Fragmenta ex opere historico 2.20.1
« Et quia non est nisi de veritate confessio, nisi de vitio poenitentia, nisi venia de admisso; Velens et Ursacius admittendi, ut orabant, in communionem, de Athanasii innocentia, de judicii falsitate, de Arianae haeresis piaculo talibus litteris ante profitentur. » Exemplum Epistolae, quam post renuntiationem Orientalium, Athanasium reum non esse, in urbe Roma holographa manu Valens perscripsit (an. 349) , et Ursacius subscripsit.
PL 10, 646B「そして、告白は真理に基づくものでしかなく、悔い改めは悪徳に由来するものでしかなく、赦しは犯した過ちに対するものでしかないゆえに、ウァレンス〔底本は Velens。Valens と読む〕とウルサキウスは、願ったとおり交わりに受け入れられるために、アタナシオスの無実について、裁きの偽りについて、アレイオス派の異端の罪について、次のような書簡によって前もって宣言する。」東方の人々と絶縁したのち、アタナシオスは被告ではないとして、ローマ市でウァレンスが自筆で書き上げ(349年)、ウルサキウスが署名した書簡の写し。
Fragmenta ex opere historico 2.20.2
Domino Beatissimo Papae Julio Valens et Ursacius S. Quoniam constat, nos antehac multa gravia de nomine Athanasii episcopi litteris nostris insinuasse, atque litteris Sanctitatis tuae conventi, ejus rei, de qua significavimus, non praestitisse rationem: profitemur apud Sanctitatem tuam, cunctis praesentibus presbyteris fratribus nostris, omnia, quae antehac ad aures vestras pervenerunt de nomine praedicti, falsa a nobis esse insinuata atque omnibus viribus carere: atque ideo nos libentissime amplecti communionem praedicti Athanasii; maxime cum Sanctitas tua, pro insita sibi benevolentia, errori nostro veniam fuerit dare dignata.
PL 10, 647Aいと祝福された主、教皇ユリウスへ、ウァレンスとウルサキウスより。我々が以前、我々の書簡によって、司教アタナシオスの名について多くの重大なことを告げ知らせたこと、また、汝の聖性の書簡によって問いただされながら、我々が告げたその事柄について釈明を果たさなかったことは、明らかである。それゆえ我々は、汝の聖性のもとで、我々の兄弟である司祭たち全員が居合わせるなかで、次のように公言する。以前に汝の耳に達した、前述の者の名に関することはすべて、我々によって偽って告げ知らされたものであり、まったく力を欠く。それゆえ我々は、前述のアタナシオスとの交わりを、喜んで受け入れる。ことに、汝の聖性が、その内なる好意のゆえに、我々の誤りに赦しを与えることをよしとしたからには、なおさらである。
Fragmenta ex opere historico 2.20.3
Profitemur etiam, quod si aliquando nos Orientales voluerint, vel idem Athanasius, malo animo ad causam vocare, citra conscientiam tuam non adfuturos.
PL 10, 648A我々はまた公言する。もし、東方の人々が、あるいは同じアタナシオスが、いつか悪意をもって我々を訴えに呼び出そうとするようなことがあっても、汝の認識なしには出頭しないこと。
Fragmenta ex opere historico 2.20.4
Haereticum vero Arium, sed et satellites ejus, qui dicunt, Erat tempus quando non erat Filius, et qui dicunt ex nihilo filium, et qui negant ( hic adde Deum) Dei filium ante saecula fuisse, sicut per priorem libellum nostrum, quem apud Mediolanum porreximus, et nunc et semper anathematizasse, hac manu nostra, qua scripsimus, profitemur: et iterum dicimus, haeresim Arianam, ut superius diximus, et ejus auctores in perpetuum damnasse.
PL 10, 648Aまた、異端者アレイオス、およびその一味――「子が存在しなかった時があった」と言う者たち、「子は無から」と言う者たち、「神の子が諸々の世に先立って存在したこと」を(ここに「神」を加える)否定する者たち――を、我々がミラノで差し出した先の我々の文書によって示したとおり、今も、そしてつねに、我々が書いたこの手によって、アナテマに付してきたと、我々は公言する。そして再び言う、アレイオス派の異端と、その創始者たちを、先に述べたとおり、永遠に断罪したと。
Fragmenta ex opere historico 2.20.5
Et manu Ursacii: Ego Ursacius Episcopus huic professioni nostrae subscripsi. « Haec epistola ( inquit Hilarius ) post biennium missa est, quam haeresis Photini a Romanis damnata est. » Item exemplum alterius epistolae (scriptae an. 349) Valentis et Ursacii, quam post aliquantum temporis ab Aquileia, postquam hanc superiorem Romae emiserant, ad Athanasium miserunt et episcopos.
PL 10, 648Aそしてウルサキウスの手により:私、司教ウルサキウスは、我々のこの宣言に署名した。「この書簡は(とヒラリウスは言う)、フォティヌスの異端がローマ人によって断罪されてから二年後に送られた。」同じく、ウァレンスとウルサキウスの別の書簡(349年に書かれた)の写し。これは、先の書簡をローマで出したのち、しばらくして、アクィレイアからアタナシオスと司教たちに送ったものである。
Fragmenta ex opere historico 2.20.6
Domino Fratri Athanasio Ursacius et Valens. Dedit se occasio fratris et compresbyteri nostri Moysetis, venientis ad tuam dilectionem, frater charissime, per quem tibi salutem largissimam dicimus ex Aquileiensium civitate, et optamus ut incolumis litteras nostras recenseas.
PL 10, 648B主にして兄弟なるアタナシオスへ、ウルサキウスとウァレンスより。汝の愛のもとに赴く、我々の兄弟であり同僚の司祭であるモイセスの機会が与えられた、最愛の兄弟よ。彼を通じて、我々はアクィレイアの都市から、汝にこの上ない挨拶を送り、汝が無事に我々の書簡を読み返すことを祈る。
Fragmenta ex opere historico 2.20.7
Dederis enim fiduciam, si tu quoque in rescribendo vicem nobis rependas. Sane habere nos locum tecum et communionem ecclesiasticam his litteris scito.
PL 10, 649Aもし汝も、返書によって我々に返礼してくれるなら、汝は確信を与えたことになる。まことに、我々が汝とともに席と教会の交わりをもつことを、この書簡によって知っておいてほしい。
Fragmenta ex opere historico 2.20.8
Divina pietas te custodiat, Frater. « Superioribus igitur litteris datis, venia indulgetur orantibus, reditus ad catholicam fidem cum commnione donatur: maxime cum Sardicensis synodi veritatem ipsae orantium veniam litterae continerent.
PL 10, 649A神の敬虔が汝を守るように、兄弟よ。「それゆえ、先の書簡が出されたとき、願う者たちに赦しが与えられ、交わり〔底本は commnione。communione と読む〕とともに公同の信仰への帰還が授けられる。とりわけ、願う者たちの赦しの書簡そのものが、セルディカ会議の真理を含んでいたからには。」