Fragmenta ex opere historico 8.6.1
Sed quia in cominus positi universa tractavimus, et universa discussimus, invenimusque quod nulli displicere debeat, id est, fidem in his catholicam juxta professionem suam, cui et nos subscripsimus omnes, neque umquam haereticos fuisse: et ideo quia pacis concordia apud Deum res est maxima, placuit ut communi consensu nostro omnia, quae apud Ariminum tractata sunt, in irritum deducantur, et communio eorum, Deo favente, integra conveniret, neque quisquam in dissidium (in dissidio) remaneat, quod eos aut maculare possit aut debeat.
PL 10, 702B「しかし、我々は間近に居合わせてすべてを論じ、すべてを吟味し、誰の意にも反するはずのないことを見出した。すなわち、彼らにあっては公同の信仰が彼ら自身の宣言に従って存し、それに我々も皆署名したこと、また彼らが決して異端者であったのではないことである。それゆえ、平和の和合は神のもとで最大の事柄であるので、アリミヌムで扱われたすべてのことは、我々の共通の同意により無効とされ、彼らとの交わりは、神が好意を示して、損なわれずに整い、また誰も、彼らを汚しうる、あるいは汚すはずの分裂に(別本では「分裂のうちに」)留まることのないようにすることが、良しとされた。」
Fragmenta ex opere historico 8.6.2
Et ideo, ut dixi, quia praesentes sumus, unusquisque debet dicere an dictum ( f. rectum) sit quod prosecutus sum, et manu sua subscribere. Ab universis episcopis dictum est, Placet, et subscripserunt.
PL 10, 702C「それゆえ、私が述べたように、我々は居合わせているのだから、一人ひとりが、私の述べたことが、述べられたとおり(おそらく「正しい」)であるかどうか、言い、自分の手で署名すべきである。」すべての司教たちによって、「良し」と言われ、彼らは署名した。