ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Fragmenta ex opere historico

Fragmentum VIII, Caput V 第VIII断片 第V章

Hilary of Poitiers · Fragmenta ex opere historico · PL 10, 702A · 1 sectio

Fragmenta ex opere historico 8.5.1

1

Arimini decreta exauctorantur. --Cum consedissent episcopi mansionis ( f. mansioni) Nicaeae, quae antehac Ustodizo vocabatur, in provincia Thracia, Restitutus, Gregorius, Honoratus, Athenius, Iginus, Justinus, Priscus, Primus, Taurinus, Lucius, Mustacius, Urbanus, Honoratus, Solutor; Restitutus episcopus Carthaginis dixit: « Scit prudentia vestra, consacerdotes sanctissimi, quod cum apud Ariminum de fide tractatus haberetur, contentio sic dissidium fecerat, ut de sacerdotibus Dei, immittente diabolo, discordia fieret; atque exinde factum fuerit, ut in fratres nostros ego Restitutus et pars episcoporum quae sequebatur, Ursacium, Valentem, Germinium et Gaium quasi in auctores mali intellectus, sententiam promeremus, id est, ut a nostra communione segregarentur.

PL 10, 702A

アリミヌムの決議が無効とされる。――トラキア属州の、以前はウストディゾと呼ばれたニケの宿駅(おそらく「宿駅に」)に、司教たち――レスティトゥトゥス、グレゴリウス、ホノラトゥス、アテニウス、イギヌス、ユスティヌス、プリスクス、プリムス、タウリヌス、ルキウス、ムスタキウス、ウルバヌス、ホノラトゥス、ソルトル――が着座したとき、カルタゴの司教レスティトゥトゥスは言った。「いとも聖なる同僚司教たちよ、諸君の思慮は知っている。アリミヌムで信仰について討議が行われたとき、論争が分裂をもたらし、悪魔がそそのかして、神の司教たちの間に不和が生じたこと、またそこから、私レスティトゥトゥスと、従った司教たちの一派が、我々の兄弟たちに対して、すなわち悪しき理解の創始者であるかのようなウルサキウス、ウァレンス、ゲルミニウス、ガイウスに対して、判決を下すに至ったこと、すなわち、我々の交わりから引き離されるべきだとしたことを。」