ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Fragmenta ex opere historico

Fragmentum II, Caput I 第II断片 第I章

Hilary of Poitiers · Fragmenta ex opere historico · PL 10, 632A · 6 sectiones

Fragmenta ex opere historico 2.1.1

1

Synodi causa. --Multa quidem et frequenter ausi sunt Ariani haeretici adversus servo, Dei, qui fidem rectam et catholicam custodiunt. Adulterinam namque doctrinam inserentes, orthodoxos persequi tentaverunt.

PL 10, 632A

会議の理由。――アレイオス派の異端者たちは、正しい公同の信仰を守る神の僕たち〔底本は servo。servos と読む〕に対して、多くのことをしばしばあえて行った。すなわち、偽りの教えを持ち込んで、正統の者たちを迫害しようと試みたのである。

Fragmenta ex opere historico 2.1.2

2

In tantum autem nunc exsurrexerunt contra fidem, ut non religiosam pietatem clementissimorum imperatorum lateret.

PL 10, 632A

しかも彼らは、今や信仰に対してこれほどまでに立ち上がったので、いとも寛大な皇帝たちの信心深い敬虔からさえ、隠れおおせぬほどであった。

Fragmenta ex opere historico 2.1.3

3

Denique, gratia Dei adjuvante, etiam ipsi clementissimi imperatores congregaverunt ex diversis provinciis et civitatibus ipsam synodum sanctam, et in Sardicensium civitate fieri permiserunt: ut omnis quidem dissensio amputaretur, iniqua autem doctrina penitus expulsa, pietas sola, quae est in Christo, ab omnibus custodiretur.

PL 10, 632A

実に、神の恩寵の助けにより、いとも寛大な皇帝たち自身も、さまざまな属州と都市から当の聖なる会議を招集し、セルディカの都市で開くことを許した。それは、あらゆる不和が断たれ、不義の教えが根こそぎ追い払われて、キリストにある敬虔だけが、すべての人によって守られるためである。

Fragmenta ex opere historico 2.1.4

4

Venerunt enim ab Oriente episcopi cohortatione excitati piissimorum imperatorum, maxime propter id quod frequenter in murmuratione fuit, id est, de dilectissimis fratribus nostris et coepiscopis, Athanasio episcopo Alexandriae et Marcello episcopo Ancyro-Galatiae.

PL 10, 632B

というのも、東方から司教たちが、いとも敬虔な皇帝たちの勧めに促されて来たからであり、それは特に、しばしば不満の的となっていた件、すなわち、我々のいとも愛する兄弟であり同僚司教である、アレクサンドリアの司教アタナシオスと、アンキュラ・ガラティアの司教マルケルスのことのためであった。

Fragmenta ex opere historico 2.1.5

5

Arbitramur autem etiam ad vos ipsos pervenisse eorum calumnias, et aures vestras tentasse eos commovere non dubitavimus: ut adversum innocentes quidem quae dicunt credatis, sceleratae autem haereseos suae suspicionem tegant.

PL 10, 632B

我々は、彼らの中傷が諸君自身のもとにも届いたと考える。また、彼らが諸君の耳を動かそうと試みたことを、我々は疑わなかった。それは、諸君が無実の者たちに対する彼らの言い分を信じ、彼らのほうは自分たちの邪悪な異端への疑いを覆い隠すためである。

Fragmenta ex opere historico 2.1.6

6

Sed non diutius haec illis facere permissum est. Est enim gubernator Ecclesiarum Dominus, qui pro Ecclesiis et pro omnibus nobis mortem sustinuit, et propter eas Ecclesias adscensum in coelos omnibus nobis tribuit.

PL 10, 632B

しかし、彼らがこれ以上これを行うことは許されなかった。というのも、諸教会の舵取りは主であり、この主は、諸教会のため、また我々すべてのために死を耐え、その諸教会のゆえに、我々すべてに天への上昇を与えたからである。