ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Fragmenta ex opere historico

Fragmentum XV, Caput I 第XV断片 第I章

Hilary of Poitiers · Fragmenta ex opere historico · PL 10, 719B · 9 sectiones

Fragmenta ex opere historico 15.1.1

1

Filium Patri per omnia similem esse et traditione et Scripturis doceri. --Vitalis V. C. militantis in officio sublimis Praefecturae relatione comperimus, desiderare Sanctitatem vestram, significari vobis aperte quid est, quod de fide nostra Valenti, Ursacio, Gaio et Paulo displiceat.

PL 10, 719B

子が父にすべてにわたって似ていることは、伝承によっても聖書によっても教えられる。――高位の長官府の役所に勤務する、いと高名な人ウィタリスの報告により、我々は、諸君の聖性が、我々の信仰についてウァレンス、ウルサキウス、ガイウス、パウルスの気に入らないことは何であるかを、諸君に明らかに知らされることを望んでいると知った。

Fragmenta ex opere historico 15.1.2

2

Necessarium duxi, his litteris patefaciendum Sanctitati vestrae, et id, quod in vobis ipsis ab initio esse confido, dicere.

PL 10, 719B

私は、このことをこの書簡によって諸君の聖性に明らかにし、また、諸君自身のうちに初めからあると私が信じていることを述べることが必要と考えた。

Fragmenta ex opere historico 15.1.3

3

Nos hoc quod et a patribus traditum accepimus, et divinis Scripturis quod semel didicimus, et quotidie docemus, Christum Dei filium Dominum nostrum per omnia Patri similem, excepta innativitate, Deum de Deo, lumen de lumine, virtutem de virtute, integrum de integro, perfectum de perfecto, ante saecula et ante universa, quae intelligi vel dici possunt, genitum, cujus nativitatem nemo scit nisi solus Pater, ipso Filio adserente: Quia nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27) : per quem facta sunt omnia, sine quo factum est nihil, secundum divinas voces ipsius Salvatoris nostri Filii dicentis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 18) ; et iterum, Quaecumque enim Pater facit, haec et similiter Filius facit (Ibid., 19) ; et iterum, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; et iterum, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9) ; et iterum, Quomodo Pater vitam habet in semetipso, ita dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26) ; et iterum, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, ita et Filius quos vult vivificat (Ibid., 21) ; et iterum, Creditis in Deum, et in me credite (Joan. XIV, 1) ; et iterum, Neque enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem (Joan. V, 22, 23) ; et iterum cui Pater dixit, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) , nec dixit, ad imaginem tuam, vel, ad imaginem meam, ne aliquam dissimilitudinem in Filii sui divinitate demonstraret: sed propterea conjunxit, ad imaginem et similitudinem nostram, ut Filium suum sibi similem per omnia Deum manifestaret.

PL 10, 719B

我々は、父祖たちから伝えられて受けたこと、また神の聖書からひとたび学び、日々教えていることを、こう告白する。神の子、我々の主キリストは、生まれざることを除いてすべてにわたって父に似ており、神からの神、光からの光、力からの力、損なわれぬ者からの損なわれぬ者、完全な者からの完全な者であって、諸世に先立ち、理解されあるいは語られうるすべてのものに先立って生まれた。その誕生は、子自身が断言するとおり、父ただ一人のほかは誰も知らない。「父のほかに子を知る者はなく、子と、子が啓示しようと望む者のほかに、父を知る者はない」(マタイ11:27)。彼によってすべてが造られ、彼なしには何も造られなかった。それは、我々の救い主である子自身の神的な言葉に従うものである。子は言う。「私の父は今に至るまで働いており、私も働いている」(ヨハネ5:18)。また再び、「父が行うことは何であれ、子も同様にそれを行う」(ヨハネ5:19)。また再び、「私と父は一つである」(ヨハネ10:30)。また再び、「私を見た者は父をも見た」(ヨハネ14:9)。また再び、「父が自分のうちに命を持っているように、子にも、自分のうちに命を持つことを与えた」(ヨハネ5:26)。また再び、「父が死者を起こして生かすように、子も、望む者を生かす」(ヨハネ5:21)。また再び、「汝らは神を信じている。私をも信じよ」(ヨハネ14:1)。また再び、「父は誰をも裁かず、すべての裁きを子に与えた。すべての人が、父を敬うように子を敬うためである」(ヨハネ5:22、23)。また再び、父は彼に「我々の像と似姿に人を造ろう」(創世記1:26)と言ったが、「汝の像に」とも「私の像に」とも言わなかった。それは、その子の神性に何らかの似ていないことを示さないためであった。そうではなく、「我々の像と似姿に」と結びつけたのは、その子を、すべてにわたって自分に似た神として明らかにするためであった。

