Fragmenta ex opere historico 3.6.1
Athanasio conficta crimina. --Verum de Athanasio quondam Alexandriae episcopo accipite quae gesta sunt.
PL 10, 663Bアタナシオスに着せられた罪状。――では、かつてアレクサンドリアの司教であったアタナシオスについて、何が行われたかを聞くがよい。
Fragmenta ex opere historico 3.6.2
Accusatus est graviter juxta Deum sacrilegus, et juxta mysteria Ecclesiae sanctae profanus, quique propriis manibus comminuit poculum Deo et Christo dicatum, ipsumque altare venerandum confregit, sedemque sacerdotalem subvertit ipse, atque ipsam basilicam, Dei domum, Ecclesiam Christi, demolitus usque ad solum est.
PL 10, 663B彼は、神に関しては冒瀆者、聖なる教会の奥義に関しては涜聖の者として、重く告発された。自らの手で、神とキリストに捧げられた杯を砕き、あの尊ぶべき祭壇そのものを打ち壊し、司教の座を自ら覆し、神の家、キリストの教会である聖堂そのものを、地面に至るまで取り壊した、というのである。
Fragmenta ex opere historico 3.6.3
Presbyterum vero ipsum, virum gravem et justum, nomine Narchen (Ischyram), tradidit custodiae militari. Accusatus praeterea est de injuriis, violentia, caede, atque ipsa episcoporum internecione.
PL 10, 663Bその司祭、すなわち重厚で義しい人であるナルケス(イスキュラス)を、兵士の見張りに引き渡した。さらに、不正、暴力、殺戮、司教たちの殲滅そのものについても告発された。
Fragmenta ex opere historico 3.6.4
Quique etiam diebus sacratissimis Paschae tyrannico more saeviens, Ducibus atque Comitibus junctus: quique propter ipsum aliquos in custodia recludebant, aliquos vero verberibus flagellisque vexabant, caeteros diversis tormentis ad communionem ejus sacrilegam adigebant ( Nec actus commissi umquam ab innocentibus fuerant ); sperans hoc modo suos suamque praevalere posse factionem, ut per Duces et Judices perque carceres ipsos, ( add. et) verbera diversaque tormenta invitos ad communionem suam cogeret, nolentes adigeret, repugnantes atque resistentes sibi tyrannico more terreret. Erant quidem illa gravia et acerba ab accusatoribus objecta.
PL 10, 663B彼はまた、最も聖なる復活祭の日々に、僭主のように荒れ狂い、軍司令官たちや高官たちと結んだ。その者たちは彼のゆえに、ある者を牢獄に閉じ込め、ある者を鞭や笞で苦しめ、ほかの者をさまざまな拷問によって彼の瀆聖的な交わりへと追いやった(そのような行いが無実の者たちによってなされたことは、かつて一度もなかった)。こうして彼は、自分の仲間と自分の党派が優位に立てると期待し、軍司令官たちや裁判官たちを通じ、牢獄そのものを通じ、(「また」を補う)鞭打ちとさまざまな拷問によって、望まぬ者を自分の交わりに強いて引き入れ、拒む者を追いやり、逆らい抵抗する者を僭主のように脅したのである。これらは確かに、重く苛酷なこととして、告発者たちによって突きつけられた。