Fragmenta ex opere historico 6.8.1
Liberius ab Athanasii communione separatus. --Quia scio vos filios pacis esse, diligere etiam concordiam et unitatem Ecclesiae catholicae; idcirco non aliqua necessitate compulsus, Deo teste dico, sed pro bono pacis et concordiae, quae martyrio praeponitur, his litteris convenio vos, domini fratres charissimi.
PL 10, 693Aリベリウスはアタナシオスとの交わりから離れた。――諸君が平和の子らであり、公同の教会の和合と一体性をも愛する者たちであると私は知っているので、それゆえ、何らかの必要に強いられてではなく、神を証人として言うが、殉教よりも優先される平和と和合という善のために、この書簡によって、いとも親愛なる兄弟にして主たちよ、諸君に語りかける。
Fragmenta ex opere historico 6.8.2
Cognoscat itaque prudentia vestra, Athanasium, qui Alexandrinae ecclesiae episcopus fuit, a me esse damnatum prius, quam ad comitatum sancti imperatoris litteras Orientalium destinarem episcoporum, et ab ecclesiae Romanae communione esse separatum, sicuti teste est omne presbyterium Romanae ecclesiae.
PL 10, 693Aそれゆえ、諸君の思慮は知るがよい。アレクサンドリア教会の司教であったアタナシオスが、私によって、東方の司教たちの書簡を聖なる皇帝の宮廷へ送るより前に断罪され、ローマの教会の交わりから離されていたことを。それは、ローマの教会の司祭団全体が証人であるとおりである。
Fragmenta ex opere historico 6.8.3
Sola haec causa fuit, ut tardius viderer de nomine ipsius litteras ad fratres et coepiscopos nostros Orientales dare, ut legati mei quos ab urbe Roma ad comitatum direxeram, seu episcopi qui fuerant deportati, et ipsi una cum his, si fieri posset, de exsilio revocarentur.
PL 10, 693Bただこれだけが理由であった。私が、彼の名について、我々の兄弟にして同僚司教である東方の人々に書簡を送るのが遅れたと見えたのは、ローマの都から宮廷へ遣わした私の使節たち、あるいは追放されていた司教たちが、もし可能であれば、彼らとともに追放から呼び戻されるようにするためであった。