ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Fragmenta ex opere historico

Fragmentum II, Caput XXVII 第II断片 第XXVII章

Hilary of Poitiers · Fragmenta ex opere historico · PL 10, 653B · 4 sectiones

Fragmenta ex opere historico 2.27.1

1

« Itaque comprimendi mali istius causa, trecenti vel eo amplius episcopi apud Nicaeam congregantur: in omnes Arianos, assensu omnium, damnatio haeretica decernitur, et evolutis evangelicis atque apostolicis doctrinis, perfectum unitatis catholicae lumen effertur.

PL 10, 653B

「そこで、この悪を抑えるために、三百人あるいはそれ以上の司教がニカイアに集められた。すべてのアレイオス派に対して、全員の同意によって異端としての断罪が決定され、福音書と使徒たちの教えが繙かれて、公同の一致の完全な光が掲げられた。」

Fragmenta ex opere historico 2.27.2

2

Quid igitur fuerit expressum, fides ipsa, ut est exposita, commendat. » Incipit fides apud Nicaeam conscripta (an. 325) a trecentis decem et octo episcopis contra omnes haereses. Credimus in unum Deum patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem.

PL 10, 654A

「では、何が表明されたかは、信仰そのものが、宣べられたとおりに、示している。」ニカイアで、三百十八人の司教たちによって、すべての異端に対して書き上げられた信仰(325年)が始まる。我々は、唯一の神、全能の父、見えるものと見えないものすべての造り主を信じる。

Fragmenta ex opere historico 2.27.3

3

Et in unum Dominum Jesum Christum filium Dei unigenitum, natum de Patre, hoc est, de substantia Patris, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, natum non factum, unius substantiae cum Patre, quod Graeci dicunt ὁμοούσιον, per quem omnia facta sunt, sive quae in coelo sive quae in terra, qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, incarnatus est, homo factus est, passus est, et resurrexit tertia die, adscendit in coelos, venturus judicare vivos et mortuos.

PL 10, 654A

そして、唯一の主イエス・キリスト、神の独り子を。父から生まれた者、すなわち父の実体から生まれた者、神からの神、光からの光、真の神からの真の神、生まれたのであって造られたのではなく、父と同一実体の者――これをギリシア人はホモウシオス(同一実体)と言う――であり、彼によって、天にあるものも地にあるものも、すべてが造られた。彼は、我々人間のため、また我々の救いのために降り、受肉し、人となり、苦しみを受け、三日目に復活し、天に上り、生ける者と死せる者を裁くために来る。

  • ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。

Fragmenta ex opere historico 2.27.4

4

Et in Spiritum sanctum. Eos autem, qui dicunt, Erat quando non erat, et prius quam nasceretur non erat, et quia ex nullis exstantibus factus est, quod Graeci ἐξ οὐκ ὄντων dicunt, vel alia substantia sive essentia, dicentes mutabilem et convertibilem filium Dei; hos anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.

PL 10, 654B

そして聖なる霊を信じる。また、「かつて、いなかった時があった」、「生まれる前にはいなかった」と言い、「存在するものが何もないところから造られた」(これをギリシア人はエク・ウク・オントーンと言う)、あるいは別の実体または本質からであると言い、神の子は変わりうるもの、転じうるものであると言う者たちを、公同にして使徒的な教会はアナテマとする。