De officiis ministrorum libri tres 2.27.1
In pecuniae contemptu inesse formam justitiae: quam virtutem nec non alias nonnullas sectari debent tam clerici quam antistites; ubi potissimum de non ferenda praecipitanter excommunicatione.
PL 16, 138C金銭を軽んじることのうちに正義の型があり、聖職者も司教もこの徳とその他いくつかの徳を追い求めねばならないことを述べ、とりわけ破門を性急に下してはならないことを論じる。
De officiis ministrorum libri tres 2.27.2
133. Ad summam novimus quod pecuniae contemptus justitiae forma sit; et ideo avaritiam declinare debemus, et omni studio intendere, ne quid faciamus umquam adversus justitiam, sed in omnibus gestis et operibus custodiamus eam.
PL 16, 138D133. 要するに、金銭を軽んじることが正義の型であると、我々は知っている。それゆえ我々は貪欲を避け、あらゆる熱意をもって、正義に反することを決して行わないよう努め、あらゆる行いと働きにおいて正義を守らねばならない。
De officiis ministrorum libri tres 2.27.3
134. Si volumus commendare nos Deo, charitatem habeamus, unanimes simus, humilitatem sequamur, alterutrum existimantes superiorem sibi. Haec est enim humilitas, si nihil sibi quis arroget, et inferiorem se esse existimet.
PL 16, 139A134. 神に喜ばれたいなら、愛をもち、心を一つにし、謙遜に従い、互いに相手を自分よりまさると思おう。謙遜とは、誰も自分に何も帰さず、自分を劣った者と思うことだからである。
De officiis ministrorum libri tres 2.27.4
Episcopus ut membris suis utatur clericis, et maxime ministris qui sunt vere filii; quem cuique viderit aptum muneri, ei deputet.
PL 16, 139A司教は、聖職者、とりわけまことの子である奉仕者たちを、自分の肢体として用いよ。誰がどの任務にふさわしいと見たなら、その者をそれに充てよ。
De officiis ministrorum libri tres 2.27.5
135. Cum dolore amputatur etiam quae putruit pars corporis, et diu tractatur, si potest sanari medicamentis: si non potest, tunc a medico bono absciditur.
PL 16, 139A135. 体の腐った部分でさえ、痛みを伴って切断される。薬で癒やせるかぎり、長く手当てされ、癒やせないときに初めて、良い医者によって切り離される。
De officiis ministrorum libri tres 2.27.6
Sic episcopi affectus boni est, ut optet sanare infirmos, serpentia auferre ulcera, adurere aliqua, non abscidere: postremo quod sanari non potest, cum dolore abscidere.
PL 16, 139A良い司教の心情もそのようであり、弱い者を癒やし、広がる潰瘍を取り除き、あるものは焼き、切り離さないことを願う。最後に、癒やせないものは、痛みとともに切り離す。
De officiis ministrorum libri tres 2.27.7
Unde pulcherrimum illud praeceptum magis eminet, ut cogitemus non quae nostra sunt, sed quae aliorum (Phil. II, 4) . Hoc enim modo nihil erit, quod vel irati nostro indulgeamus affectui, vel faventes nostrae plus justo tribuamus aliquid voluntati.
PL 16, 139Bそれゆえ、我々は自分のものではなく他の人々のものを思え、というあの最も美しい教え(フィリピ2:4)が、いっそう際立つ。この仕方なら、怒って我々の情に身を任せることも、好意から我々の意志に正しい以上の何かを与えることもなくなるからである。