ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Fragmenta ex opere historico

Fragmentum VI, Caput I 第VI断片 第I章

Hilary of Poitiers · Fragmenta ex opere historico · PL 10, 686B · 6 sectiones

Fragmenta ex opere historico 6.1.1

1

Exsulibus gratulatur Liberius. --Quamvis sub imagine pacis, humani generis inimicus vehementius in membra Ecclesiae videatur esse grassatus; vos tamen, acceptissimi in Domino sacerdotes, egregia et singularis fides et hic probabiles Deo ostendit, et jam ad futuram gloriam martyres designavit.

PL 10, 686B

リベリウスは追放された者たちを祝う。――たとえ平和の装いのもとに、人類の敵が教会の肢体にいっそう激しく猛威を振るったように見えるとしても、主にあっていとも好ましい司教たちよ、諸君については、卓越した唯一無二の信仰が、ここでも諸君を神に是認された者として示し、すでに来るべき栄光へと殉教者として定めている。

Fragmenta ex opere historico 6.1.2

2

Quo itaque praeconio laudis, qua vocis exsultatione merita virtutis vestrae proferam, positus inter moerorem absentiae vestrae et gaudium gloriae, prorsus invenire non possum: nisi quod scio hinc ( al. hic) me probabiliora vobis solatia exhibere, si credatis me in exsilium simul vobiscum esse detrusum.

PL 10, 686B

それゆえ、いかなる賞賛の宣言によって、いかなる声の歓喜によって、諸君の徳の功績を語り出せばよいのか、諸君の不在の悲しみと栄光の喜びとの間に置かれた私には、まったく見出すことができない。ただ、もし諸君が、私も諸君とともに追放に処せられたのだと信じてくれるならば、私が、これによって(別本では「ここで」)、いっそう確かな慰めを諸君に示すことができると知っている、それだけである。

Fragmenta ex opere historico 6.1.3

3

Denique me adhuc in ipsa exspectatione pendentem quod a consortio vestro durior necessitas interim distrahit, satis contristor. Optaveram enim, Fratres devotissimi, prior pro omnibus vobis impendi, ut exemplum gloriae per me magis vestra dilectio consequeretur.

PL 10, 687A

実に、いまなおその期待のうちに宙づりにされている私は、より過酷な必要が、さしあたり諸君との交わりから私を引き離していることに、十分に悲しんでいる。いとも献身的な兄弟たちよ、私は、諸君すべてのために真っ先に身を捧げたいと望んでいた。私を通じて、諸君の愛がむしろ栄光の実例に達することができるようにと。

Fragmenta ex opere historico 6.1.4

4

Sed fuerit haec palma meritorum vestrorum, ut priores de perseverantia fidei ad confessionis inlustrem gloriam veneritis.

PL 10, 687A

しかし、これは諸君の功績の栄冠であるがよい。諸君が、信仰の忍耐において先んじて、告白の輝かしい栄光へと到達したということが。

Fragmenta ex opere historico 6.1.5

5

Quaeso igitur dilectionem vestram, ut me praesentem vobiscum esse credatis, atque eo me affectu absentem non esse sentiatis, et intelligatis dolere me satis, quod sim interim a vestro consortio disparatus (separatus).

PL 10, 687A

それゆえ私は、諸君の愛に願う。私が諸君とともに現に居ると信じてくれるように。またその情愛のゆえに、私が不在ではないと感じてくれるように。そして、私がさしあたり諸君の交わりから引き離されている(別本では「離されている」)ことを、私が十分に悲しんでいると理解してくれるように。

Fragmenta ex opere historico 6.1.6

6

Quantam denique gloriam fueritis consecuti, hinc magis scire potestis, quod si qui in persecutione coronati sunt, solius persecutoris cruentos gladios sentire potuerunt: contra vos, devoti per omnia Dei milites, etiam falsos fratres inimicos experti, de perfidis victoriam pertulistis: quorum quanto in saeculo violentia increscere potuit, tanto sanctis sacerdotibus praemia laudis inveniuntur conferre. Estote itaque de promissione coelesti securi.

PL 10, 687A

実に、諸君がいかに大いなる栄光を得たかは、次のことからいっそうよく知ることができる。迫害のうちに冠を得た者たちは、ただ迫害者の血にまみれた剣を感じることができただけであったのに対し、あらゆる点で神に献身する兵士たちである諸君は、偽りの兄弟たちをも敵として経験し、不実な者たちに対して勝利を勝ち得たのである。彼らの暴力がこの世でどれほど増し加わりえたとしても、それだけ聖なる司教たちには賞賛の報いを授けることが見出される。それゆえ、天の約束について安んじているがよい。