De officiis ministrorum libri tres 1.41.1
Laudata Judae ac Jonathae magnitudine animi, martyrum in tolerando constantia, quae pars non minima fortitudinis, ob oculos ponitur.
PL 16, 82Cユダとヨナタンの心の大きさを称えたのち、勇気の少なからぬ部分である、耐え忍びにおける殉教者たちの不屈が、目の前に示される。
De officiis ministrorum libri tres 1.41.2
199. Verum quia fortitudo non solum secundis rebus, sed etiam adversis probatur: spectemus nunc Judae Machabaei exitum (I Marc. IX, 8 et seq.) .
PL 16, 82C199. さて、勇気は順境においてだけでなく逆境においても試されるのであるから、いまユダ・マカバイの最期を見よう(マカバイ一9:8以下)〔底本は I Marc. と刷る。マカバイ一のこと〕。
De officiis ministrorum libri tres 1.41.3
Is enim post victum Nicanorem regis Demetrii ducem, securior adversus viginti millia exercitus regis, cum nongentis viris bellum adorsus, volentibus his cedere, ne multitudine opprimerentur, gloriosam magis mortem, quam turpem fugam suasit: Ne crimen, inquit, nostrae relinquamus gloriae.
PL 16, 83Aすなわち彼は、王デメトリオスの将軍ニカノルを破ったのち、いっそう安心して、王の軍勢二万に対し九百人で戦いを仕掛けた。兵らが、大勢に押しつぶされないよう退こうとしたので、恥ずべき逃走よりも栄えある死を勧めて言った。「我々の栄光に汚名を残すまい」。
De officiis ministrorum libri tres 1.41.4
Itaque commisso praelio, cum a primo ortu diei in vesperam dimicaretur, dextrum cornu, in quo validissimam manum advertit hostium, aggressus facile avertit. Sed dum fugientes sequitur, a tergo vulneri locum praebuit: ita gloriosiorem triumphis locum mortis invenit.
PL 16, 83Aこうして戦端が開かれ、朝から夕方まで戦いが続いたとき、彼は、敵の最も強力な一隊があると見て取った右翼を攻撃して、たやすく撃退した。だが逃げる者を追ううちに、背後に傷を受ける隙を与えた。こうして彼は、勝利よりも栄えある死に場所を見いだした。
De officiis ministrorum libri tres 1.41.5
200. Quid Jonatham fratrem ejus attexam; qui cum parva manu adversus exercitus regios pugnans, desertus a suis, et cum duobus tantum relictus reparavit bellum, avertit hostem, fugitantes suos ad societatem revocavit triumphi?
PL 16, 83A200. 彼の兄弟ヨナタンについて何を付け加えようか。彼は王の軍勢に少数で戦い、味方に見捨てられ、わずか二人とともに残されても、戦いを立て直し、敵を退け、逃げ散った味方を勝利の仲間として呼び戻した。
De officiis ministrorum libri tres 1.41.6
201. Habes fortitudinem bellicam, in qua non mediocris honesti ac decori forma est; quod mortem servituti praeferat ac turpitudini. Quid autem de martyrum dicam passionibus?
PL 16, 83B201. あなたはここに戦いの勇気を見た。そこには、徳にかなうこととふさわしさの並々ならぬ型がある。それは死を隷属と恥辱よりも上に置くからである。では殉教者たちの受難についてはどう語ろうか。
De officiis ministrorum libri tres 1.41.7
Et ne longius evagemur, non minores de superbo rege Antiocho Machabaei pueri revexerunt triumphos, quam parentes proprii. Siquidem illi armati, isti sine armis vicerunt (II Machab. VII, 1 et seq.) .
PL 16, 83Bそして、遠くへ逸れないように言うなら、マカバイの少年たちは、高慢な王アンティオコスに対して、自分たちの父祖たちに劣らぬ勝利を持ち帰った。前者は武装して、後者は武器なしに勝ったのである(マカバイ二7:1以下)。
De officiis ministrorum libri tres 1.41.8
Stetit invicta septem puerorum cohors, regiis cincta legionibus: defecerunt supplicia, cesserunt tortores, non defecerunt martyres. Alius corium capitis exutus, speciem mutaverat, virtutem auxerat.
PL 16, 83B七人の少年の一隊は、王の軍団に囲まれても不敗のまま立っていた。責め苦のほうが尽き、拷問者が退き、殉教者は尽きなかった。ある者は頭の皮を剥がれて、姿は変わったが、徳は増していた。
De officiis ministrorum libri tres 1.41.9
Alius linguam jussus amputandam promere, respondit: Non solum Dominus audit loquentes, qui audiebat Moysen tacentem. (Exod. XIV, 15) . Plus audit tacitas cogitationes suorum, quam voces omnium. Linguae flagellum times, flagellum sanguinis non times?
