ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber II, Caput V 第II巻 第V章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 107C · 16 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 2.5.1

1

Quae putantur bona, plerumque impedimento esse ad beatam vitam: et quae mala, materiam esse virtutum: quod beatitudinis ac aliis exemplis confirmatur.

PL 16, 107C

善と思われるものがしばしば幸いな生の妨げとなり、悪と思われるものが徳の材料となることが、至福の〔言葉の〕例と他の例とによって確かめられる〔底本は beatitudinis ac aliis exemplis と刷る。語句が崩れているらしく、ルカ6章の「幸い」の言葉の例と他の例と解した〕。

De officiis ministrorum libri tres 2.5.2

2

16. Sed et illa quae videntur bona, divitias, satietatem, laetitiam expertem doloris, detrimento esse ad fructum beatitudinis, Dominico declaratum judicio liquet, cum dicitur: Vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram!

PL 16, 107C

16. だが、善と見えるもの、すなわち富、満腹、苦痛を知らぬ喜びが、至福の実りにとって損害であることは、主の判定によって宣言されており、明らかである。こう言われている。「富める汝らに災いあれ。汝らはすでに慰めを受けているからである」。

De officiis ministrorum libri tres 2.5.3

3

Vae vobis qui saturati estis, quia esurietis (Ibid., 24 et seq.) ! Et illis qui rident, quia lugebunt. Sic ergo non solum adminiculo non sunt ad vitam beatam corporis, aut externa bona, sed etiam dispendio sunt.

PL 16, 107D

「満腹している汝らに災いあれ。汝らは飢えるからである」(ルカ6:24以下)。「笑っている者たちにも〔災いあれ〕。彼らは嘆くからである」。このように、体の善や外的な善は、幸いな生の助けにならないばかりか、損失にさえなる。

De officiis ministrorum libri tres 2.5.4

4

17. Inde enim beatus Nabuthe etiam cum lapidaretur a divite (III Reg. XXI, 13) , quia pauper et infirmus adversus opes regias, solo erat affectu et religione dives, ut pecunia regali non commutaret paternae vineae haereditatem: eoque perfectus, quia sanguine proprio defenderet jura majorum suorum.

PL 16, 108A

17. それゆえ、ナボトは、富める者に石で打たれたときでさえ幸いであった(列王記三21:13)。王の富に対しては貧しく弱かったが、情愛と信仰においてのみ富んでいたので、父祖伝来のブドウ畑の相続地を王の金銭と取り換えなかった。そして、そのゆえに完全であった。自らの血によって、先祖たちの権利を守ったからである。

De officiis ministrorum libri tres 2.5.5

5

Inde quoque miser Achab etiam suo judicio, quia pauperem necari fecerat; ut ejus possideret vineam.

PL 16, 108A

同じ理由で、アハブは、自分自身の判定によってさえ惨めであった。貧しい者を殺させて、その畑を所有しようとしたからである。

De officiis ministrorum libri tres 2.5.6

6

18. Certum est solum et summum bonum esse virtutem, eamque abundare solam ad vitae fructum beatae: nec externis aut corporis bonis, sed virtute sola vitam praestari beatam, per quam vita aeterna acquiritur.

PL 16, 108A

18. 徳だけが唯一の最高の善であり、徳だけが幸いな生の実りに足りることは確かである。幸いな生は、外的な善や体の善によってではなく、徳のみによって与えられ、その徳によって永遠の生命が獲得される。

De officiis ministrorum libri tres 2.5.7

7

Vita enim beata fructus praesentium: vita autem aeterna spes futurorum est. 19. Sunt tamen qui in hoc corpore tam infirmo, tam fragili, impossibilem vitam beatam putent, in quo necesse est angi, dolere, deplorare, aegrescere: quasi vero ego in corporis exsultatione dicam vitam beatam consistere, et non in altitudine sapientiae, suavitate conscientiae, virtutis sublimitate.

PL 16, 108B

実に、幸いな生は現在のものの実りであり、永遠の生命は未来のものへの望みである。19. それでも、この体はこれほど弱く、これほど脆く、その中では苦しみ、痛み、嘆き、病むことが避けられないのだから、幸いな生は不可能だと考える者たちがいる。まるで私が、体の歓喜の中に幸いな生が成り立つと言っているかのようである。知恵の高さ、良心の甘美さ、徳の崇高さの中にではなく。

De officiis ministrorum libri tres 2.5.8

8

Non enim in passione esse, sed victorem esse passionis beatum est, nec frangi temporalis motu doloris. 20. Pone accidere haec quae gravia ad vim doloris feruntur, caecitatem, exsilium, famem, stuprum filiae, amissionem liberorum.

PL 16, 108B

幸いとは、情念の中にいることではなく、情念に打ち勝つ者であること、また一時の苦痛の動きにくじかれないことである。20. 苦痛の力に数えられる重いこと、すなわち失明、追放、飢え、娘の凌辱、子らの喪失が起こるとせよ。

De officiis ministrorum libri tres 2.5.9

9

Quis neget beatum Isaac, qui non videbat in senectute, et beatitudines suis benedictionibus conferebat (Gen. XVII, 1 et seq.) ?

