq.) : castus ita ut ne sermonem quidem audire vellet nisi pudicum: humilis usque ad servitutem, verecundus usque ad fugam, patiens usque ad carcerem, remissor injuriae usque ad remunerationem.

PL 16, 43A

ヨセフもまた、太陽と月と星々が自分を拝むという夢を見たのに、熱心な従順をもって父に従った(創世記37:6以下)。貞潔で、清らかな言葉しか聞こうとしないほどであり、謙遜は僕となるまでに至り、慎みは逃亡にまで至り、忍耐は牢獄にまで至り、不当な仕打ちを赦すことは、かえって恩で報いることにまで至った。

De officiis ministrorum libri tres 1.17.6

6

Cujus tanta verecundia fuit, ut comprehensus a muliere, vestem in manibus ejus fugiens mallet relinquere, quam verecundiam deponere (Gen. XXXIX, 8 et seq.) .

PL 16, 43A

その慎みはきわめて大きく、女に捕らえられたとき、慎みを捨てるよりも、衣を彼女の手に残して逃げることを選んだほどである(創世記39:8以下)。

De officiis ministrorum libri tres 1.17.7

7

Moyses quoque et Hieremias electi a Domino, ut oracula Dei praedicarent populo, quod poterant per gratiam, excusabant per verecundiam (Exod. IV, 10; Jerem. I, 6) .

PL 16, 43A

モーセとエレミヤも、神の託宣を民に宣べ伝えるよう主に選ばれたとき、恩寵によってできたことを、慎みのゆえに辞退した(出エジプト記4:10;エレミヤ1:6)。