ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber I, Caput IX 第I巻 第IX章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 31B · 9 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 1.9.1

1

Officium ab honesto et utili, nec non ab amborum inter se comparatione desumi: sed a Christianis nihil quod ad futuram vitam non conferat, honestum aut utile agnosci; atque adeo non supervacaneum fore hunc de Officio tractatum.

PL 16, 31B

務めは徳にかなうことと有益なこと、また両者の比較から導かれるが、キリスト教徒は来世に資さないものを徳にかなうとも有益とも認めないので、この務めの論考は余計ではない。

De officiis ministrorum libri tres 1.9.2

2

27. Officia autem ab honesto et utili duci existimaverunt, et de iis duobus eligere quid praestet: deinde incidere ut duo concurrant honesta, et duo utilia; et quaeratur quid honestius, et quid utilius.

PL 16, 31C

27. 彼らは、務めが徳にかなうことと有益なことから導かれ、この二つのうちどちらがまさるかを選ぶことだと考えた。さらに、二つの徳にかなうことが競合し、あるいは二つの有益なことが競合する場合が生じ、どちらがより徳にかなうか、どちらがより有益かが問われる、と。

De officiis ministrorum libri tres 1.9.3

3

Primum igitur in tres partes Officium dividitur: honestum, et utile, et quid praestantius. Deinde haec tria in quinque genera diviserunt, in duo honesta, et duo utilia, et eligendi judicium.

PL 16, 31C

そこで、まず務めは三つの部分に分けられる。徳にかなうこと、有益なこと、そしてどちらがまさるか、である。次に彼らは、この三つを五つの種類に分けた。二つの徳にかなうこと、二つの有益なこと、そして選ぶ判断である。

De officiis ministrorum libri tres 1.9.4

4

Prima pertinere dicunt ad decus honestatemque vitae, secunda ad vitae commoda, copias, opes, facultates: de iis eligendis subesse judicium. Haec illi.

PL 16, 32A

最初のものは、生の品位と徳にかなうことにかかわり、二番目のものは、生の便益、豊かさ、富、資力にかかわり、それらを選ぶことについては判断が働く、と彼らは言う。以上が彼らの言うことである。

De officiis ministrorum libri tres 1.9.5

5

28. Nos autem nihil omnino nisi quod deceat et honestum sit, futurorum magis quam praesentium metimur formula: nihilque utile nisi quod ad vitae illius aeternae prosit gratiam definimus, non quod ad delectationem praesentis.

PL 16, 32A

28. だが我々は、現在のものよりむしろ将来のものの規準によって測り、それにかなうもののほかは何一つ、ふさわしいとも徳にかなうとも認めない。そして、あの永遠の生命の恩寵に資すること以外は何も有益と定めず、現在の楽しみに資することを有益とは定めない。

De officiis ministrorum libri tres 1.9.6

6

Neque aliqua commoda in facultatibus et copiis opum constituimus: sed incommoda haec putamus, si non rejiciantur; eaque oneri cum sint aestimari magis, quam dispendio cum erogantur.

PL 16, 32A

我々は、資力や富の豊かさに何らかの便益を置かない。むしろ、これらは退けられなければ不利益だと考える。しかもこれらは、所有するときには重荷と見なすべきであって、費やすときに損失と見なすべきではない。

De officiis ministrorum libri tres 1.9.7

7

29. Non superfluum igitur scriptionis nostrae est opus, quia Officium diversa aestimamus regula atque illi aestimaverunt.

PL 16, 32A

29. だから、我々の著作の仕事は余計ではない。我々は務めを、彼らが見なしたのとは別の規範で見なすからである。

De officiis ministrorum libri tres 1.9.8

8

Illi saeculi commoda in bonis ducunt, nos haec etiam in detrimentis; quoniam qui hic recipit bona, ut ille dives, illic cruciatur: et Lazarus qui mala hic pertulit, illic consolationem invenit (Luc. XVI, 25) .

PL 16, 32B

彼らは、この世の便益を善きものの内に数える。我々は、これをむしろ損失の内に数える。ここで善きものを受ける者は、あの金持ちのようにあそこで苦しみ、ここで悪しきものを耐えたラザロは、あそこで慰めを見いだしたからである(ルカ16:25)。

De officiis ministrorum libri tres 1.9.9

9

Deinde qui illa non legunt, nostra legent si volent: qui non sermonum supellectilem, neque artem dicendi; sed simplicem rerum exquirunt gratiam.

PL 16, 32B

さらに、彼らの書を読まない者は、望むなら我々の書を読むであろう。言葉の道具立ても弁論の技も求めず、ただ事柄そのものの飾らない魅力を求める者である。