ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Fragmenta ex opere historico

Fragmentum V, Caput VI 第V断片 第VI章

Hilary of Poitiers · Fragmenta ex opere historico · PL 10, 685B · 3 sectiones

Fragmenta ex opere historico 5.6.1

1

Concilium enixe deprecatur. --Unde iterum atque iterum mansuetudinem tuam atque animum tuum Deo devotum rogamus per ejus virtutem, qui se in defensione tua ( adversus Magnentium an. 353 deletum ) quantus sit, universis mortalibus approbavit, ut habens ante oculos ejus beneficia, qui imperium tuum in omnibus regit, haec in coetu episcoporum diligenter facias omni cum consideratione tractari: ut pacatis per te Deo favente temporibus, tranquillitate tua consentiente, sic omnia discutiantur, ut quae fuerint judicio sacerdotum Dei confirmata, cum constiterit omnes in expositionem fidei, quae inter tantos episcopos apud Nicaeam praesente sanctae memoriae patre tuo confirmata est, universos consensisse, cum exemplo possint in posterum custodiri: ut ipse Salvator, qui de super mentis tuae propositum intuetur, in tanta rerum expeditione laetetur, causam fidei et pacis etiam reipublicae necessitatibus non immerito praeposuisse.

PL 10, 685B

会議を切に懇願する。――それゆえ我々は、幾度も繰り返し、あなたの温和さと、神に献身するあなたの心とに願う。あなたの守りにおいて(353年に滅ぼされたマグネンティウスに対して)自らがいかに大いなる者であるかをすべての死すべき者に示した〔神〕の力にかけて。あなたの帝国をすべてにおいて治める〔神〕の恩恵を目の前に置きながら、これらのことを司教たちの集まりにおいて入念に、あらゆる考慮をもって扱わせるように。そうして、あなたによって、神の好意のもとに時代が平穏になり、あなたの穏やかさが同意するところとなって、すべてが吟味され、神の司教たちの判断によって確認された事柄が――あなたの聖なる記憶の父の臨席のもと、これほど多くの司教たちの間でニカイアにおいて確認された信仰の提示に、皆が同意していたことが明らかになったうえで――先例として後々まで守られうるように。そして、あなたの心の志を上から見ている救い主自身が、これほど大きな事の運びのうちに喜ぶように。あなたが、信仰と平和の問題を、国家の必要にさえ、当然にも優先させたことを。

Fragmenta ex opere historico 5.6.2

2

Ad exorandum igitur mansuetudinem tuam, ut benevolo animo allegationes nostras audire digneris, fratrem et coepiscopum meum sanctum virum Luciferum cum Pancratio presbytero et Hilario diacono placuit proficisci.

PL 10, 686A

それゆえ、あなたの温和さに嘆願し、あなたが好意ある心で我々の申し立てを聞いてくれるように、私の兄弟にして同僚司教である聖なる人ルキフェルが、司祭パンクラティウスと助祭ヒラリウスとともに赴くことに決した。

Fragmenta ex opere historico 5.6.3

3

Quos credimus de clementia tua ad pacem omnium ecclesiarum catholicarum non difficulter posse concilium impetrare. Dei omnipotentis clementia te nobis custodiat, clementissime ac religiosissime Auguste. Explicit.

PL 10, 686A

彼らが、あなたの寛容によって、すべての公同の教会の平和のために、会議を困難なく得られると我々は信じる。全能の神の寛容が、あなたを我々のために守るように。いとも寛容にしていと敬虔なるアウグストゥスよ。終わり。