De officiis ministrorum libri tres 3.13.1
Juditham cum multa pericula pro honestate subiisset, multiplicem reportasse utilitatem. 82. Ecce tibi Judith se offert mirabilis, quae formidatum populis virum Holophernem adit, Assyriorum triumphali septum caterva.
PL 16, 169Aユディトは、徳にかなうことのために多くの危険を冒したが、多方面にわたる有益なことをもたらした。82. 見よ、あなたの前に驚嘆すべきユディトが現れる。彼女は、もろもろの民に恐れられた男ホロフェルネスのもとに、アッシリア人の凱旋の隊列に囲まれたその男のもとに赴く。
De officiis ministrorum libri tres 3.13.2
Quem primo formae gratia et vultus decore perculit, deinde sermonis circumscripsit elegantia (Judith X, 12 et seq.) .
PL 16, 169A彼女は、まず姿の魅力と顔の美しさで彼を打ちのめし、ついで言葉の優雅さで彼を絡め取った(ユディト記10:12以下)。
De officiis ministrorum libri tres 3.13.3
Primus triumphus ejus fuit, quod integrum pudorem de tabernaculo hostis revexit: secundus, quod femina de viro reportavit victoriam, fugavit populos consilio suo (Judith XIII, 20) . 83. Horruerunt Persae audaciam ejus.
PL 16, 169B彼女の第一の凱旋は、恥じらいを損なわれぬまま敵の天幕から戻ったことであり、第二は、女が男から勝利を勝ち取り、自らの計略によってもろもろの民を敗走させたことである(ユディト記13:20)。83. ペルシア人は彼女の大胆さに慄いた。
De officiis ministrorum libri tres 3.13.4
Utique quod in illis Pythagoraeis duobus mirantur, non expavit mortis periculum, sed nec pudoris, quod est gravius bonis feminis: non unius ictum carnificis, sed nec totius exercitus tela trepidavit.
PL 16, 169B確かに、あのピュタゴラス派の二人について人々が感嘆する点を、彼女も備えていた。すなわち、死の危険を恐れなかったばかりか、善良な女たちにとってより重い、恥じらいを損なう危険をも恐れなかった。一人の死刑執行人の一撃だけでなく、軍勢全体の矢をさえ恐れなかったのである。
De officiis ministrorum libri tres 3.13.5
Stetit inter cuneos bellatorum femina, inter victricia arma, secura mortis. Quantum ad molem spectat periculi, moritura processit: quantum ad fidem, dimicatura. 84. Honestatem igitur secuta est Judith, et dum eam sequitur, utilitatem invenit.
PL 16, 169B彼女は、戦士たちの隊列のただ中に、勝利を収めてきた武器のただ中に、死を恐れぬ女として立った。危険の大きさに目を向ければ、死にに行く者として進み出たのであり、信仰に目を向ければ、戦いに行く者として進み出たのである。84. こうしてユディトは徳にかなうことに従い、それに従う間に有益なことを見いだした。
De officiis ministrorum libri tres 3.13.6
Honestatis enim fuit prohibere ne populus Dei se profanis dederet, ne ritus patrios et sacramenta proderet; ne sacras virgines, viduas graves, pudicas matronas barbaricae subjiceret impuritati; ne obsidionem deditione solveret: honestatis fuit se malle pro omnibus periclitari, ut omnes eximeret periculo (Judith VIII, 10 et seq.) .
PL 16, 169C実に、神の民が不敬な者たちに身を委ねないように、父祖の儀礼と秘跡を裏切らないように、聖なるおとめたち、威厳あるやもめたち、貞潔な既婚婦人たちを異民族の不浄に服させないように、降伏によって包囲を解かないように、と引き止めることは、徳にかなうことであった。皆を危険から救い出すために、皆のために自分が危険に身をさらすことを選んだのは、徳にかなうことであった(ユディト記8:10以下)。
De officiis ministrorum libri tres 3.13.7
85. Quanta honestatis auctoritas, ut consilium de summis rebus femina sibi vindicaret, nec principibus populi committeret! Quanta honestatis auctoritas, ut Deum adjutorem praesumeret: quanta gratia, ut inveniret!
PL 16, 169C85. 徳にかなうことの権威は何と大きいことか。女が、最高の事柄についての決断を自分のものとし、民の長たちに委ねなかったのである。徳にかなうことの権威は何と大きいことか。神を助け手として自ら確信し、しかも何と大きな恩寵によって、それを見いだしたことか。