De officiis ministrorum libri tres 3.6.1
Praevalere apud nos emolumentum non oportere. Quid obtendere soleant qui a frumentis lucrum captant: quidve illis debeat responderi? Ubi eisdem Evangelica parabola et Salomonis effata sub oculis ponuntur.
PL 16, 156B利得が我々のもとで優位を占めてはならない。穀物で利を得ようとする者たちは、どんな口実を持ち出すのが常か。また彼らには何と答えるべきか。そこで、彼らには福音書のたとえ話とソロモンの言葉が目の前に示される。
De officiis ministrorum libri tres 3.6.2
37. Non vincat igitur honestatem utilitas, sed honestas utilitatem: hanc dico utilitatem, quae aestimatur secundum vulgi opinionem. Mortificetur avaritia, moriatur concupiscentia.
PL 16, 156C37. だから、有益さが徳にかなうことに勝ってはならない。むしろ徳にかなうことが有益さに勝たねばならない。ここで言う有益さとは、民衆の考えに従って評価されるそれである。貪欲は殺され、欲望は死ぬがよい。
De officiis ministrorum libri tres 3.6.3
Sanctus in negotiationem introisse se negat; quia pretiorum captare incrementa non simplicitatis, sed versutiae est. Et alius ait: Captans pretia frumenti, maledictus in plebe est (Prov. XI, 26) .
PL 16, 156C聖なる者は、商いに入り込んだことはないと言う〔「聖なる者」が誰を指すかは示されない〕。値の上昇をつかもうとするのは、素朴さのしわざでなく、狡猾さのしわざだからである。また別の者は言う。「穀物の値をねらう者は、民の間で呪われる」(箴言11:26)。
De officiis ministrorum libri tres 3.6.4
38. Definita est sententia, nihil disputationi relinquens, quale controversum genus solet dicendi esse, cum alius allegat agriculturam laudabilem apud omnes haberi, fructus terrae simplices esse, plus qui seminaverit eo probatiorem fore, uberiores reditus industriae non fraudari, negligentiam magis et incuriam ruris inculti reprehendi solere.
PL 16, 156C38. この言葉ははっきりと定まっており、議論の余地を何も残さない。論争的な種類の弁論でよく見られるのは、次のような形である。ある者は、農耕はすべての人に称賛されるものと見なされている、地の実りは素朴である、より多く種を蒔いた者のほうがより認められる、勤勉の豊かな収益は損なわれない、耕されない畑の怠慢と不注意のほうがむしろ非難されるのが常である、と申し立てる。
De officiis ministrorum libri tres 3.6.5
39. Aravi, inquit, studiosius, uberius seminavi, diligentius excolui, bonos collegi proventus, sollicitius recondidi, servavi fideliter, provide custodivi.
PL 16, 157A39. その者は言う。「私はより熱心に耕し、より豊かに種を蒔き、より丁寧に手入れし、よい収穫を集め、より気を配って蓄え、忠実に保ち、先を見越して守った」。
De officiis ministrorum libri tres 3.6.6
Nunc in tempore famis vendo, subvenio esurientibus: vendo frumentum non alienum, sed meum; non pluris quam caeteri, immo etiam minori pretio. Quid hic fraudi est, cum multi possent periclitari, si non haberent quod emerent? Num industria in crimen vocatur?
PL 16, 157A「いま飢饉の時に、私は売り、飢えている者たちを助けている。売るのは他人の穀物でなく私の穀物であり、他の者より高くではなく、むしろより安い値で売る。ここにどんな欺きがあるのか。買うものがなければ多くの者が危険に陥りうるというのに。勤勉が罪に問われるのか」。
De officiis ministrorum libri tres 3.6.7
Num diligentia reprehenditur? Num providentia vituperatur? Fortasse dicat: Et Joseph frumenta in abundantia collegit, in charitate vendidit. Num charius aliquis emere compellitur? Num vis adhibetur emptori? Omnibus defertur emendi copia, nulli irrogatur injuria.
PL 16, 157A「注意深さが非難されるのか。先見が罵られるのか」。おそらく彼は言うだろう。「ヨセフも、豊作のときに穀物を集め、高値のとき〔charitas は高値の意〕に売った。誰かがより高く買うよう強いられるのか。買い手に暴力が加えられるのか。すべての人に買う機会が与えられ、誰にも不正は加えられない」。
De officiis ministrorum libri tres 3.6.8
40. His igitur quantum cujusque fert ingenium disputatis, exsurgit alius, dicens: Bona quidem agricultura, quae fructus ministrat omnibus, quae simplici industria accumulat terrarum fecunditatem, nihil doli, nihil fraudi interserens.
