ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Fragmenta ex opere historico

Fragmentum XI, Caput V 第XI断片 第V章

Hilary of Poitiers · Fragmenta ex opere historico · PL 10, 713A · 7 sectiones

Fragmenta ex opere historico 11.5.1

1

Litteras sinceritatis tuae accepi, quibus, ut decet episcopum et Dei sacerdotem, transgressori te Osio didici restitisse, et plurimis cadentibus Arimino in communicatione Valentis et Ursacii et caeterorum, quos ipsi, agnito blasphemiae crimine, ante damnaverunt, tuum assensum denegasse, fidem scilicet servans, quam patres Nicaeani scripserunt.

PL 10, 713A

私は汝の誠実さの書簡を受け取った。それによって、私は、司教にして神の司教にふさわしく、汝が背反者オシウスに抵抗し、アリミヌムで多くの者が、ウァレンスとウルサキウスとその他の者たち――冒瀆の罪を認めて、彼ら自身がかつて断罪した者たち――との交わりに陥るなか、汝が同意を拒んだことを知った。ニカイアの父たちが書き記した信仰を保っていたのである。

Fragmenta ex opere historico 11.5.2

2

Gratulamur tibi in hoc, gratulamur et nobis, quia hoc cujus proposito et hac fide pollens nostri dignatus es meminisse. Permanenti autem tibi in eadem confessione, et nullam cum hypocritis retinenti societatem, nostram tibi communicationem promitte.

PL 10, 713A

このことについて我々は汝を祝い、また我々自身をも祝う。この志において敬虔で〔底本は cujus。ミーニュの注に従い pius と読む。注は usus も挙げる〕、この信仰に力強い汝が、我々を思い出してくれたからである。同じ告白のうちに留まり、偽善者たちといかなる交わりも保たない汝は、我々の交わりを、我がものとして期待するがよい。

Fragmenta ex opere historico 11.5.3

3

Quibus potes tractatibus, quanto labore praevales, transgressores objurga, infideles increpa, nihil metuens de regno saeculari, ut fecisti: quia potior est qui in nobis est, quam qui in hoc mundo.

PL 10, 713A

汝にできる論考によって、汝が力の及ぶかぎりの労苦をもって、背反者たちを叱責し、不信の者たちを咎めよ。汝がこれまでそうしたように、世の王国について何も恐れずに。我々のうちにある者は、この世にある者よりも力強いからである。

Fragmenta ex opere historico 11.5.4

4

Nos vero tui consacerdotes tertio laborantes exsilio, hoc dicimus quod manifestum esse putavimus: quoniam omnis spes Ariomanitarum non in sua aut linito consensu, sed in protectione pendet regni saecularis: ignorantes scripta, quia maledicti sunt, qui spem habent in hominem (Jerem. XVII, 5) .

PL 10, 714A

我々、汝の同僚司教たちは、三度目の追放に苦しみながら、我々が明らかと考えたことをこう述べる。アレイオス狂徒のすべての望みは、自らの力にも、一致した〔底本は sua aut linito。ミーニュの注が挙げるファーブルの読み vi sua aut unito に従う〕同意にもなく、世の王国の庇護にかかっている。彼らは、「人に望みを置く者は呪われている」(エレミヤ17:5)と書かれていることを知らない。

Fragmenta ex opere historico 11.5.5

5

Nostrum autem adjutorium in nomine Domini, qui fecit coelum et terram (Psal. CXXIII, 8) . In passionibus perdurare cupimus, ut, secundum quod dictum est, in regno glorificari possimus (Rom. VIII, 17) .

PL 10, 714A

「我々の助けは、天と地を造った主の名にある」(詩篇123:8)。我々は、苦難のうちに耐え抜くことを望む。言われているとおり、王国において栄光を受けることができるためである(ローマ8:17)。

Fragmenta ex opere historico 11.5.6

6

Dignare nobis scribere quid malos corrigendo profeceris, vel quantos fratres aut stantes agnoveris, aut ipse monendo correxeris.

PL 10, 714A

悪しき者たちを正すことで汝が何を成し遂げたか、また何人の兄弟が立っているのを知り、あるいは汝自身が勧めて正したか、我々に書き送ってほしい。

Fragmenta ex opere historico 11.5.7

7

Salutant te omnes qui mecum sunt, maxime Diaconus: simulque petunt, ut cunctos lateri tuo fideliter adhaerentes nostro digneris obsequio salutare. Explicit epistola Eusebii ad Gregorium episcopum Spanensem.

PL 10, 714B

私とともにいる者たちすべてが汝に挨拶を送る。とりわけ助祭が。また彼らは、汝の傍らに忠実に付き従うすべての者に、我々の敬意をもって挨拶してくれるよう願っている。エウセビウスの、ヒスパニアの司教グレゴリウスへの書簡、終わり。