ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Fragmenta ex opere historico

Fragmentum VIII, Caput III 第VIII断片 第III章

Hilary of Poitiers · Fragmenta ex opere historico · PL 10, 701A · 5 sectiones

Fragmenta ex opere historico 8.3.1

1

Constantium rogat ut decreta sua excipiat. Episcopos Arimino dimittat. --Ob quam rem tuam rogamus clementiam, ut placidis auribus et sereno vultu universos legatos nostros et respicias, et audias; neve aliquid permittat clementia tua injuria veterum convelli; sed manere ea, quae a majoribus nostris accepimus, quos fuisse et prudentes, et sine Spiritu sancto Dei non egisse confidimus: quia ista novitate non solum fideles populi perturbati sunt, verum etiam infideles ad credulitatem vetantur accedere.

PL 10, 701A

コンスタンティウスに、自分たちの決議を受け入れるよう願う。司教たちをアリミヌムから解放するよう願う。――このゆえに、我々はあなたの寛容に願う。穏やかな耳と晴れやかな顔をもって、我々の使節たちすべてに目を向け、また聞いてほしい。そして、あなたの寛容が、古い者たちに対する不正によって何かが覆されるのを許さず、我々の先人から我々が受け取ったことが留まるようにしてほしい。彼らは賢明であり、神の聖なる霊なしには行動しなかったと、我々は確信している。この新奇なことによって、信ある民が乱されたばかりか、信なき者たちまでが、信じることへ近づくのを妨げられているからである。

Fragmenta ex opere historico 8.3.2

2

Oramus etiam, ut praecipias tot episcopos, qui Arimino detinentur, inter quos plurimi sunt qui aetate et paupertate defecti sunt, ad suam provinciam remeare: ne destituti suis episcopis laborent populi ecclesiarum.

PL 10, 701B

我々はまた、アリミヌムに留め置かれているこれほど多くの司教たち――その中には、年齢と貧しさのために衰弱した者がきわめて多い――が自らの属州へ帰るよう、あなたが命じるよう願う。諸教会の民が、自分たちの司教に見捨てられて苦しむことのないようにするためである。

Fragmenta ex opere historico 8.3.3

3

Hoc etiam frequentius postulamus, ut nihil innovetur, nihil minuatur; sed maneant incorrupta, quae (Constantini) patris sanctae pietatis tuae temporibus et tuis religiosis saeculis permanserunt.

PL 10, 701B

我々はまた、より頻繁に次のことを求める。何も革新されず、何も減じられず、あなたの聖なる敬虔の父(コンスタンティヌス)の時代に、またあなたの信心深い治世にも存続したものが、損なわれずに留まるようにということを。

Fragmenta ex opere historico 8.3.4

4

Nec jam nos fatigari aut convelli a sedibus nostris tua sancta prudentia permittat: sed quieti ( ex graeco adde, cum populis suis episcopi) vacent semper postulationibus, quas habent semper et pro salute tua, et pro regno tuo, et pro pace quam tibi divinitas pro meritis tuis profundam et perpetuam largiatur.

PL 10, 701B

もはや我々が疲弊させられ、あるいは我々の座から引き剥がされることを、あなたの聖なる思慮が許さないように。むしろ、静かに(ギリシア語により「司教たちが自らの民とともに」を補う)、彼らが常に、あなたの安泰のため、あなたの王国のため、神性があなたの功績にふさわしくあなたに深く永続する形で授ける平和のために抱いている祈願に、常に専念するように。

Fragmenta ex opere historico 8.3.5

5

Legati autem nostri et subscriptiones et nomina episcoporum vel legatorum perferent, sicut idem alia scriptura instruit tuam sanctam religiosamque prudentiam.

PL 10, 701C

我々の使節たちは、署名と、司教たちあるいは使節たちの名を持って行くであろう。これは、同じ別の文書が、あなたの聖なる信心深い思慮に教えているとおりである。