De officiis ministrorum libri tres 2.9.1
Quamvis individuae sint justitia atque prudentia, vulgi tamen cardinales virtutes distinguentis ingenio serviendum esse.
PL 16, 116A正義と思慮は不可分であるとはいえ、四つの枢要徳を分ける世間の考え方に従うべきである。
De officiis ministrorum libri tres 2.9.2
48. Liquet igitur etiam secundum scripturam divinam, quae antiquior est, sapientiam sine justitia esse non posse; quia ubi una earum virtutum, ibi utraque est.
PL 16, 116A48. そこで明らかなのは、より古い神の聖書に照らしても、知恵は正義なしにはありえないということである。これらの徳の一方があるところには、他方もあるからである。
De officiis ministrorum libri tres 2.9.3
Daniel quoque quam sapienter alta interrogatione fraudulentae accusationis deprehendit mendacium, ut calumniatorum sibi responsio non conveniret!
PL 16, 116Aダニエルもまた、いかに知恵深く、鋭い尋問によって偽りの告発の虚偽を見破り、告発者たちの答えが互いに食い違うようにしたことか。
De officiis ministrorum libri tres 2.9.4
Prudentiae igitur fuit vocis suae testimonio reos prodere: justitiae quoque, nocentes supplicio dare, innocentem subducere (Dan. XIII, 54 et seq.) .
PL 16, 116Aすなわち、咎ある者たちを彼ら自身の声の証しによって暴くのは思慮のわざであり、罪ある者たちを刑に付し、無実の者を救い出すのは正義のわざでもあった(ダニエル13:54以下)。
De officiis ministrorum libri tres 2.9.5
49. Est ergo individuum sapientiae atque justitiae conturbernium: sed vulgi usu dividitur una quaedam forma virtutum, ut temperantia sit in despiciendis voluptatibus: fortitudo spectetur in laboribus et periculis: prudentia in delectu bonorum, sciens commoda et adversa distinguere: justitia quae sit bona custos juris alieni, et vindex proprietatis, suum cuique conservans.
PL 16, 116B49. したがって知恵と正義の同居〔底本は conturbernium と刷る。contubernium(同居)と読む〕は分かちがたい。しかし世間の用法では、一つの徳の形がいくつかに分けられる。節制は快楽を軽んじることにあり、勇気は労苦と危険のうちに見られ、思慮は善いものの選択にあって有益なものと不都合なものとを見分ける。正義は他人の権利の良き守り手、所有の擁護者であって、各人に各人のものを保つ。
De officiis ministrorum libri tres 2.9.6
Sit ergo nobis communis opinionis gratia quadripartita haec facta divisio, ut ab illa subtili disputatione philosophicae sapientiae, quae limandae veritatis causa quasi ex adyto quodam eruitur, retrahentes pedem, forensem usum ac popularem sensum sequamur. Hac igitur divisione servata, revertamur ad propositum.
PL 16, 116Bそこで我々は、通念に応じるために、この四つに分けた区分を用いることにしよう。真理を磨き上げるために、いわば奥殿から引き出されるような、哲学的な知恵の精緻な議論からは足を引き、公の場の用法と民衆の感覚に従おう。この区分を守ったうえで、主題に戻ろう。