ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De officiis ministrorum libri tres

Liber III, Caput XIX 第III巻 第XIX章

Ambrose of Milan · De officiis ministrorum libri tres · PL 16, 176A · 20 sectiones

De officiis ministrorum libri tres 3.19.1

1

Narratur admissum in levitae cujusdam uxorem a civibus Gabaa flagitium, atque ex illius ultione colligitur quam veteribus illis cordi fuerit honestatis ratio.

PL 16, 176A

あるレビ人の妻に対してギブアの市民が犯した恥ずべき行いが語られ、その報復から、あの古の人々にとって徳にかなうことの道理がいかに心にかかっていたかが引き出される。

De officiis ministrorum libri tres 3.19.2

2

110. Quanta autem honestatis cura majoribus fuit, ut unius mulieris injuriam stupro illatam intemperantium bello persequerentur, et victo populo, tribus Benjamin obtestarentur in conjugium se eis proprias filias non daturos!

PL 16, 176A

110. 父祖たちの徳にかなうことへの配慮は何と大きかったことか。一人の女に対し凌辱によって加えられた不正を、放縦な者たちとの戦いによって追及し、その民に勝ったのちには、ベニヤミン部族に自分たちの娘を妻として与えないと誓ったのである。

De officiis ministrorum libri tres 3.19.3

3

Remanserat tribus sine ullo posteritatis subsidio, nisi fraudis necessariae accepisset licentiam. Quae tamen indulgentia congruo intemperantiae supplicio non videtur vacare, quando illis hoc solum permissum est, ut rapto inirent conjugia, non connubii sacramento.

PL 16, 176B

必要な欺きの許しを受けなければ、その部族は子孫を得る助けを何も持たないまま残っていたであろう。だがこの寛恕も、放縦にふさわしい刑罰を欠いてはいないように見える。彼らにはただ、婚姻の秘跡によってではなく、略奪によって結婚することだけが許されたからである。

De officiis ministrorum libri tres 3.19.4

4

Et revera dignum fuit ut qui alienum contubernium solverant, ipsi nuptiarum amitterent solemnitatem. 111. Quam plena autem miserationis historia!

PL 16, 176B

実に、他人の結びつきを壊した者たちが、自らは婚礼の厳かさを失うのは当然であった。111. 何と憐れみに満ちた物語であろう。

De officiis ministrorum libri tres 3.19.5

5

Vir, inquit (Judic. XIX, et seq.) , levita acceperat sibi jugalem ( quam a concubitu concubinam appellatam arbitror) quae aliquanto post quibusdam, ut fieri solet, offensa rebus, ad patrem se contult, et fuit illic quatuor mensibus.

PL 16, 176B

ある男、すなわちレビ人は、と彼は言う(士師記19章以下)、自分に妻を迎えていた(私は、この女が同衾にちなんで「妾」と呼ばれたと考える)。その女は、しばらくののち、よくあるように、ある事で気分を害して、父のもとに行き〔底本は contult。contulit と読む〕、そこに四か月いた。

De officiis ministrorum libri tres 3.19.6

6

Et surrexit vir ejus, et abiit ad soceri sui domum, ut cum sua jugali repararet gratiam, et revocaret eam, ac reduceret; occurrit ei mulier, atque in domum patris sui introduxit maritum.

PL 16, 176B

彼女の夫は立ち上がって、妻との仲を修復し、呼び戻して連れ帰るために、舅の家に行った。女が彼に出会い、夫を父の家に招き入れた。

De officiis ministrorum libri tres 3.19.7

7

112. Laetatus est adolescentulae pater: venit obviam, et sedit cum eo tribus diebus; et epulati sunt, et quieverunt. Et sequenti die surrexit levita diluculo, et retentus est a socero, ut tam cito non desereret convivii jucunditatem.

PL 16, 176C

112. 若い娘の父は喜び、迎えに出て、彼と三日間座を共にした。彼らは食べ、休んだ。翌日、レビ人は夜明けに起きたが、舅に引き止められた。宴の楽しさをそんなにすぐに捨てさせないためである。

De officiis ministrorum libri tres 3.19.8

8

Et alio et tertio die non permisit pater adolescentulae proficisci generum suum, donec laetitia et gratia inter eos omnis consummaretur.

