De officiis ministrorum libri tres 2.19.1
Justitia et benevolentia et affabilitate plurimos conciliari: sed hanc sinceram esse debere. 95. Claret ergo quoniam et aequitas imperia confirmet, et injustitia dissolvat.
PL 16, 128C正義と好意と愛想のよさによって、多くの人が味方につけられるが、愛想のよさは偽りのないものでなければならない。95. こうして、公正が支配を固め、不義がそれを解体することは明らかである。
De officiis ministrorum libri tres 2.19.2
Nam quomodo potest malitia regnum possidere, quae ne unam quidem privatam potest regere familiam? Summa igitur benignitate opus est, ut non solum publica gubernacula, sed etiam privata jura tueamur.
PL 16, 128C実に、悪意が、私的な家一つさえ治められないのに、どうして王国を保てようか。それゆえ、公の舵取りだけでなく私的な権利をも守るためには、最大の厚情が必要である。
De officiis ministrorum libri tres 2.19.3
Plurimum juvat benevolentia, quae omnes studet beneficiis amplecti, devincire officiis, oppignerare gratia. 96. Affabilitatem quoque sermonis diximus ad conciliandam gratiam valere plurimum.
PL 16, 128D好意は大いに助けとなる。好意は、すべての人を善行で包み、務めで結びつけ、恩によって質に取ろうと努める。96. 言葉の愛想のよさもまた、好感を得るために非常に力があると、我々は述べた。
De officiis ministrorum libri tres 2.19.4
Sed hanc volumus esse sinceram ac sobriam sine ulla adulatione, ne simplicitatem ac puritatem alloquii dedeceat sermonis adulatio; forma enim esse debemus caeteris non solum in opere, sed etiam in sermone, in castitate ac fide.
PL 16, 129Aだが、我々はこの愛想のよさが偽りなく節度あるものであって、いかなる追従も伴わないことを望む。追従の言葉は、語りかけの素朴さと純粋さにそぐわないからである。実に我々は、行いにおいてだけでなく、言葉においても、貞潔と信仰においても、他の人々の模範でなければならない。
De officiis ministrorum libri tres 2.19.5
Quales haberi volumus, tales simus: et qualem affectum habemus, talem aperiamus. Neque dicamus in corde nostro verbum iniquum, quod abscondi putemus silentio; quia audit in occulto dicta, qui occulta fecit: et cognoscit secreta viscerum, qui sensum visceribus infudit.
PL 16, 129A我々は、人にそう思われたいとおりの者でいよう。そして、心に抱いている思いをそのまま明らかにしよう。沈黙によって隠せると思って、不法な言葉を心の中で口にしてはならない。隠れて語られたことも、隠れたものを造った者が聞いており、腑の奥の秘密も、腑に感覚を注いだ者が知っているからである。
De officiis ministrorum libri tres 2.19.6
Ergo tamquam sub oculis constituti judicis, quidquid gerimus, in luce positum putemus, ut omnibus manifestetur.
PL 16, 129Aだから、裁き手の目の前に立たされた者のように、我々が行うことはすべて光の中に置かれていると考えよう。それがすべての人に明らかにされるためである。