ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber III, Caput XXI 第III巻 第XXI章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 179B · 7 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 3.21.1

1

Esther vitae periculo honestatis decus secutam esse, immo et regem barbarum, illata nece viro amicissimo; amicitiam enim honestati semper conjungendam, ut Jonathae atque Alchimelech exempla probant.

PL 16, 179B

エステルは命の危険を冒して、さらに蛮族の王も最も親しい友を死に処して、徳にかなうことの誉れに従ったのであり、友愛は常に徳にかなうことと結びつけられねばならないことは、ヨナタンとアヒメレク〔底本はこの章頭の梗概で Alchimelech と刷り、本文(第7節)では Abimelech と刷る。サムエル記上21章の祭司アヒメレクのこと〕の例が示すとおりである。

De officiis ministrorum libri tres 3.21.2

2

123. Quid Esther regina, nonne ut populum suum periculo exueret, quod erat decorum atque honestum, morti se obtulit, nec immitis regis trepidavit furorem (Esther IV, 16) ?

PL 16, 179B

123. 王妃エステルはどうか。自分の民を危険から解き放つために、それがふさわしく徳にかなうことであったから、死に身を差し出し、無慈悲な王の怒りにもたじろがなかったではないか(エステル記4:16)。

De officiis ministrorum libri tres 3.21.3

3

Ipse quoque rex Persarum ferox, atque tumido corde, tamen decorum judicavit indici insidiarum quae sibi paratae forent, gratiam repraesentare, populumque liberum a servitute eripere, eruere neci, nec parcere ei, qui tam indecora suasisset (Esther VI, 3 et seq.) .

PL 16, 179C

ペルシア人の王自身も、獰猛で心高ぶる者であったが、それでも、自分に仕掛けられていた謀略を告げた者にただちに恩を返し、民を隷属から自由の身として救い出し、死から引き出し、これほどふさわしくないことを勧めた者を容赦しないのが、ふさわしいことだと判断した(エステル記6:3以下)。

De officiis ministrorum libri tres 3.21.4

4

Denique quem secundum a se, ac praecipuum inter omnes amicos haberet, cruci tradidit, quod dehonestatum se ejus fraudulentis consiliis animadvertisset (Esther VII, 9) .

PL 16, 179C

実に、自分に次ぐ者として、すべての友のうちで第一の者として遇していた男を、その欺きの謀によって自分が名誉を傷つけられたと気づいたために、十字架に渡したのである(エステル記7:9)。

De officiis ministrorum libri tres 3.21.5

5

124. Ea enim amicitia probabilis, quae honestatem tuetur, praeferenda sane opibus, honoribus, potestatibus: honestati vero praeferri non solet, sed honestatem sequi.

PL 16, 179C

124. 徳にかなうことを守る友愛こそ称賛に値し、富・名誉・権力にまさに優先されるべきである。しかし徳にかなうことにまさるとされるのは常のことではなく、徳にかなうことに従うものである。

De officiis ministrorum libri tres 3.21.6

6

Qualis fuit Jonathae, qui pro pietate nec offensam patris, nec salutis periculum refugiebat (I Reg. XX, 29 et seq.) .

PL 16, 179C

ヨナタンの友愛がそうであった。彼は敬虔のゆえに、父の怒りも、命の危険も避けなかった(サムエル記上20:29以下)。

De officiis ministrorum libri tres 3.21.7

7

Qualis fuit Abimelech, qui pro hospitalis gratiae officiis necem potius sui, quam proditionem fugientis amici, subeundam arbitrabatur (I Reg. XXI, 6) .

PL 16, 179D

アヒメレク〔底本は Abimelech。章頭の梗概では Alchimelech と刷る。いずれもアヒメレクと読む〕の友愛もそうであった。彼は、客をもてなす好意の務めのゆえに、逃げる友を引き渡すよりも、むしろ自分の死を受けねばならないと考えた(サムエル記上21:6)。