ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber III, Caput XII 第III巻 第XII章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 167A · 19 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 3.12.1

1

Nihil promittendum quod sit inhonestum, nec si quid injustum juraveris, id observandum; contra quam peccasse Herodes demonstratur. Culpatur etiam votum a Jephthe nuncupatum, itemque alia omnia quae sibi exsolvi Deus nolit.

PL 16, 167A

徳にかなわぬことは何も約束してはならず、もし不正なことを誓ったなら、それを守ってはならない。これに反して罪を犯した者として、ヘロデが示される。エフタが唱えた誓願、また、神が自分に果たされることを望まないあらゆる誓願も、責められる。

De officiis ministrorum libri tres 3.12.2

2

Denique filia ejusdem Jephthe cum duobus Pythagoraeis componitur ac praeponitur. 76. Purum igitur ac sincerum oportet esse affectum, ut unusquisque (22, q. 4, c. Unusquisque) simplicem sermonem proferat, vas suum in sanctitate possideat, nec fratrem circumscriptione verborum inducat, nihil promittat inhonestum: ac si promiserit, tolerabilius est promissum non facere, quam facere quod turpe sit.

PL 16, 167A

実に、そのエフタの娘は、二人のピュタゴラス派の人々と比べられ、それより上に置かれる。76. それゆえ、心情は純粋で偽りがなければならない。各人(『教令集』第2部第22事例第4問題「Unusquisque」法文)は、飾らぬ言葉を口にし、自分の器を聖なる状態で保ち、言葉の欺瞞で兄弟を誘い込まず、徳にかなわぬことを何も約束しないように。約束してしまったなら、恥ずべきことを行うより、約束を果たさないほうが耐えやすい。

De officiis ministrorum libri tres 3.12.3

3

77. Saepe plerique constringunt seipsos jurisjurandi sacramento: et cum ipsi cognoverint promittendum non fuisse; sacramenti tamen contemplatione faciunt quod spoponderunt: sicut de Herode supra scripsimus (Sup. c. 9) , qui saltatrici praemium turpiter promisit, crudeliter solvit.

PL 16, 167B

77. 多くの人は、しばしば誓いの誓約で自らを縛る。そして、約束すべきではなかったと自ら悟っていながら、それでも誓約への顧慮から、約束したことを行う。上で我々がヘロデについて書いたとおりである(上の第9章を見よ)〔ヘロデのことは第1巻第50章(第254段落)に書かれている。刷られた「第9章」の指す先は定かでない〕。彼は踊り子に褒美を恥ずべくも約束し、残酷に与えた。

De officiis ministrorum libri tres 3.12.4

4

Turpe, quod regnum pro saltatione promittitur: crudele, quod mors prophetae pro jurisjurandi religione donatur. Quanto tolerabilius tali fuisset perjurium sacramento?

PL 16, 167B

王国を踊りと引き換えに約束したことは恥ずべく、誓いの敬虔のゆえに預言者の死を与えたことは残酷である。このような誓約よりも、偽誓のほうがどれほど耐えやすかったことか。

De officiis ministrorum libri tres 3.12.5

5

Si tamen perjurium posset dici, quod ebrius inter vina juraverat, quod eviratus inter saltantium choros promiserat. Infertur disco prophetae caput: et hoc aestimatum est fidei esse, quod amentiae fuit.

PL 16, 167B

もっとも、ぶどう酒の中で酔って誓ったこと、踊る者たちの輪の中で骨抜きにされて約束したことが、偽誓と言えるならの話であるが。預言者の首が皿に載せて運ばれる。そして、狂気であったことが、信義にかかわることと見なされた。

De officiis ministrorum libri tres 3.12.6

6

78. Neque umquam adducar ut credam non incaute principem promisisse Jephthe, ut immolaret Deo quidquid sibi revertenti intra limen domus suae occurreret; cum et ipsum voti poenituerit sui, postquam filia occurrit sibi.