PL 16, 84Aある者は、舌を切るために差し出せと命じられて、答えた。「黙していたモーセを聞いた主は、語る者だけを聞くのではない(出エジプト記14:15)。主は、すべての人の声よりも、自らの者たちの黙した思いを多く聞く。汝は舌への鞭を恐れるが、血への鞭は恐れないのか」。
De officiis ministrorum libri tres 1.41.10
「血もまた自らの声を持ち、それによって神に叫ぶ。アベルにおいて叫んだとおりである」(創世記4:10)。
De officiis ministrorum libri tres 1.41.11
202. Quid de matre loquar, quae spectabat laeta filiorum quot funera tot trophaea, et morientium vocibus tamquam psallentium cantibus delectabatur, pulcherrimam ventris sui citharam in filiis cernens, et pietatis harmoniam omni lyrae numero dulciorem (II Machab. VII, 20 et seq.) ?
PL 16, 84A202. 母について何を語ろうか。彼女は、息子たちの死の一つ一つを勝利の記念として喜んで見つめ、死にゆく者たちの声を、讃歌を歌う者たちの調べのように楽しみ、自らの胎の最も美しい竪琴を息子たちに見て取り、敬虔の調和を、いかなる竪琴の調べよりも甘美なものとして味わった(マカバイ二7:20以下)。
De officiis ministrorum libri tres 1.41.12
203. Quid de bimulis loquar, qui ante palmam victoriae acceperunt, quam sensum naturae? Quid de sancta Agne, quae in duarum maximarum rerum posita periculo, castitatis et salutis, castitatem protexit, salutem cum immortalitate commutavit?
PL 16, 84A203. 二歳の幼児たち〔ヘロデに殺されたベツレヘムの幼児たちのこと〕について何を語ろうか。彼らは自然の感覚を得るより先に、勝利のシュロを受けた。聖なるアグネスについては何を語ろうか。彼女は貞潔と命という二つの最も大きなものの危険に置かれ、貞潔を守り、命を不死と引き換えた。
De officiis ministrorum libri tres 1.41.13
204. Non praetereamus etiam sanctum Laurentium, qui cum videret Xystum episcopum suum ad martyrium duci, flere coepit, non passionem illius, sed suam remansionem.
PL 16, 84B204. 聖なるラウレンティウスをも見過ごすまい。彼は自分の司教クシストゥスが殉教へと連行されるのを見て泣き始めたが、それは司教の受難のためではなく、自分が残されることのためであった。
De officiis ministrorum libri tres 1.41.14
Itaque his verbis appellare coepit: Quo progrederis sine filio, pater: quo, sacerdos sancte, sine diacono properas tuo? Numquam sacrificium sine ministro offerre consueveras. quid in me ergo displicuit, pater? Num degenerem probasti?
PL 16, 84Bそこでこう呼びかけ始めた。「父よ、息子を連れずにどこへ進むのか。聖なる司教よ、助祭を連れずにどこへ急ぐのか。あなたは、奉仕者なしに犠牲を献げることを常としなかった。では私のどこが気に入らなかったのか、父よ。私を不肖の者と見たのか」。
De officiis ministrorum libri tres 1.41.15
Experire certe utrum idoneum ministrum elegeris. Cui commisisti Dominici sanguinis consecrationem, cui consummandorum consortium sacramentorum, huic sanguinis tui consortium negas? Vide ne periclitetur judicium tuum, dum fortitudo laudatur.
PL 16, 84B「ともかく確かめてみよ、あなたが選んだ奉仕者がふさわしいかどうかを。主の血の聖別を委ね、完成されるべき秘跡にあずかる交わりを委ねた者に、あなたの血の交わりを拒むのか。勇気が称えられるあいだに、あなたの判断が危うくならぬよう気をつけよ」。
De officiis ministrorum libri tres 1.41.16
Abjectio discipuli detrimentum est magisterii. Quid! quod illustres et praestantes viri discipulorum certaminibus quam suis vincunt. Denique Abraham filium obtulit (Gen. XXII, 9) , Petrus Stephanum praemisit (Act. VII, 57) .
