Fragmenta ex opere historico 2.7.1
Eusebianorum scelera, nomina et artes. --Merito ergo acciti frequenter, non ausi sunt venire: merito fugerunt conscientiae suae impulsu praecipitati.
PL 10, 636Cエウセビオス派の悪事、名、策略。――それゆえ、当然のことながら、しばしば召喚されても、彼らは来ることをあえてしなかった。当然のことながら、自らの良心の衝き動かしに突き落とされて逃亡した。
Fragmenta ex opere historico 2.7.2
Fuga enim falsitates suas confirmaverunt, et credi ea fecerunt, quae praesentes accusatores eorum dixerunt et ostenderunt. Quid igitur?
PL 10, 637A実に彼らは、逃亡によって自らの虚偽を確証し、居合わせた告発者たちが語り示したことを信じさせたのである。では、どうなのか。
Fragmenta ex opere historico 2.7.3
Supra haec omnia etiam olim depositos atque ejectos Ecclesia propter haeresim Arii non solum susceperunt, sed etiam in majorem provexerunt gradum, diacones quidem in presbyterium, de presbyterio autem in episcopatum, propter nihil aliud, nisi ut impiam doctrinam dilatare ac disseminare possent, et piam corrumperent fidem.
PL 10, 637Aこれらすべてに加えて、彼らは、以前アレイオスの異端のゆえに教会から罷免され放逐された者たちを、受け入れただけでなく、より高い位階にまで昇進させた。助祭を司祭職へ、司祭職から司教職へと。それは、不敬虔な教えを広め、散り散りに蒔き、敬虔な信仰を損なうことのほかには、何のためでもなかった。
Fragmenta ex opere historico 2.7.4
Sunt autem istorum post Eusebium duo auctores etiam Theodorus ab Heraclia, Narcissus a Neroniade Ciliciae, Stephanus ex Antiochia, Georgius ex Laodicia, licet timens non adfuerit de Oriente, Acacius ex Caesarea Palaestinae, Menophantus ex Epheso Asiae, Ursacius a Singiduno Moesiae, Valens ex Mursa Pannoniae.
PL 10, 637Aこれらの者たちのうちには、エウセビオスに次いで、二人の首謀者がいる〔duo auctores が誰を指すかは定かでなく、本文が崩れている可能性がある〕。さらに、ヘラクレイアのテオドロス、キリキアのネロニアスのナルキッソス、アンティオキアのステパノス、ラオディキアのゲオルギオス(恐れて東方から来なかったが)、パレスチナのカイサリアのアカキオス、アジアのエフェソのメノパントス、モエシアのシンギドゥヌムのウルサキウス、パンノニアのムルサのウァレンスがいる。
Fragmenta ex opere historico 2.7.5
Etenim praedicti etiam ( supple iis) qui ab Oriente secum venerunt, non permiserunt sanctum Concilium intrare, neque omnino in Ecclesiam Dei sanctam accedere.
PL 10, 637Bというのも、前述の者たちは、東方から自分たちとともに来た者たちにも(「彼らに」を補う)、聖なる会議に入ることを許さず、まして神の聖なる教会に近づくことなど、まったく許さなかったからである。
Fragmenta ex opere historico 2.7.6
Venientes etenim Sardicam per singula loca synodos faciebant inter se, et pactiones cum interminationibus, ut omnino venientes Sardicam ad judicium non accederent, neque in unum cum sancta ( Graec. et magna) synodo convenirent: et ad id solum venerunt, coetum praesentiam suam qui statim fugerunt.
PL 10, 637Bというのも、彼らはセルディカへ来る道すがら、あちこちの場所で自分たちのあいだで会議を開き、脅しを伴う取り決めを結んだからである。すなわち、セルディカに来ても、裁きの場には決して赴かず、聖なる(ギリシア語では「聖にして大いなる」)会議とともに一つに集まらない、と。そして、彼らはただそのためだけに来たのであり、集会に〔対して〕自分たちが居合わせたというだけで、すぐに逃げ去ったのである〔底本は coetum praesentiam suam qui statim fugerunt。本文が崩れているらしく、暫定的にこう解した〕。
Fragmenta ex opere historico 2.7.7
Haec enim scire potuimus a consacerdotibus nostris, Ario scilicet ex Palaestina, Stephano de Arabia: qui cum ipsis venerunt quidem, sed ab eorum perfidia recesserunt.
PL 10, 637Bというのも、我々はこれらのことを、我々の同僚司教たち、すなわちパレスチナのアリオスとアラビアのステパノスから知りえたからである。彼らは彼らとともに来たが、その不忠から離れた者たちである。
Fragmenta ex opere historico 2.7.8
Hi enim venientes in sanctam synodum, violentiam quidem, quam passi fuerant, conquerebantur; nihil autem ab ipsis recte agi asserebant: asserentes ( f. adjicientes) etiam hoc, quod essent ibi plurimi rectae fidei, qui prohibebantur ab ipsis venire ad nos propositis interminationibus.
PL 10, 637Cというのも、この者たちは聖なる会議に来て、自分たちがこうむった暴力については訴えたが、彼らによって正しく行われていることは何もないと断言し、さらに(おそらく「付け加えて」)、そこには正しい信仰の者がきわめて多くいて、彼らは脅しを差し向けられて、我々のもとに来ることを彼らによって妨げられていると断言したからである。
Fragmenta ex opere historico 2.7.9
Hac igitur causa in uno loco ( Graec. οἴκῳ) omnes manere sategerunt, et nec parum temporis, nec habere eos liberam facultatem permiserunt.
PL 10, 637Cこのゆえに、彼らはすべての者を一つの場所(ギリシア語では「家」)にとどまらせようと努め、わずかな時間も、彼らが自由に動く機会をもつことも許さなかった。