Fragmenta ex opere historico 3.5.1
Marcello neganda communio denuntiatur. --Quapropter nos, qui plene ex libro Marcelli ejus sectam sceleraque cognovimus, scripsimus vobis, dilectissimi Fratres, ut neque Marcellum, neque eos qui illi junguntur, ad communionem sanctae Ecclesiae admittatis; memores quoque sitis prophetae David dicentis: Dixi eis qui faciunt facinus, ne feceritis facinus; et delinquentibus, ne exaltaveritis cornu.
PL 10, 662Cマルケルスには交わりを拒むべきことが告げられる。――それゆえ、マルケルスの書物から彼の分派と悪行を十分に知った我々は、最愛の兄弟たちよ、諸君に書き送った。マルケルスをも、彼に結びつく者たちをも、聖なる教会の交わりに受け入れないように。また、預言者ダビデが言うことを心に留めるように。「私は、凶行を行う者たちに言った、凶行を行うな、と。過ちを犯す者たちに、角を上げるな、と。」
Fragmenta ex opere historico 3.5.2
Nolite in altum tollere cornu vestrum: ne loquamini adversus Dominum iniqua (Psal. LXXIV, 5, 6) . Et credite Salomoni dicenti: Nolite transferre terminos aeternos, quos constituerunt patres vestri (Prov., XXII, 28) .
PL 10, 663A「汝らの角を高く上げるな。主に逆らって不正を語るな」(詩篇74:5、6)。またソロモンが言うことを信じよ。「永遠の境界を移すな。汝らの父祖たちが定めたものを」(箴言22:28)。
Fragmenta ex opere historico 3.5.3
Quae cum ita sint, nolite supradicti Marcelli pravissimi sequi errores, et ea, quae ab ipso injusta praedicatione contra Dominum Christum inventa traditaque sunt, praedamnate; ne blasphemiis sceleribusque etiam ipsi participes sitis. Sed propter compendium haec hactenus de Marcello.
PL 10, 663Aこうであるからには、上記の最も邪悪なマルケルスの誤りに従ってはならない。彼が不正な宣教によって主キリストに逆らって考え出し、伝えたものを、あらかじめ断罪せよ。諸君自身までが、冒瀆と悪行に与る者とならないためである。しかし、要約のため、マルケルスについてはここまでとする。