ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Fragmenta ex opere historico

Fragmentum V, Caput IV 第V断片 第IV章

Hilary of Poitiers · Fragmenta ex opere historico · PL 10, 684B · 5 sectiones

Fragmenta ex opere historico 5.4.1

1

Cum Orientalibus cur communicare nequeat. --Denique jam me aperire causam pietati tuae sollicitudo ecclesiastica atque ipsa devotio persuadet. Significant Orientales, paci nostrae velle conjungi.

PL 10, 684B

なぜ東方の人々と交わりを結ぶことができないか。――さて、教会への配慮と献身そのものが、あなたの敬虔に、この件の理由を明かすよう私に説き勧める。東方の人々は、我々の平和に結ばれたいと表明している。

Fragmenta ex opere historico 5.4.2

2

Quae est pax, clementissime imperator, cum sint ex partibus ipsis quatuor episcopi Demophilus, Macedonius, Eudoxius, Martyrius, qui ante annos octo, cum apud Mediolanum Arii sententiam haereticam noluissent damnare, de concilio animis iratis exierunt?

PL 10, 684B

いとも寛容な皇帝よ、それがいかなる平和であろうか。彼らの側には、デモフィロス、マケドニオス、エウドクシオス、マルテュリオスという四人の司教がおり、彼らは八年前、ミラノでアレイオスの異端の説を断罪しようとせず、怒りの心をもって会議から出て行った者たちである。

Fragmenta ex opere historico 5.4.3

3

Horum si fas est sententiis, quale sit, aut quid periculi habeat, commodare consensum, aequitas et clementia tua poterit aestimare. Non est novum, quod nunc subtiliter et sub occasione nominis Athanasii attentatur.

PL 10, 684B

もし許されるならば、これらの者たちの意見に同意を与えることがいかなることであり、いかなる危険をはらむかは、あなたの公正さと寛容が判断しうるであろう。いま巧妙に、アタナシオスの名を口実にして企てられていることは、新しいことではない。

Fragmenta ex opere historico 5.4.4

4

Manent litterae Alexandri episcopi olim ad Sylvestrum sanctae memoriae destinatae, quibus significavit ante ordinationem Athanasii, undecim tam presbyteros quam etiam diacones, quod Arii haeresim sequerentur, se ecclesia ejecisse, ex quibus nunc quidam extra Ecclesiam catholicam foris positi dicuntur sibi conciliabula invenisse, quibus asseveratur etiam Georgius in Alexandria per litteras communicare.

PL 10, 684C

かつて、聖なる記憶のシルウェステルに宛てられた司教アレクサンドロスの書簡が残っており、それには、アタナシオスの叙階より前に、司祭も助祭も合わせて十一人の者を、アレイオスの異端に従っていたために教会から追放したことが記されている。これらの者たちのうち、いま公同の教会の外に置かれている何人かは、自分たちのために集会所を見つけたと言われており、アレクサンドリアのゲオルギオスもまた、書簡によってその集会所と交わりを結んでいると断言されている。

Fragmenta ex opere historico 5.4.5

5

Quae ergo pax potest esse, tranquillissime imperator, si exhibitis episcopi, ut nunc per Italiam factum est, cogantur talium sententiis obedire?

PL 10, 685A

それゆえ、いとも穏やかな皇帝よ、もし司教たちが、いまイタリア全土で行われたように、このような者たちのすでに提示された〔ミーニュの注:exhibitis は sententiis にかかる。バロニウスはこの語を欠く〕意見に従うよう強いられるならば、いかなる平和がありえようか。