PL 16, 176C

二日目にも三日目にも、娘の父は、喜びと好意がすべて満たされるまで、自分の婿を出発させなかった。

De officiis ministrorum libri tres 3.19.9

9

Sed die septimo cum jam ad vesperum declinaret dies, post mensas et laeta convivia, cum praetexeret finitimae noctis viciniam, ut apud suos potius, quam apud extraneos requiescendum putaret, nequivit tenere, et dimisit una cum filia sua.

PL 16, 176C

しかし七日目、日がすでに夕方に傾き、食事と楽しい宴ののち、彼は迫る夜を口実にして、他人のところよりも自分の者たちのところで休むべきだと考えたので、舅はもはや引き止めることができず、彼を娘とともに送り出した。

De officiis ministrorum libri tres 3.19.10

10

113. Verum ubi facta est aliqua progressio, cum vesper jam propior urgeret, et appropinquatum foret ad urbem Jebusaeorum, dicente servulo, ut ad eam dominus suus deflecteret, non acquievit dominus suus; quia non erat ea civitas filiorum Israel: sed intendit pervenire usque Gabaa, quae habitabatur a populo tribus Benjamin.

PL 16, 176D

113. しかし、いくらか進み、夕べがすでに迫ってエブス人の町に近づいたとき、若い僕が、主人にそちらへ曲がるよう言ったが、主人は聞き入れなかった。そこはイスラエルの子らの町ではなかったからである。彼は、ベニヤミン部族の民が住むギブアまで行くつもりでいた。

De officiis ministrorum libri tres 3.19.11

11

Nec erat quisquam qui advenientes reciperet hospitio, nisi vir peregrinus progressa aetate.

PL 16, 176D

そこには、来た者たちを宿に迎える者は誰もいなかった。ただ、年配の寄留者の男がいるだけであった。

De officiis ministrorum libri tres 3.19.12

12

Qui cum aspexisset eos, et interrogasset levitam: Quo vadis, vel unde venis? quo respondente quod esset viator, et repeteret montem Ephraem, et non esset qui colligeret eum, hospitium ei obtulit, et adornavit convivium.

PL 16, 177A

彼は彼らを見て、レビ人に尋ねた。「どこへ行くのか、どこから来たのか」。レビ人は、自分は旅人であり、エフライムの山に帰るところだが、自分を迎えてくれる者がいないと答えた。すると彼は宿を提供し、宴を整えた。

De officiis ministrorum libri tres 3.19.13

13

114. At ubi satietas epulandi facta est, et mensae remotae, irruerunt pestilentes viri, et circumierunt domum. Tunc senior filiam suam virginem, et coaequalem ejus cum qua cubitare solita esset, offerebat viris iniquitatis, tantum ne vis irrogaretur hospiti.

PL 16, 177A

114. 食べ飽きて食卓が下げられたとき、邪悪な男たちが押し寄せ、家を取り囲んだ。そのとき老人は、自分の娘であるおとめと、彼女がいつも寝床を共にしていた同じ年頃の女とを〔「同じ年頃の女」が誰を指すかは定かでない。士師記19:24 では老人が差し出すのは自分の娘とレビ人の妻である〕、不法の男たちに差し出し、ただ客に暴力が加えられぬようにした。

De officiis ministrorum libri tres 3.19.14

14

Verum ubi parum ratio processit, et vis praevaluit, cessit levites jugali sua: et cognoverunt eam, et tota nocte illuserunt ei.

PL 16, 177A

しかし、道理がほとんど通らず、暴力が勝ったので、レビ人は自分の妻を譲り渡し、彼らは彼女を犯し、一晩中辱めた。

De officiis ministrorum libri tres 3.19.15

15

Qua atrocitate, vel dolore victa injuriae, ante ostium hospitis, quo vir suus diverterat, projecit se atque exhalavit spiritum, supremo licet vitae munere affectum bonae conjugis servans, ut exsequias saltem sui funeris marito reservaret.

