ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Fragmenta ex opere historico

Fragmentum V, Caput III 第V断片 第III章

Hilary of Poitiers · Fragmenta ex opere historico · PL 10, 683C · 4 sectiones

Fragmenta ex opere historico 5.3.1

1

Criminibus sibi a Constantio confictis se purgat. --Videt igitur prudentia tua, nihil in animum meum introisse, quod Deo servientibus non dignum fuerat cogitare.

PL 10, 683C

コンスタンティウスによって自分に対してでっち上げられた罪状から、自らの潔白を明かす。――こうして、あなたの思慮深さは見て取る。神に仕える者たちが考えるにふさわしくないことは何一つ、私の心に入り込まなかったということを。

Fragmenta ex opere historico 5.3.2

2

Testis autem mihi est Deus, testis est tota cum suis membris Ecclesia, me fide et metu in Deum meum cuncta mundana ita, ut evangelica et apostolica ratio praecipit, calcare atque calcasse.

PL 10, 684A

またそれに、神が私の証人であり、その肢体すべてを備えた教会全体が証人である。私が、神への信仰と畏れによって、福音と使徒の理が命じるとおり、この世のことをすべて踏みにじり、また踏みにじってきたということの。

Fragmenta ex opere historico 5.3.3

3

Non furore temerario, sed constituto atque observato jure divino, atque in alio ministerio ecclesiastico vivens, nihil per jactantiam, nihil per gloriae cupiditatem, quod ad legem pertinebat implevi: et ad istud officium, testis est mihi Deus meus, invitus accessi; in quo cupio quidem sine offensa Dei, quamdiu in saeculo fuero, permanere.

PL 10, 684A

無謀な激情によってではなく、神の法が定められ守られていることによって、また別の教会の務めのうちに生きながら、私は、自負によってでも、栄光への欲望によってでもなく、律法にかかわることを成し遂げた。そしてこの職務には、私の神が私の証人であるが、私は望まずに就いた。この職務にあって、私はこの世にある限り、神への違背なく留まりたいと切に願っている。

Fragmenta ex opere historico 5.3.4

4

Et numquam mea statuta, sed apostolica, ut essent semper firmata et custodita, perfeci. Secutus morem ordinemque majorum, nihil addi episcopatui urbis Romae, nihil minui passus sum: et illam fidem servans, quae per successionem tantorum episcoporum cucurrit, ex quibus plures martyres exstiterunt, illibatam custodiri semper exopto.

PL 10, 684A

また私は、自分の定めではなく、使徒たちの定めが常に確立され守られるようにと、これを成し遂げた。先達の慣習と秩序に従い、ローマの都の司教職に何も付け加えられることも、何も削られることも許さなかった。そして、これほど多くの司教たちの継承を通じて伝えられてきた信仰――その中から多くの殉教者が現れた――を、損なわれぬまま守られるよう、常に切に願っている。