Fragmenta ex opere historico 4.1.1
Liberius Orientalibus suam communionem impertit, Athanasio negat. --Studens paci et concordiae Ecclesiarum, postea quam litteras Charitatis Vestrae de nomine Athanasii et caeterorum factas ad nomen Julii bonae memoriae episcopi accepi; secutus traditionem majorum, presbyteros urbis Romae Lucium, Paulum et Helianum e latere meo ad Alexandriam ad supradictum Athanasium direxi, ut ad urbem Romam veniret: ut in praesenti id, quod Ecclesiae disciplina exstitit, in eum statueretur.
PL 10, 678Cリベリウスは東方の人々に自らの交わりを与え、アタナシオスには拒む。――諸教会の平和と和合を志して、私は、アタナシオスとその他の者たちについての、善き記憶のユリウス司教に宛てた愛する諸君の書簡を受け取ったのち、先達の伝承に従い、ローマの都の司祭ルキウス、パウルス、ヘリアヌスを私の側近から選んで、アレクサンドリアの前述のアタナシオスのもとへ遣わし、ローマの都へ来るようにさせた。それは、教会の規律であることが、その場で彼に対して定められるためである。
Fragmenta ex opere historico 4.1.2
Litteras etiam ad eumdem per supradictos presbyteros dedi, quibus continebatur, quod si non veniret, sciret se alienum esse ab Ecclesiae Romanae communione. Reversi igitur presbyteri nuntiaverunt eum venire noluisse.
PL 10, 679A私はまた、前述の司祭たちを通して、同じ者に書簡を渡した。そこには、もし来ないなら、自分がローマの教会の交わりから外れた者であると知れ、と含まれていた。こうして戻った司祭たちは、彼が来ることを望まなかったと告げた。
Fragmenta ex opere historico 4.1.3
Secutus denique litteras Charitatis Vestrae, quas de nomine supradicti Athanasii ad nos dedistis, sciatis his litteris, quas ad unanimitatem nostram dedi, me cum omnibus vobis et cum universis episcopis Ecclesiae catholicae pacem habere: supradictum autem Athanasium alienum esse a communione mea sive Ecclesiae Romanae, et consortio litterarum ecclesiasticarum.
PL 10, 680A最後に、前述のアタナシオスについて諸君の愛が我々に寄せた書簡に従い、諸君は、我々の一致に宛てて私が出したこの書簡によって、私が諸君すべてと、また公同の教会のすべての司教と平和を保っていることを、知れ。だが前述のアタナシオスは、私の交わり、すなわちローマの教会の交わり、また教会の書簡のやりとりの結びから外れた者であることを。