PL 16, 177A

この残虐さと不正の苦痛に打ち負かされて、彼女は、夫が泊まっていた客の家の戸口の前に身を投げ出し、息を引き取った。それでも、善き妻の情愛を命の最後の役目においてさえ保ち、せめて自分の葬送の営みだけは夫のために残そうとしたのである。

De officiis ministrorum libri tres 3.19.16

16

115. Quo cognito (ne multis morer) omnis prope populus Israel in bellum exarsit, dubioque eventu cum anceps maneret praelium, tertia tamen praeliandi vice, traditus est populus Benjamin populo Israel, et divina judicatus sententia, poenas intemperantiae luit.

PL 16, 177B

115. これを知って(長くならぬよう言えば)、イスラエルの民はほとんど全員が戦いに燃え上がり、結果が定まらず戦いが拮抗していたが、三度目の戦いで、ベニヤミンの民はイスラエルの民に引き渡され、神の判決によって裁かれ、放縦の刑罰を受けた。

De officiis ministrorum libri tres 3.19.17

17

Condemnatus quoque ne quis ei ex numero patrum filiam suam daret in uxorem: idque confirmatum jurisjurandi sacramento est.

PL 16, 177B

また〔ベニヤミンの民は〕、父たちの誰一人として自分の娘を彼らに妻として与えてはならないとの判決を受け、そのことは誓いの誓約によって固められた。

De officiis ministrorum libri tres 3.19.18

18

Sed compuncti quod tam acerbam in fratres tulissent sententiam, ita severitatem ejus temperaverunt, ut orbatas parentibus virgines in conjugium sibi adsciscerent, quorum patres pro delicto perempti forent, vel rapto copulam sociarent; quia pro tam turpis commissi facinore, qui alieni matrimonii jus violaverant, indignos se impetrando exhibuere matrimonio.

PL 16, 177B

しかし彼らは、同胞にこれほど苛烈な判決を下したことに心を刺されて、その厳しさを和らげ、罪のゆえに父親たちが殺された、親を失ったおとめたちを〔ベニヤミン人が〕自分の妻に迎え、あるいは略奪によって結ばれるようにした。これほど恥ずべき行いのゆえに、他人の婚姻の権利を侵した者たちは、婚姻を求めるにふさわしくない者であることを示したからである。

De officiis ministrorum libri tres 3.19.19

19

Sed ne periret una populo tribus, fraudis indulta est conniventia. 116. Quanta igitur honestatis cura majoribus fuerit, hinc proditur, ut quadraginta millia virorum stringerent gladium adversus fratres suos de tribu Benjamin, dum ulcisci volunt injuriam pudicitiae; quia temeratores castitatis non sufferebantur.

PL 16, 177C

しかし、民から一つの部族が滅びることのないよう、欺きの黙認が許された。116. 父祖たちに徳にかなうことへの配慮がいかに大きかったかは、ここから明らかである。貞潔に対する不正を罰しようとして、四万の男が、同胞であるベニヤミン部族に対して剣を抜いたのである。貞潔を汚す者たちは、容認されなかったからである。

De officiis ministrorum libri tres 3.19.20

20

Itaque eo bello caesa sunt utrinque sexaginta quinque millia bellatorum, et exustae urbes. Et cum inferior primo fuisset populus Israel, tamen nec adversi metu belli percitus, vindicandae castitatis sequestravit dolorem. Ruebat in praelium, vel sanguine suo parans commissi flagitii diluere notam.

PL 16, 177C

こうしてこの戦いで、双方で六万五千の戦士が討たれ、町々は焼かれた。イスラエルの民は初め劣勢であったが、それでも、不利な戦いへの恐れに駆られて、貞潔のために報復しようとする痛みを脇へ置くことはしなかった〔sequestravit は「脇へ置く」と取り、nec がこれを打ち消すと解した〕。自らの血をもってでも、犯された恥ずべき行いの汚点を洗い流そうとして、戦いに突進した。