De officiis ministrorum libri tres 2.24.1
Bonis artibus ad honores nitendum, maxime ecclesiasticos: adeptum vero munus moderate ac sapienter administrandum.
PL 16, 134D名誉は、とくに教会の名誉は、善い手立てによって目指すべきであり、得た務めは、節度と知恵をもって運営しなければならない。
De officiis ministrorum libri tres 2.24.2
Nec inferiores ordines simulatis virtutibus episcopo derogare, nec item episcopum cleri invidum esse debere: sed justum in omnibus, atque comprimis in judicando.
PL 16, 135A下位の位階の者が見せかけの徳によって司教の権威を損なってはならず、同様に司教が聖職者団を妬んでもならない。むしろ、あらゆることにおいて、とりわけ裁くことにおいて、正しくなければならない。
De officiis ministrorum libri tres 2.24.3
119. Ergo bonis actibus et sincero proposito nitendum ad honorem arbitror, et maxime ecclesiasticum; ut neque resupina arrogantia, vel remissa negligentia sit: neque turpis affectatio, et indecora ambitio.
PL 16, 135A119. それゆえ、名誉は、とくに教会の名誉は、善い行いと偽りのない目的によって目指すべきだと、私は考える。そこには、反り返った傲慢も、気の抜けた怠慢も、恥ずべき見せかけの追求も、ふさわしからぬ野心もあってはならない。
De officiis ministrorum libri tres 2.24.4
Ad omnia abundat animi directa simplicitas, satisque se ipsa commendat. 120. In ipso vero munere neque severitatem esse duram convenit, nec nimiam remissionem; ne aut potestatem exercere, aut susceptum officium nequaquam implere videamur.
PL 16, 135Aあらゆることに対して、心の真っ直ぐな素朴さは十分にあり、それ自体で十分に〔人を〕推奨する。120. 務めそのものにおいては、苛酷な厳格さも、度を越した寛大さも、ふさわしくない。権力を振るっていると見られることも、引き受けた務めをまったく果たしていないと見られることもないようにである。
De officiis ministrorum libri tres 2.24.5
121. Enitendum quoque ut beneficiis atque officiis obligemus plurimos, et collatam reservemus gratiam; ne jure beneficii fiant immemores, qui se graviter laesos dolent.
PL 16, 135A121. また、善行と務めによって多くの人を恩に結びつけ、与えた好意を保つよう努めなければならない。自分がひどく傷つけられたと嘆く者が、当然のこととして善行を忘れてしまわないためである〔jure は「当然に、正当に」の副詞と取り、beneficii は immemores にかかると解した〕。
De officiis ministrorum libri tres 2.24.6
Saepe enim usu venit ut quos gratia foveris, vel aliquo superiore cumulaveris gradu, avertas, si indigne aliquem eis praeponendum judices.
PL 16, 135Bというのも、好意で支え、より高い位で満たしてやった人々を、彼らより上に誰かをふさわしくなく立てるべきだと判断するなら、遠ざけてしまうことがよくあるからである。
De officiis ministrorum libri tres 2.24.7
Sed et sacerdotem beneficiis suis vel judiciis favere convenit, ut aequitatem custodiat, et presbytero vel ministro deferre, ut parenti.
PL 16, 135Bだが、司教もまた、自らの善行や判断において人々に好意を示し、公正を守るべきであり、長老や奉仕者には親に対するように敬意を払うべきである〔「親に対するように」敬意を払う主語は定かでない。司教が長老や奉仕者に払う、と取った〕。
De officiis ministrorum libri tres 2.24.8
122. Neque hos quia semel probati sunt, arrogantes esse oportet; sed magis tamquam memores gratiae, humilitatem tenere: neque offendi sacerdotem, si aut presbyter, aut minister, aut quisquam de clero, aut misericordia, aut jejunio, aut integritate, aut doctrina et lectione existimationem accumulet suam: Gratia enim Ecclesiae laus doctoris est.
PL 16, 135B122. 長老たちや奉仕者たちも、一度認められたからといって、傲慢であってはならない。むしろ、恩寵を覚えている者として、謙遜を保つべきである。また、長老であれ、奉仕者であれ、聖職者の誰かが、慈しみにより、断食により、清廉により、教えと読書により、自分の評価を高めても、司教は不快に思ってはならない。教会の誉れ〔gratia。人に好まれ評判が立つことの意に取った〕は、教える者の称賛だからである。
De officiis ministrorum libri tres 2.24.9
Bonum, opus alicujus praedicari, ita tamen si nullo studio fiat jactantiae. Laudent enim unumquemque proximorum labia, et non os suum: et commendent opera, non studia sua.