Fragmenta ex opere historico 15.1.4

4

Iterum Evangelista, Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate. (Joan. I, XIV.) Et Apostolus ad Corinthios, In quibus Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non refulgerent illuminatione Evangelii gloriae Christi, quae est imago Dei (II Cor. IV, 4) .

PL 10, 720A

また再び福音書記者は言う。「我々は彼の栄光を見た。父からの独り子としての栄光を、恩寵と真理に満ちて」(ヨハネ1:14)。またコリントの人々に宛てて使徒〔パウロ〕は言う。「その者たちにおいて、この世の神が不信の者たちの心を盲目にした。それは、神の像であるキリストの栄光の福音の光が輝かないようにするためである」(二コリント4:4)。

Fragmenta ex opere historico 15.1.5

5

Et iterum idem Apostolus: Et transtulit nos in regno filii charitatis suae, in quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae (Coloss. I, 13 et seqq.) .

PL 10, 720A

また再び同じ使徒は言う。「神は我々を、その愛する子の王国に移した。この子において、我々は贖いと罪の赦しを得ている。彼は見えない神の像であり、すべての被造物の初子である」(コロサイ1:13以下)。

Fragmenta ex opere historico 15.1.6

6

Et iterum idem Apostolus: Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus (Philip. II, 5 et seqq.) .

PL 10, 720B

また再び同じ使徒は言う。「実に汝らのうちに、キリスト・イエスのうちにもあった思いを持て。彼は、神の形であったのに、神と等しくあることを奪い取るべきものとは考えず、むしろ自分自身を空しくして、僕の形を取り、人間の似姿となった」(フィリピ2:5以下)。

Fragmenta ex opere historico 15.1.7

7

Quis non intelligat, quia quemadmodum secundum servi formam vera fuit caro nostra in Christo; ita et in Dei forma vera sit divinitas Patris in Filio?

PL 10, 720B

誰が理解しないだろうか。僕の形に従っては、我々の肉がキリストのうちにまことにあったように、神の形においても、父の神性が子のうちにまことにあることを。

Fragmenta ex opere historico 15.1.8

8

Et iterum: Videte ne quis vos seducat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa hujus mundi, et non secundum Christum; quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 8) .

PL 10, 720B

また再び。「汝らは、誰かが哲学と空しい欺きによって、人間の伝承に従い、この世界の元素に従って、キリストに従わずに、汝らを惑わすことのないよう、よく見よ。彼のうちに、神性の充満がすべて体をもって宿っているからである」(コロサイ2:8)。

Fragmenta ex opere historico 15.1.9

9

Si ergo omnis plenitudo divinitatis inhabitat in Christo, jam non ex parte similis et ex parte dissimilis, sicut nunc asserunt, qui propter contentionem suae libidinis retrorsum abeuntes, semetipsos a nobis averterunt.

PL 10, 720C

それゆえ、もし神性の充満がすべてキリストのうちに宿っているなら、もはや、いま主張されているように、一部は似ており一部は似ていない、ということはない。それを主張する者たちは、自分たちの欲望の争いのために後ろへ退き、自分自身を我々から背け去ったのである。