Fragmenta ex opere historico 1.3.1
Charitas Hilarium urget, ne sileat haereticorum pravitatem. --Et huic tantae, tam gravi apostolicae auctoritati ego quoque inter caeteros, si quid mihi post eos loci est, testimonium reddo per hanc charitatem repositam nobis ante tempora saecularia in coeli spem assumptis, et nomini Dei ac Domini Jesu Christi adhaereo, iniquorum societatem et infidelium consortium respuens: cum quo florere nobis, saeculi otio domestico frui, commodis omnibus redundare, familiaritate regia gloriari, et esse falso episcopi nomine, singulis universisque et publice et privatim in Ecclesiae dominatu gravem effici, par, ut caeteris, potestas dabatur; si modo veritatem evangelicam falsitate corrumperem, conscientiae reatum blandimento ignorantiae consolarer, judicii corruptelam excusatione alieni arbitrii defenderem, haereseos piaculo non fide mea, quae utique esset obnoxia, sed simplicitate ignorantium non tenerer, probitatem sub difficultate publicae intelligentiae mentirer.
PL 10, 629A愛がヒラリウスを駆り立てて、異端者の邪悪について沈黙させない。――そして私もまた、他の者たちのあいだで、彼らのあとに私にもなにがしかの席があるとすれば、これほど重く大きな使徒の権威に対して、世の時が始まる前から、天の希望へと取り上げられた我々のために蓄えられた、この愛によって証言を与える。そして、神であり主であるイエス・キリストの名に結びつき、不義の者たちとの交わりと、不忠実な者たちとの交際を退ける。彼らとともに我々が栄え、世の安逸を家で享受し、あらゆる利益にあふれ、王との親交を誇り、偽りの司教の名のもとに、教会の支配において、公にも私的にも、一人ひとりにも全体にも重荷となることは、他の者たちと同様に許されていた。ただし、それは、私が福音の真理を偽りによって損ない、良心の罪責を無知という甘言で慰め、判断の腐敗を他人の裁量を言い訳にして弁護し、異端の罪に、当然責めを負うはずの私自身の信仰によってではなく、知らぬ者たちの単純さによって、問われないとし〔haereseos piaculo … non tenerer の取り方は定かでない〕、公の理解の難しさに隠れて、誠実さを偽るならば、という条件つきである。
Fragmenta ex opere historico 1.3.2
Haec enim simplicitatem ( forte, in simplicitate) cordis per fidem et spem Christi charitas manens non tulit.
PL 10, 629Bというのも、これらを――心の単純さを(おそらく「心の単純さにおいて」)――キリストへの信仰と希望を通して留まる愛は、許さなかったからである。
Fragmenta ex opere historico 1.3.3
Et cum ab Apostolo accepissem, Non enim accepimus spiritum formidinis (II Tim. I, 7) , et cum Domino dicente didicissemus, Omnis qui confitebitur me coram hominibus, et ego confitebor eum coram Patre meo qui est in coelis (Matth. X, 32) ; et per eumdem dictum esset, Beati qui persecutionem, patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum: beati estis cum vos maledicent, et persequentur, et dicent omne malum adversum vos propter justitiam; gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelo (Matth. V, 10 et seqq.) : non potui praeferre ambitiosam in reatus silentio conscientiam injuriosae pro Dei confessione tolerantiae.
PL 10, 629Bそして、使徒から「我々は恐れの霊を受けたのではない」(二テモテ1:7)と受け、主が「人々の前で私を告白する者はみな、私も、天にいる私の父の前でその者を告白する」(マタイ10:32)と言うのを学び、また同じ主によって、「義のゆえに迫害を受ける者は幸いである。天の国は彼らのものだからである。人々が汝らをののしり、迫害し、汝らに対してあらゆる悪を言うとき、汝らは幸いである。喜べ、躍り上がれ。汝らの報いは天において豊かだからである」(マタイ5:10以下)と語られていたのであるから、私は、罪責のうちの沈黙に潜む野心的な良心を、神の告白のために不当な扱いに耐えることよりも、優先することはできなかった。