PL 16, 157B40. こうして、各人の才の及ぶかぎり議論が尽くされると、別の者が立ち上がって言う。「農耕は確かに善い。すべての人に実りを供し、素朴な勤勉によって地の豊かさを積み上げ、欺きも詐術も混ぜ込まない」。
De officiis ministrorum libri tres 3.6.9
Denique si quid vitii fuerit, plus dispendii est; quia si bene aliquis seminaverit, melius metet: si sincerum tritici granum severit, puriorem ac sinceram messem colligit.
PL 16, 157B「実に、もし〔種に〕何か欠陥があれば、損失はいっそう大きい。よく蒔く者はよりよく刈り取り、混じりけのないコムギの粒を蒔く者は、より清らかで混じりけのない収穫を集めるからである」。
De officiis ministrorum libri tres 3.6.10
Fecunda terra multiplicatum reddit, quod acceperit: fidelis ager feneratos solet restituere proventus. 41. De reditibus igitur uberis glebae exspectare debes tui mercedem laboris, de fertilitate pinguis soli justa sperare compendia.
PL 16, 157B「豊かな地は、受けたものを増やして返し、忠実な畑は、利息つきで収穫を返すのが常である。41. 肥えた畑の収益から、汝は自分の労苦の報いを待つべきであり、豊かな土の実りから、正当な利得を望むべきである。」
De officiis ministrorum libri tres 3.6.11
Cur ad fraudem convertis naturae industriam? Cur invides usibus hominum publicos partus? Cur populis minuis abundantiam? Cur affectas inopiam? Cur optari facis a pauperibus sterilitatem?
PL 16, 157C「なぜ汝は、自然の勤勉を欺きに転じるのか。なぜ人々の用に供される公の実りを妬むのか。なぜ民の豊かさを減らすのか。なぜ窮乏を望むのか。なぜ貧しい者たちに不作を願わせるのか。」
De officiis ministrorum libri tres 3.6.12
Cum enim non sentiunt beneficia fecunditatis, te auctionante pretium, te condente frumentum, optant potius nihil nasci, quam te de fame publica negotiari.
PL 16, 157C「貧しい者たちは、豊穣の恩を感じられないとき――汝が値を競り上げ、汝が穀物を蔵に隠しているとき――汝が公の飢えで商いをするより、むしろ何も生えないほうを願う。」
De officiis ministrorum libri tres 3.6.13
Ambis frumentorum indigentiam, alimentorum penuriam, uberes soli partus ingemiscis, fles publicam fertilitatem, horrea frugum plena deploras, exploras quando sterilior proventus sit, quando exilior partus.
PL 16, 157C「汝は穀物の不足、食糧の欠乏を狙い、地の豊かな産出を嘆き、公の豊作を泣き、穀物でいっぱいの倉を悲しみ、収穫がいつよりやせるか、産出がいつより乏しくなるかを探る。」
De officiis ministrorum libri tres 3.6.14
Votis tuis gaudes arrisisse maledictum, ut nihil cuiquam nasceretur. Tunc messem tuam venisse laetaris, tunc tibi de omnium miseria congeris opes: et hanc tu industriam vocas, hanc diligentiam nominas, quae calliditatis versutia, quae astutia fraudis est; et hoc tu remedium vocas, quod est commentum nequitiae.
PL 16, 157C「汝は、誰にも何も生えないようにという呪いが汝の願いにほほえんだことを喜ぶ。そのとき汝は自分の刈り入れが来たと喜び、そのとき万人の悲惨から自分の富を積み上げる。そして汝はこれを勤勉と呼び、注意深さと名づけるが、それは狡猾さの術策、欺きの悪賢さである。そして汝はこれを救済策と呼ぶが、それは邪悪の作り事である。」
De officiis ministrorum libri tres 3.6.15
Latrocinium hoc, an fenus appellem? Captantur tamquam latrocinii tempora, quibus in viscera hominum durus insidiator obrepas. Augetur pretium tamquam sorte cumulatum fenoris, quo periculum capitis acervatur.