PL 16, 108B

老年になって目が見えず、しかも自らの祝福によって至福を授けたイサクを、誰が幸いでないと言うだろうか(創世記17:1以下)〔引照は底本のまま。イサクが老いて目が見えなくなったのは創世記27章〕。

De officiis ministrorum libri tres 2.5.10

10

Annon beatus Jacob qui profugus patria domo, mercenarius pastor exsilium sustinuit, filiae pudicitiam ingemuit esse temeratam, famem pertulit (Gen. XXXI, 1, et seq.) ?

PL 16, 108C

故郷の家を逃れ、雇われ牧者として亡命の身に耐え、娘の貞潔が汚されたことを嘆き、飢えに耐えたヤコブは、幸いではないだろうか(創世記31:1以下)。

De officiis ministrorum libri tres 2.5.11

11

Non ergo beati quorum fide Deus accipit testimonium, cum dicitur: Deus Ahrabam, Deus Isaac, Deus Jacob (Gen. XXXIV, 1 et seq.) ?

PL 16, 108C

では、その信仰によって神が証しを受ける者たち、すなわち「アブラハム〔底本は Ahrabam と刷る。Abraham と読む〕の神、イサクの神、ヤコブの神」と言われる者たちは、幸いではないのか(創世記34:1以下)〔引照は底本のまま。「アブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神」は出エジプト記3:6 に当たる〕。

De officiis ministrorum libri tres 2.5.12

12

Misera est servitus, sed non miser Joseph; immo plane beatus, cum dominae libidines in servitute positus coerceret (Gen. XXXIV, 8 et seq.) Quid de sancto David loquar, qui trium filiorum deploravit obitum (II Reg. XIII, 3) , et quod his durius, incestum filiae (II Reg. XVIII, 33) ?

PL 16, 108C

奴隷の身は惨めだが、ヨセフは惨めではない。いや、奴隷の身にありながら女主人の情欲を抑えたとき、まさしく幸いであった(創世記34:8以下)〔引照は底本のまま。ヨセフが女主人を退ける話は創世記39:7以下〕。聖なるダビデについて何を語ろうか。彼は三人の子の死を嘆き(サムエル記下13:3)、またそれらより耐えがたいこととして、娘の近親相姦を嘆いた(サムエル記下18:33)〔二つの引照は底本のまま。娘タマルの辱めはサムエル記下13章、18:33 はアブサロムの死を嘆く箇所。ミーニュの脚注によれば、写本はこぞってこのとおりだが、版はここに、三人の子をアムノン、アブサロム、ウリヤの妻から生まれた幼子と、娘をタマルと書き添える〕。

De officiis ministrorum libri tres 2.5.13

13

Quomodo non beatus, de cujus successionne beatitudinis auctor exortus est, qui plurimos fecit beatos? Beati enim qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX, 29) . Fuerunt et ipsi in sensu infirmitatis, sed evaluerunt de infirmitate fortes.

PL 16, 108C

その子孫〔底本は successionne。successione と読む〕から、きわめて多くの人を幸いにした至福の創始者が起こったその人が、どうして幸いでないことがあろうか。「見ないで信じた者たちは幸いである」(ヨハネ20:29)。彼ら自身も弱さの感覚の中にあったが、弱さから出て強い者となったのである。

De officiis ministrorum libri tres 2.5.14

14

Quid laboriosius autem sancto Job vel in domus incendio, vel filiorum decem interitu momentaneo, doloribus corporeis? Numquid minus beatus, quam si illa non pertulisset, in quibus magis probatus est (Job I, 14 seq.; II, 7 seq.) ?

PL 16, 108D

聖なるヨブにとって、家の火災においても、十人の子らの瞬時の滅びにおいても、体の苦痛においても、これ以上に労苦に満ちたことがあったか。彼は、それらを耐えなかった場合より幸いでなかったのか。いや、それらのうちでこそ、いっそう試され認められたのである(ヨブ記1:14以下; 2:7以下)。

De officiis ministrorum libri tres 2.5.15

15

21. Esto tamen fuisse in illis aliquid acerbitatis, quem virtus animi non abscondit dolorem. Neque enim profundum mare negaverim, quia vadosa sunt littora; neque coelum lucidum, quia interdum obtexitur nubibus: neque terram fecundam, quia aliquibus locis jejuna glarea est: aut laetas segetes, quia intermixtam solent habere sterilem avenam.

PL 16, 109A

21. それでも、あの人々のうちに何らかの苦渋、すなわち心の徳が隠さなかった苦痛があったと仮定しよう〔関係文の語順が不規則で、「心の徳が隠さなかった苦痛」と取った〕。実に、岸辺が浅いからといって、私は海が深くないとは言わないし、時おり雲に覆われるからといって、天が明るくないとは言わない。ところどころに痩せた砂利があるからといって、大地が豊かでないとは言わず、不毛のカラスムギが混ざっているのが常だからといって、麦畑が豊かでないとは言わない。

De officiis ministrorum libri tres 2.5.16

16

Similiter puta beatae messem conscientiae interpellari aliquo acerbo doloris. Nonne totius manipulis vitae beatae, si quid forte accidit adversi atque amaritudinis, tamquam sterilis avena absconditur, aut tamquam lolii amaritudo frumenti suavitate obducitur? Sed jam ad proposita pergamus.

PL 16, 109A

同じように、幸いな良心の収穫が、何らかの苦痛の苦さに妨げられると考えよ。幸いな生の全体の束のうちでは、もし何か逆境や苦渋が起こっても、不毛のカラスムギのように隠され、あるいはドクムギの苦さのように穀物の甘さに覆われるのではないか。だが、もう本題に進もう。