PL 16, 167C

78. 私は、君侯エフタが不用意に約束したのではなかったなどとは、決して信じる気にならない。帰還する自分を家の敷居の内で出迎えるものは何であれ、神にいけにえとして献げる、という約束である。実際、娘が出迎えたのちには、彼自身も自分の誓願を悔いたのである。

De officiis ministrorum libri tres 3.12.7

7

Denique conscidit vestimenta sua, et dixit: Heu me! filia mea, impedisti mihi, stimulus doloris facta es mihi (Judic. XI, 35) .

PL 16, 167C

実に、彼は自分の衣を引き裂いて言った。「ああ、私は。わが娘よ、汝は私を妨げた。汝は私にとって、痛みの刺となった」(士師記11:35)。

De officiis ministrorum libri tres 3.12.8

8

Qui licet pio metu ac formidine acerbitatem durae solutionis impleverit; tamen luctum annuum etiam posteris deplorandum statuit ac dereliquit. Dura promissio, acerbior solutio, quam necesse habuit lugere etiam ipse qui fecit.

PL 16, 167C

彼は、敬虔な恐れと畏れから、苛酷な履行の苦さを果たしたとはいえ、それでも、後の世の人々さえ嘆くべき年ごとの喪を定め、残した。約束は苛酷であり、履行はいっそう苦く、それを行った本人でさえ嘆かざるをえなかった。

De officiis ministrorum libri tres 3.12.9

9

Denique factum est praeceptum et decretum in Israel ex diebus in dies: Ambulabant, inquit, filiae populi Israel, lugentes filiam Jephthe Galaaditidis quatuor diebus in anno (Ibid., 40) .

PL 16, 168A

実に、日から日へと、イスラエルに命令と定めが生じた。〔聖書は〕こう言う。「イスラエルの民の娘たちは、ギレアド人エフタの娘を嘆いて歩いた。年に四日である」(士師記11:40)。

De officiis ministrorum libri tres 3.12.10

10

Non possum accusare virum qui necesse habuit implere quod voverat; sed tamen miserabilis necessitas, quae solvitur parricidio (22, q. 4, cap. Unusquisque, § Miserabilis) . 79. Melius est non vovere, quam vovere id quod sibi cui promittitur, nolit exsolvi.

PL 16, 168A

私は、誓ったことを果たすほかなかった人を責めることはできない。しかし、近親殺しによって解かれる必然は、憐れむべき必然である(『教令集』第2部第22事例第4問題「Unusquisque」法文、「Miserabilis」の項)。79. 誓う相手が果たされることを望まないものを誓うよりは、誓わないほうがよい。

De officiis ministrorum libri tres 3.12.11

11

Denique in Isaac habemus exemplum (Gen. XXII, 13) , pro quo arietem Dominus statuit immolari sibi. Non semper igitur promissa solvenda omnia sunt (22, q. 4, cap. Non semper) . Denique ipse Dominus frequenter suam mutat sententiam, sicut Scriptura indicat.

PL 16, 168A

実に、イサクに例がある(創世記22:13)。主は彼の代わりに雄羊を自分にいけにえとして献げさせた。だから、約束はすべて必ず果たされるべきものではない(『教令集』第2部第22事例第4問題「Non semper」法文)。実に、主自身もしばしば自らの宣告を改める。聖書が示すとおりである。

De officiis ministrorum libri tres 3.12.12

12

Nam et in eo libro qui inscribitur Numeri, proposuerat percutere morte et perdere populum: sed postea rogatus a Moyse, reconciliatus est populo suo (Num. XVI, 12 et seq.) .

PL 16, 168B

「民数記」と題される書にも、主は民を死で打ち、滅ぼそうと定めていたが、のちにモーセに願われて、自分の民と和解した(民数記16:12以下)。

De officiis ministrorum libri tres 3.12.13

13

Et iterum ad Moysen et Aaron ait: Dividite vos de medio Synagogae ejus, et consummabo eos simul (Num. XVI, 21) . Quibus discedentibus de coetu, Dathan et Abiron subito impios terra praerupto soluta hiatu absorbuit.