PL 16, 157D「これを強盗と呼ぶべきか、高利と呼ぶべきか。強盗の機会をねらうように、〔飢饉の〕時がねらわれ、その時に汝は、人々の臓腑にまで忍び込む冷酷な待ち伏せ者となる。値は、元金に高利が積み重なったかのように吊り上げられ、それによって命の危険が積み上げられる。」
De officiis ministrorum libri tres 3.6.16
Tibi conditae frugis multiplicatur usura: tu frumentum quasi fenerator occultas, quasi venditor auctionaris. Quid imprecaris male omnibus, quia major futura sit fames, quasi nihil frugum supersit, quasi infecundior annus sequatur? Lucrum tuum damnum publicum est.
PL 16, 158A「汝のために、蓄えた穀物の利息は倍加する。汝は、高利貸しのように穀物を隠し、売り手のように競りにかける。なぜ汝は、飢えがより大きくなるだろう、穀物がもう残っていないかのように、次の年はより実りが乏しいかのように、と言って、すべての人に災いを呪い願うのか。汝の利益は、公の損害である。」
De officiis ministrorum libri tres 3.6.17
42. Joseph sanctus omnibus aperuit horrea, non clausit: nec pretia captavit annonae, sed perenne subsidium collocavit: nihil sibi acquisivit, sed quemadmodum fames etiam in posterum vinceretur, provida ordinatione disposuit (Gen. XLI, 56) .
PL 16, 158A42. 聖なるヨセフは、すべての人に倉を開き、閉じなかった。穀物の値をねらわず、絶えることのない援けを備えた。自分のためには何も得ず、飢えが将来にも打ち負かされるよう、先見の配置によって定めた(創世記41:56)。
De officiis ministrorum libri tres 3.6.18
43. Legisti quemadmodum hunc frumentarium pretii captatorem exponat in Evangelio Dominus Jesus, cujus possessio divites fructus attulit, et ille quasi egens dicebat: Quid faciam?
PL 16, 158A43. あなたは読んだ。主イエスが、福音書の中で、穀物の値をねらうこの者をどのように描いているかを。その者の所有地は豊かな実りをもたらしたが、彼は困窮している者のように言っていた。「私は何をしようか」。
De officiis ministrorum libri tres 3.6.19
Non habeo quo congregem, destruam horrea, et majora faciam (Luc. XII, 17, 18) ; cum scire non posset, utrum sequenti nocte anima sua ab eo reposceretur. Nesciebat quid faceret: quasi ei alimenta deessent, haerebat ambiguo.
PL 16, 158B「私には、集めておく場所がない。倉を壊して、もっと大きなものを造ろう」(ルカ12:17, 18)。その者は、次の夜に自分の魂が自分から要求されるかどうかを知りえなかったのに。彼は何をすべきかを知らなかった。まるで食物が自分に欠けているかのように、ためらって途方に暮れていた。
De officiis ministrorum libri tres 3.6.20
Non capiebant horrea annonam, et ille se egere credebat. 44. Recte igitur Salomon: Qui continet, inquit, frumentum, relinquet illud nationibus (Prov. XI, 26) , non haeredibus, quoniam avaritiae emolumentum ad successorum jura non pervenit.
PL 16, 158B倉は穀物を収めきれなかったのに、彼は自分が欠乏していると信じた。44. それゆえ、ソロモンは正しく言う。「穀物を溜め込む者は、それを諸民族に残す」(箴言11:26)。相続人にではない。貪欲の利得は、後継者の権利にまで及ばないからである。
De officiis ministrorum libri tres 3.6.21
Quod non legitime acquiritur, quasi ventis quibusdam, ita extraneis diripientibus dissipatur. Et addidit: Captans annonam maledictus in plebe est: benedictio autem ejus qui participat (Ibid.) . Vides ergo quod largitorem frumenti esse deceat, non pretii captatorem.
PL 16, 158B正当に得られなかったものは、あたかも風によるかのように、よそ者たちが奪い取って散り散りになる。さらにソロモンは言い添えた。「穀物の値をねらう者は、民の間で呪われる。だが分け与える者には祝福がある」(箴言11:26)。したがって、あなたは見る。穀物を惜しみなく与える者であることがふさわしく、値をねらう者であることはふさわしくないのを。
De officiis ministrorum libri tres 3.6.22
Non est igitur ista utilitas, in qua plus honestati detrahitur, quam utilitati adjungitur.
PL 16, 158Cしたがって、これは有益さではない。そこでは、有益さに加わるものより、徳にかなうことから奪われるもののほうが大きいのだから。