Fragmenta ex opere historico 6.3.1
Vincentii lapsum dolet. --Nolo te factum Vincentii ab intentu boni operis revocet, Frater carissime.
PL 10, 688Aウィンケンティウスの堕落を嘆く。――汝が、ウィンケンティウスのなしたことによって、善き業への志から引き戻されることを、私は望まない、いとも親愛なる兄弟よ。
Fragmenta ex opere historico 6.3.2
Et ad Ossium de Vincentii ruina sic dicit: Inter haec quia in nullo conscientiam tuam debeo praeterire, multi ex Italia episcopi convenerunt, qui mecum religiosissimum Imperatorem Constantium fuerant deprecati, ut juberet, sicut ipsi placuerat dudum, Concilium ad Aquileiam congregari.
PL 10, 688Aそして、オシウスに宛てて、ウィンケンティウスの失墜について、次のように言う。「そのさなかに、いかなることについても汝の認識を素通りさせてはならないので言うが、イタリアから多くの司教が集まり、彼らは私とともに、いとも敬虔な皇帝コンスタンティウスに、皇帝自身がかねて望んでいたとおり、アクイレイアに会議を召集するよう命じてくれるようにと請願した。」
Fragmenta ex opere historico 6.3.3
Vincentium Capuensem cum Marcello aeque ex Campania episcopo legationem nostram suscepisse, Sanctitati tuae insinuo: de quo multum sperabam, quod et causam optime retineret, et judex in eadem causa cum Sanctitate tua frequenter resedisset; credideram integrum Dei Evangelium sua legatione posse servari.
PL 10, 688B「カプアのウィンケンティウスが、同じくカンパニアの司教マルケルスとともに、我々の使節の任を引き受けたことを、汝の聖性に知らせる。私は彼に多くを期待していた。事案をよく把握しており、また同じ事案で汝の聖性としばしば同席して裁判官を務めていたからである。私は、彼の使節によって神の福音が損なわれずに守られうると信じていた。」
Fragmenta ex opere historico 6.3.4
Non tantum nihil impetravit, sed etiam ipse in illam ductus est simulationem. Post cujus factum, duplici affectus moerore, mihi moriendum magis pro Deo decrevi; ne viderer novissimus delator, aut sententiis contra Evangelium commodare consensum.
PL 10, 688B「彼は何も成し遂げなかったばかりか、彼自身があの偽装に引き込まれた。その行いの後、二重の悲しみに打ちひしがれて、私は、むしろ神のために死ぬべきだと決意した。最後の密告者と見られたり、福音に反する判決に同意を与えたりすることのないためである。」