PL 16, 85A「弟子を退けることは、師の損失である。実に、著名で優れた人々は、自らの戦いよりも弟子たちの戦いによって勝つではないか。アブラハムは息子を献げ(創世記22:9)、ペトロはステファノを先に送った(使徒言行録7:57)」。
De officiis ministrorum libri tres 1.41.17
Et tu, pater, ostende in filio virtutem tuam, offer quem erudisti, ut securus judicii tui comitatu nobili pervenias ad coronam. 205. Tunc Xystus ait: Non ego te, fili, relinquo ac desero: sed majora tibi debentur certamina.
PL 16, 85A「父よ、あなたも息子において自らの徳を示せ。あなたが教え育てた者を献げよ。そうすればあなたは、自らの判断に安んじて、高貴な随伴とともに冠へ至るであろう」。205. そのときクシストゥスは言った。「子よ、私はあなたを見捨てて去るのではない。ただ、あなたにはより大きな戦いが定められている」。
De officiis ministrorum libri tres 1.41.18
Nos quasi senes levioris pugnae cursum recipimus: te quasi juvenem manet gloriosior de tyranno triumphus. Mox venies, flere desiste, post triduum me sequeris. Sacerdotem et levitam hic medius numerus decet.
PL 16, 85A「我々老人は、より軽い戦いの道程に退く。あなたは若者として、暴君に対するより栄光ある勝利が待っている。まもなくあなたは来る。泣くのをやめよ。三日後に私に続くのだ。司教とレビ人〔助祭を言う〕には、この間の数〔二人の死を隔てる三日を言うと取った〕がふさわしい」。
De officiis ministrorum libri tres 1.41.19
Non erat tuum sub magistro vincere, quasi adjutorem quaereres. Quid consortium passionis meae expetis? Totam tibi haereditatem ejus dimitto. Quid praesentiam meam requiris?
PL 16, 85B「師のもとで勝つことは、あなたの務めではなかった。助け手を求めるかのように。なぜ私の受難の交わりを求めるのか。その遺産〔ejus(その)が何を指すかは定かでない。私の受難と取った〕をすべて、あなたに残す。なぜ私の臨席を求めるのか」。
De officiis ministrorum libri tres 1.41.20
Infirmi discipuli magistrum praecedant, fortes sequantur, ut vincant sine magistro, qui jam non indigent magisterio. Sic et Elias Elisaeum reliquit. Tibi ergo mando nostrae virtutis successionem.
PL 16, 85B「弱い弟子が師に先立ち、強い者は後に続け。もはや師の教えを必要としない者は、師なしに勝つためである。エリヤもエリシャをこうして残した。だからあなたに、我々の徳の継承を託す」。
De officiis ministrorum libri tres 1.41.21
206. Talis erat contentio, digna sane de qua certarent sacerdos et minister, quis prior pateretur pro Christi nomine.
PL 16, 85B206. これは、司教と奉仕者のどちらがキリストの名のために先に受難するかを競う、まことにそれにふさわしい争いであった。
De officiis ministrorum libri tres 1.41.22
In fabulis ferunt tragicis excitatos theatri magnos esse plausus, cum se Pylades Orestem diceret; Orestes, ut erat, Orestem se esse asseveraret: ille ut pro Oreste necaretur, Orestes ne Pyladem pro se pateretur necari.
PL 16, 85B悲劇の作り話では、ピュラデスが自分をオレステスだと言い、オレステスは実際そうであるとして自分こそオレステスだと主張したとき、劇場に大きな喝采が起こったと伝えられる。一人はオレステスの身代わりに殺されようとし、オレステスはピュラデスが自分のために殺されることを許すまいとした。
De officiis ministrorum libri tres 1.41.23
Sed illis non licebat vivere, quod uterque esset parricidii reus: alter qui fecisset, alter qui adjuvisset.
PL 16, 85Cだが彼らには生きることが許されなかった。二人とも近親殺しの罪を負っていたからである。一方はそれを犯した者、他方は手助けした者であった。
De officiis ministrorum libri tres 1.41.24
Hic Laurentium sanctum ad hoc nullus urgebat, nisi amor devotionis; tamen et ipse post triduum, cum illuso tyranno, impositus super craticulam exureretur: Assum est, inquit, versa et manduca. Ita animi virtute vincebat ignis naturam.
PL 16, 85Cここでは聖なるラウレンティウスを、これに駆り立てるものは、献身の愛のほかに何も無かった。それでも彼自身、三日後、暴君を愚弄して、焼き網の上に載せられ焼かれたとき、言った。「焼けた。裏返して食べよ」。こうして心の徳によって、火の本性に勝っていたのである。