PL 16, 135Bある人の業が語り広められるのは善いことである。ただし、見せびらかしの熱心さからそうなされない限りにおいてである。各人は、近くの人々の唇に称えられるべきで、自分の口によってではない。また、各人を推すのは業であって、自分の熱心であってはならない。
De officiis ministrorum libri tres 2.24.10
123. Caeterum si quis non obediat episcopo, extollere atque exaltare sese desideret, obumbrare merita episcopi simulata affectatione doctrinae aut humilitatis, aut misericordiae, is a vero devius superbit; quoniam veritatis ea est regula, ut nihil facias commendandi tui causa, quo minor alius fiat: neque si quid boni habeas, id ad deformationem alterius et vituperationem exerceas.
PL 16, 135C123. だが、もし誰かが司教に従わず、自分を持ち上げ高めようと望み、教えや謙遜や慈しみをわざとらしく装って、司教の功績を覆い隠そうとするなら、その者は真理から外れて高ぶっている。真理の規範とは、自分を推奨するために、他人を小さくするようなことは何もしないこと、また何か善いものを持っていても、それを他人を醜くし、非難するために用いないことだからである。
De officiis ministrorum libri tres 2.24.11
124. Ne defendas improbum, et sancta indigno committenda arbitreris: neque iterum urgeas et impugnes, cujus crimen non deprehenderis.
PL 16, 136A124. 邪な者を弁護してはならず、聖なるものを不相応な者に委ねるべきだと考えてもならない。また、罪を見いだしていない者を、責め立てたり攻撃したりしてもならない。
De officiis ministrorum libri tres 2.24.12
Nam cum in omnibus injustitia cito offendat, tum maxime in Ecclesia, ubi aequitatem esse oportet, ubi aequalitatem haberi decet; ut nihil sibi potentior plus vindicet, nihil plus usurpet ditior. Sive enim pauper, sive dives, in Christo unum sunt.
PL 16, 136A不義は、あらゆる場においてすぐにつまずきとなるが、とりわけ教会においてはそうである。教会では公正がなければならず、平等が保たれることがふさわしい。より力ある者が自分のために多くを要求したり、より富める者が多くを奪い取ったりしてはならない。貧しい者も、富める者も、キリストにあって一つだからである。
De officiis ministrorum libri tres 2.24.13
Nihil sanctior plus sibi arroget; ipsum enim par est esse humiliorem. 125. Sed nec personam alterius accipiamus in judicio: gratia absit, causae merita decernant.
PL 16, 136Aより聖なる者が自分に多くを求めてはならない。むしろ、その者こそ、より低くなるのがふさわしい。125. だが我々は、裁きにおいて他人の顔を立ててはならない。好意は退け、事柄の功罪が決めるべきである。
De officiis ministrorum libri tres 2.24.14
Nihil sic opinionem, immo fidem gravat, quam si in judicando potentiori dones causam inferioris: vel pauperem innocentem arguas, divitem excuses reum culpae. Pronum quidem est genus hominum favere honoratioribus, ne laesos sese putent, ne victi doleant.
PL 16, 136A裁くにあたって、より力ある者に低い者の訴えを譲り、貧しい無実の者を責め、富める者を咎のある被告として免じるほど、評判を、いや信義を損なうものはない。人の種族は、傷つけられたと思わないように、負けて悲しまないように、より名誉ある者に好意を示しがちである。
De officiis ministrorum libri tres 2.24.15
Sed primum si offensam vereris, non recipias judicium: si sacerdos es, aut si quisquam alius, non lacessas. Licet tibi silere in negotio duntaxat pecuniario; quamquam sit constantiae adesse aequitati.
PL 16, 136Bだが、第一に、もし反感を恐れるなら、裁きを引き受けてはならない。あなたが司教であれ、他の誰であれ、挑発してはならない。ただ金銭に関する件に限っては、あなたが沈黙することは許される。とはいえ、公正の側に立つのは、不動の心にふさわしい。
De officiis ministrorum libri tres 2.24.16
In causa autem Dei, ubi communionis periculum est, etiam dissimulare peccatum est non leve.
PL 16, 136Bしかし、神の事柄において、交わりの危険がある場合には、見て見ぬふりをすることも軽くない罪である。