ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber II, Caput XXVI 第II巻 第XXVI章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 137C · 12 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 2.26.1

1

Quam vetus malum sit avaritia, multis veteris testamenti exemplis clarum esse; hincque praeterea patere quam inanis sit pecuniarum possessio. 129. Caeterum ita incubuerunt mores hominum admiratione divitiarum, ut nemo nisi dives honore dignus putetur.

PL 16, 137C

貪欲がいかに古い悪であるかは、旧約の多くの例から明らかであること、またそこから、金銭を所有することがいかに空しいかも明らかであることを述べる。129. ところで人々の習いは、富への称賛にすっかり傾き、富める者でなければ誰も栄誉に値しないとみなされるまでになっている。

De officiis ministrorum libri tres 2.26.2

2

Neque hic recens usus: sed jamdudum, quod pejus est, inolevit hoc vitium humanis mentibus.

PL 16, 137D

しかもこれは近ごろの習いではない。さらに悪いことに、この悪徳はすでにずっと前から人間の精神に根を張ってきた。

De officiis ministrorum libri tres 2.26.3

3

Siquidem cum Hiericho magna civitas tubarum sacerdotalium sono corruisset, et Jesus Nave potiretur victoria, cognovit infirmatam esse virtutem populi per avaritiam, atque auri cupiditatem.

PL 16, 137D

というのも、エリコの大きな町が祭司たちのラッパの響きで崩れ落ち、ヌンの子ヨシュアが勝利を収めたとき、彼は民の力が貪欲と金への欲によって弱められたことを知った。

De officiis ministrorum libri tres 2.26.4

4

Nam cum de spoliis urbis incensae sustulisset Achar vestem auream, et ducenta argenti didrachmata, et linguam auream, oblatus Domino negare non potuit, sed prodidit furtum (Josue VII, 19 et seq.) .

PL 16, 138A

すなわち、焼かれた町の戦利品から、アカンが金の衣と銀のディドラクマ二百枚と金の舌〔延べ棒のこと〕を持ち出したとき、主の前に引き出されて否認することができず、盗みを明かしたのである(ヨシュア記7:19以下)。

De officiis ministrorum libri tres 2.26.5

5

130. Vetus igitur et antiqua avaritia est, quae cum ipsius divinae legis coepit oraculis, immo propter ipsam reprimendam lex delata est.

PL 16, 138A

130. かくして貪欲は古く、昔からのものである。それは神の法そのものの託宣とともに始まり、いやむしろ、これを抑えるために法が授けられたのである。

De officiis ministrorum libri tres 2.26.6

6

Propter avaritiam Balach putavit Balaam praemiis posse tentari, ut malediceret populum patrum: et vicisset avaritia, nisi Dominus a maledicto eum abstinere jussisset (Num. XXII, 7 et seq.) .

PL 16, 138A

貪欲のゆえに、バラクはバラムを報酬で誘えると考え、父祖たちの民を呪わせようとした。主がバラムに呪いを控えるよう命じなかったなら、貪欲が勝っていたであろう(民数記22:7以下)。

De officiis ministrorum libri tres 2.26.7

7

Propter avaritiam praecipitatus Achar, in exitium deduxerat totam plebem parentum. Itaque Jesus Nave, qui potuit solem statuere, ne procederet (Josue X, 12, 13) , avaritiam hominum non potuit sistere, ne serperet. Ad vocem ejus sol stetit, avaritia non stetit.

PL 16, 138A

貪欲に駆られて身を誤ったアカンは、父祖たちの民全体を破滅へ導いていた。こうして、太陽を止めて進ませないことができたヌンの子ヨシュアも(ヨシュア記10:12, 13)、人々の貪欲が這い広がるのを止めることはできなかった。その声に太陽は止まったが、貪欲は止まらなかった。

De officiis ministrorum libri tres 2.26.8

8

Sole itaque stante, confecit Jesus triumphum: avaritia autem procedente, pene amisit victoriam. 131. Quid fortissimum omnium Samson, nonne Dalilae mulieris avaritia decepit?

PL 16, 138B

太陽が止まっているうちにヨシュアは凱旋を果たした。だが貪欲が進み続けたため、あやうく勝利を失うところだった。131. あらゆる者のうち最も強かったサムソンを、女デリラの貪欲が欺いたのではなかったか。

De officiis ministrorum libri tres 2.26.9

9

Itaque ille qui rugientem leonem manibus discerpsit suis, qui vinctus et alienigenis traditus, sine ullo adjutore solus dissolutis vinculis, mille ex his peremit viros: qui funes intextis nervis velut mollia sparti fila disrupit; is super genua mulieris inflexa cervice truncatus, invicti crinis ornatum, praerogativam suae virtutis amisit.

PL 16, 138B

かくて、吼える獅子を素手で引き裂き、縛られて異民族の手に渡されながら、助け手なく独りで縄を解いて、その者たちから千人を殺し、編み込んだ腱の縄をハネガヤの柔らかな糸のように引きちぎった男が、女の膝の上に首を垂れて断たれ、征服されることのない髪の飾り、すなわち自らの力の特権を失った。

De officiis ministrorum libri tres 2.26.10

10

Influxit pecunia in gremium mulieris, et a viro discessit gratia (Judic. XVI, 5 et seq.) . 132. Feralis igitur avaritia, illecebrosa pecunia, quae habentes contaminat, non habentes non juvat.

PL 16, 138B

金が女のふところに流れ込み、男からは恩寵が去った(士師記16:5以下)。132. それゆえ貪欲は死を招くものであり、金は誘惑するものである。持つ者を汚し、持たない者を助けない。

De officiis ministrorum libri tres 2.26.11

11

Esto tamen ut aliquando adjuvet pecunia, inferiorem tamen et ipsam desiderantem. Quid ad eum qui non desiderat, qui non requirit, qui auxilio ejus non indiget, studio non flectitur? Quid ad alios, si sit ille copiosior qui habet?

PL 16, 138C

仮に、金がときに助けになるとしよう。だがそれは、自分より劣り、しかも金を欲する者に対してである。金を欲さず、求めず、その助けを必要とせず、熱意に心を曲げられない者にとって、金が何であろうか。持つ者のほうが豊かであるとして、他の人々にとって何であろうか。

De officiis ministrorum libri tres 2.26.12

12

Numquid idcirco honestior; quia habet quo honestas plerumque amittitur, quia habet quod custodiat magis quam quod possideat? Illud enim possidemus quo utimur: quod autem ultra usum est, non utique habet possessionis fructum, sed custodiae periculum.

PL 16, 138C

だからといって、より高潔だろうか。徳にかなうことがしばしば失われる元を持ち、所有するものより見張るべきものを持っているからか。我々が所有するのは、用いるものだからである。用を超えるものは、所有の実りを持たず、見張りの危険を持つだけである。