ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Fragmenta ex opere historico

Fragmentum II, Caput VIII 第II断片 第VIII章

Hilary of Poitiers · Fragmenta ex opere historico · PL 10, 638A · 5 sectiones

Fragmenta ex opere historico 2.8.1

1

Synodi sententia. --Quia ergo non oportuit conticescere, nec inulta retinere, falsitates, vincula, homicidia, pugnas, falsas epistolas, verberationes, nudationes virginum, exsilia, eversiones ecclesiarum, incendia, translationes de ecclesia ad majores, et ante omnia contra rectam fidem insurgentes Arianae haeresis doctrinas: ex hac causa carissimos quidem fratres et coepiscopos nostros Athanasium Alexandriae, et Marcellum Ancyrogalatiae, et Asclepium Gazae, et eos qui cum ipsis erant ministrantes Deo, innocentes et puros pronuntiamus, scribentes ad unamquamque eorum provinciam, ut cognoscerent singularum ecclesiarum plebes sacerdotis sui integritatem, et habere se episcopum suum, illos autem, qui se eorum ecclesiis immerserunt luporum more, id est, Gregorium in Alexandria, Basilium in Ancyra, et Quintianum in Gaza, neque nomen habere episcopi, neque communionis omnino eorum habere participatum, neque suscipere ab aliquo eorum litteras, neque ad eos scribere, illos autem, hoc est, Theodorum, Narcissum, Acacium, Stephanum, Ursacium et Valentem, Menophantum, et Georgium (etsi timens, ut dictum est, non adfuit, sed tamen quia a beatae memoriae Alexandro episcopo quondam Alexandriae dejectus est), et quod sit tam ille, quam etiam caeteri qui comprehensi sunt, furoris Ariani, et propter objecta crimina, hos omnes aequali sorte dejecit sancta synodus de episcopatus gradu: et judicavimus non solum illos episcopos non esse, sed neque communionem quidem cum fidelibus habere.

PL 10, 638A

会議の判決。――だから、偽り、鎖、殺人、争闘、偽の書簡、鞭打ち、乙女たちを裸にすること、追放、諸教会の破壊、放火、教会からより大きな教会への転任、そして何よりも、正しい信仰に反して立ち上がるアレイオス派の異端の教えを、黙って見過ごし、罰せずにおくべきではなかったので、この理由から、我々は、最愛の兄弟であり同僚司教であるアレクサンドリアのアタナシオス、アンキュラ・ガラティアのマルケルス、ガザのアスクレパス、および彼らとともに神に仕えていた者たちを、無実であり潔白であると宣言する。そして、それぞれの属州に書き送り、個々の教会の民が、自らの司教の無瑕であることを知り、自分たちには自分たちの司教がいることを知るようにする。他方、狼のように彼らの諸教会に入り込んだ者たち、すなわちアレクサンドリアのグレゴリオス、アンキュラのバシレイオス、ガザのクィンティアヌスについては、彼らが司教という名をもたないこと、また〔民は〕彼らとの交わりにまったくあずからず、彼らのうちの誰からも書簡を受け取らず、彼らに書き送ることもしてはならないことを〔知らせる〕。さらに、彼らすなわちテオドロス、ナルキッソス、アカキオス、ステパノス、ウルサキウスとウァレンス、メノパントス、ゲオルギオス(先に述べたように恐れて出席しなかったが、それでも、かつてアレクサンドリアの司教であった幸いなる記憶のアレクサンドロスによって罷免されたゆえに)については、また、彼も、捕らえられた他の者たちも、アレイオス派の狂気に属するがゆえに、また彼らに突きつけられた罪状のゆえに、聖なる会議はこれらの者すべてを等しい運命によって司教の位階から退けた〔原文は illos autem … と hos omnes で対象を二度示しており、構文が崩れている〕。そして我々は、彼らが司教でないだけでなく、信徒との交わりをもつことさえないと判決した。

Fragmenta ex opere historico 2.8.2

2

Separantes enim Filium, et alienantes Verbum a Patre, separari ab Ecclesia catholica oportet, et alienos esse a nomine Christiano. Sint igitur vobis anathema, eo quod ausi sunt adulterare verbum veritatis.

PL 10, 638C

子を分かち、言葉を父から疎外する者たちは、公同の教会から切り離され、キリスト教徒という名から疎外されるべきである。それゆえ、彼らは諸君にとってアナテマであれ。彼らは真理の言葉をあえて偽造したからである。

Fragmenta ex opere historico 2.8.3

3

Apostoli enim est praeceptum: Si quis vobis evangelizaverit praeter quam quod accepistis, anathema sit (Gal. I, 9) . His neminem communicare denuntiate: nulla enim communicatio luci ad tenebras. Hos omnes longe facite: nulla enim participatio Christo ad Belial.

PL 10, 639A

というのも、使徒の命令があるからである。「もし誰かが、汝らが受けたものに反することを汝らに福音として告げるなら、その者はアナテマであれ」(ガラテヤ1:9)。誰もこれらの者と交わってはならないと告げ知らせよ。光が闇と交わることはないからである。これらの者をみな遠ざけよ。キリストがベリアルとあずかることはないからである。

Fragmenta ex opere historico 2.8.4

4

Observate, Carissimi, ut neque scribatis ad eos, neque eorum accipiatis litteras. Curate autem etiam, dilectissimi Fratres et consacerdotes, quasi praesentes spiritu huic interfueritis synodo, omnia quae a nobis instituta sunt confirmare per litteras vestras, ut ab omnibus episcopis idem sentire, atque unam esse omnium voluntatem ex litterarum consensione sit manifestum.

PL 10, 639A

愛する者たちよ、彼らに書き送ることも、彼らの書簡を受け取ることもしないよう、守れ。また、最愛の兄弟たち、同僚の司教たちよ、あたかも霊において居合わせてこの会議に加わったかのように、我々によって定められたすべてのことを、諸君の書簡によって確認するよう配慮せよ。それは、すべての司教が同じことを考え、書簡の一致によって、すべての人の意志が一つであることが明らかになるためである。

Fragmenta ex opere historico 2.8.5

5

Optamus, Fratres, vos in Domino bene valere. Explicit. Incipit exemplum epistolae factae (an. 347) ad Julium urbis Romae episcopum, Julio episcopo a synodo directae.

PL 10, 639A

兄弟たちよ、諸君が主にあって健やかであるよう我々は祈る。終わる。ローマ市の司教ユリウスに宛てて作られた書簡(347年)の写し、すなわち会議から司教ユリウスに送られたものが始まる。