ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Fragmenta ex opere historico

Fragmentum VI, Caput IX 第VI断片 第IX章

Hilary of Poitiers · Fragmenta ex opere historico · PL 10, 694A · 4 sectiones

Fragmenta ex opere historico 6.9.1

1

Romam remitti enixe rogat. --Et hoc etiam scire vos volo, quod fratrem Fortunatianum petii, ut cum litteris meis ad clementissimum imperatorem Constantium Augustum pergeret, petere ut bono pacis et concordiae, in qua pietas ejus semper exsultat, me ad ecclesiam mihi divinitus traditam jubeat reverti: ut temporibus ipsius Romana ecclesia nullam sustineat tribulationem.

PL 10, 694A

ローマへ送り返されるよう切に願う。――また私は、諸君に次のことも知ってほしい。私は兄弟フォルトゥナティアヌスに、私の書簡を携えていとも寛容な皇帝アウグストゥス・コンスタンティウスのもとへ赴き、彼の敬虔がつねに喜ぶ平和と和合という善のために、神によって私に託された教会へ私が帰るよう彼が命じることを願い出てくれるよう、頼んだ。彼の治世のもとで、ローマの教会がいかなる苦難も被ることのないようにするためである。

Fragmenta ex opere historico 6.9.2

2

Me autem cum omnibus vobis episcopis Ecclesiae catholicae pacem habere, his litteris meis aequo et simplici animo scire debetis, fratres charissimi. Magnum solatium enim vobis in die retributionis acquiretis, si per vos pax ecclesiae Romanae fuerit reddita.

PL 10, 694A

しかし、私が公同の教会の司教である諸君すべてと平和を保っていることを、諸君は私のこの書簡によって、平静で率直な心で知るべきである、いとも親愛なる兄弟たちよ。もし諸君を通じてローマの教会の平和が回復されるなら、諸君は報いの日に大いなる慰めを得るであろう。

Fragmenta ex opere historico 6.9.3

3

Scire autem per vos volo etiam fratres et coepiscopos nostros Epictetum et Auxentium, pacem me et communionem ecclesiasticam cum ipsis habere: quos credo gratanter haec suscepturos.

PL 10, 694A

また私は、諸君を通じて、我々の兄弟にして同僚司教であるエピクテトゥスとアウクセンティウスにも、私が彼らと平和と教会の交わりを保っていることを知ってほしいと望む。彼らはこれを喜んで受け入れるであろうと私は信じる。

Fragmenta ex opere historico 6.9.4

4

Quicumque autem a pace et concordia nostra, quae per orbem terrarum, volente Deo, firmata est, dissenserit; sciat se separatum esse a nostra communione. Praevaricatori anathema una cum Arianis a me dictum. Item de exsilio Liberius Vincentio (an. 358) .

PL 10, 694B

しかし、神の意によって全世界にわたって確立された我々の平和と和合に同意しない者は誰であれ、自分が我々の交わりから離されていることを知るがよい。背信者に、アレイオス派とともに、私からアナテマが告げられた。同じく、リベリウスが追放先からウィンケンティウスに宛てて(358年)。