PL 16, 168B

また再びモーセとアロンに言う。「汝らは、彼の会衆の中から身を離せ。私は彼らを一挙に滅ぼそう」(民数記16:21)。彼らが集まりから離れると、ダタンとアビラムは、突然、不敬虔な者として、裂けた口を開いた大地に飲み込まれた。

De officiis ministrorum libri tres 3.12.14

14

80. Praecellentius et antiquius istud exemplum de filia Jephthe, quam illud quod memorabile habetur apud philosophos de duobus Pythagoraeis quorum alter cum a tyranno Dionysio capitis damnatus esset, praescripto mortis die, poposcit ut domum pergendi ei facultas daretur, quo commendaret suos: ac ne revertendi nutaret fides, vadem mortis obtulit, ea conditione ut si ipse deforet ad constitutum diem, vas ejus sibi pro eo moriendum agnosceret.

PL 16, 168B

80. エフタの娘のこの例は、哲学者たちのもとで記憶に値するとされる、二人のピュタゴラス派の例よりも優れ、また古い。その二人の一方は、僭主ディオニュシオスから死刑を宣告され、死の日を定められたのち、家へ行く機会を与えてくれるよう求めた。身内に後事を託すためである。そして、戻る信義が揺らがぬよう、死の保証人を差し出した。条件は、もし自分が定められた日に不在なら、その保証人が、自分の代わりに死ぬことになると承知する、ということであった。

De officiis ministrorum libri tres 3.12.15

15

Nec qualitatem sponsionis qui offerebatur recusavit, constantique animo diem necis praestolabatur. Itaque alter se non subtraxit, alter ad diem recepit. Quod eousque fuit mirabile, ut tyrannus eos sibi in amicitiam adscisceret, quorum urgebat periculum.

PL 16, 168C

差し出された者もまた、約束の条件を拒まず、揺るがぬ心で死の日を待った。こうして、一方は身を引かず、他方は期日に戻った。これは驚嘆すべきことで、僭主はついに、自らが命の危険に追い込んでいた二人を、自分の友として迎え入れたほどである。

De officiis ministrorum libri tres 3.12.16

16

81. Quod ergo in spectatis et eruditis viris plenum miraculi est, hoc in virgine multo magnificentius, multoque illustrius deprehenditur, quae ingemiscenti patri ait: Fac mihi ut exivit de ore tuo (Jud. XI, 36 et seq.) .

PL 16, 168C

81. したがって、名高く教養ある人々において驚きに満ちたことが、おとめにおいては、はるかに壮大に、はるかに鮮やかに見いだされる。彼女は嘆く父に言った。「汝の口から出たとおりに、私に行え」(士師記11:36以下)。

De officiis ministrorum libri tres 3.12.17

17

Sed spatium duorum poposcit mensium, ut cum aequalibus conventum ageret in montibus, quae virginitatem ejus praedestinatam neci pio affectu prosequerentur.

PL 16, 168C

しかし彼女は、二か月の猶予を求め、同年配の者たちと山々で集いを持とうとした。その者たちは、死に定められた彼女のおとめであることを、敬虔な心情で見送るであろう。

De officiis ministrorum libri tres 3.12.18

18

Nec fletus aequalium movit puellam, nec dolor flexit, nec gemitus retardavit, nec dies praeteriit, nec fefellit hora.

PL 16, 169A

同年配の者たちの涙も少女を動かさず、苦痛も屈させず、嘆きも遅らせず、日も過ぎ去らず、時も彼女を欺かなかった。

De officiis ministrorum libri tres 3.12.19

19

Rediit ad patrem, quasi ad votum rediret, et voluntate propria cunctantem impulit, fecitque arbitratu spontaneo, ut quod erat impietatis fortuitum, fieret pietatis sacrificium.

PL 16, 169A

彼女は父のもとに戻った。誓願のもとへ戻るかのようにである。そして、自らの意志でためらう父を促し、自発的な裁量によって、偶然に生じた不敬虔が、敬虔のいけにえとなるようにした。