Fragmenta ex opere historico 2.5.1
Athanasii innocentia comprobatur. --Tametsi non solum ex prioribus, sed etiam ex istis malitia eorum et falsitas ostenderetur: ut nec existimata fuga ( leg. tamen ut nec ex ista fuga) occasionem aliquam alterius malae artis invenire possent; probavimus, secundum veritatem et rationem (veritatis rationem) ea, quae ab illis commissa sunt, inquiri oportuisse: et invenimus eos etiam de his fuisse mendaces, et nihil aliud quam impugnationem adversus consacerdotes nostros exercuisse.
PL 10, 635Bアタナシオスの無実が証明される。――彼らの悪意と虚偽は、以前のことからだけでなく、これらのことからも示されたが、それでも、逃亡と見なされたことによっても(おそらく「しかし、この逃亡によっても」)他の悪しき策を用いる機会を何ひとつ見いだしえぬように、我々は、真理と理にしたがって(別本では「真理の理にしたがって」)、彼らが犯したことが調べられるべきであったと認め、彼らがそれらについても偽りを述べ、我々の同僚司教たちに対する攻撃以外の何も行っていなかったことを見いだした。
Fragmenta ex opere historico 2.5.2
Quem enim dicebant ab Athanasio interfectum fuisse nomine Arsenium, habetur in numero vivorum. Unde ex hoc etiam caetera, quae ab ipsis jactabantur, patuit esse plena mendacii et falsitatis.
PL 10, 635Bというのも、彼らがアタナシオスに殺されたと言っていたアルセニオスという者は、生きている者の数に入っているからである。それゆえ、このことからも、彼らによって言い触らされていたそのほかのことが、偽りと虚偽に満ちていることが明らかになった。
Fragmenta ex opere historico 2.5.3
Quod autem de calice fracto aliqua loquebantur ( leg. tamquam fracto loquebantur) a Machario presbytero Athanasii; testificati qui praesentes fuerunt ex Alexandria de eodem loco, eo quod nihil tale esset factum.
PL 10, 635Bまた、アタナシオスの司祭マカリオスによって砕かれた杯について、彼らが何事かを語っていた(おそらく「砕かれたかのように語っていた」)ことについては、同じ場所のアレクサンドリアから居合わせた者たちが、そのようなことは何も行われなかったと証言した。
Fragmenta ex opere historico 2.5.4
Sed et episcopi scribentes ex Aegypto ad Julium consacerdotem nostrum, abunde asseverarunt, nec suspicionem hujusmodi ibidem fuisse (Exstat haec epistola apud Athanas., t. I, p. 722) .
PL 10, 635Cしかしまた、エジプトから我々の同僚司教ユリウスに書き送った司教たちも、この種の疑いさえそこにはなかったと、十分に断言した(この書簡は、アタナシオスの著作、第1巻、722頁にある)。
Fragmenta ex opere historico 2.5.5
Dicunt autem acta etiam se habere adversus ipsum: quae habent autem, absente parte altera constat fuisse confecta.
PL 10, 635C彼らはまた、彼に対する記録も自分たちは持っていると言う。しかし、彼らの持っているものは、相手方の不在のうちに作成されたものであることが明らかである。
Fragmenta ex opere historico 2.5.6
Simul tamen ipsis actis gentilis et catechumenus interrogatus dicebat, intus se fuisse quando superventum fecit Macharius, interrogatus dicebat, famosissimum illum Scyrum infirmantem in ecclesia (ἐν κελλίῳ) jacuisse: ut ex hoc appareat, ex toto mysterium non fuisse celebratum, eo quod catechumeni intus fuerint, sed male habentes jacuerint.
PL 10, 635Cしかし同時に、その同じ記録の中で、異教徒であり洗礼志願者である者が尋問されて、マカリオスが不意に来たとき、自分は中にいたと述べ、さらに尋問されて、あの名高いスキュルス〔底本の綴りは Scyrus。アタナシオスの敵対者イスキュラスを指すと思われる〕が病んで教会(ギリシア語では「小部屋の中」)に横たわっていたと述べた。それゆえ、このことから、洗礼志願者たちが中におり、病人たちが横たわっていたのだから、奥義はまったく行われていなかったことが明らかである。
Fragmenta ex opere historico 2.5.7
Nam et ipse totius malitiae Scyrus commentator, exussisse Athanasium quemdam de divinis Scripturis librum dicebat. Ad hoc convictus confiteri coepit, infirmatum se fuisse quando Macharius praesens fuit; ut ex hoc etiam falsum testem illum esse appareret.
PL 10, 636Aというのも、あらゆる悪意の考案者である当のスキュルス自身も、アタナシオスが神の聖書のある書を焼いたと言っていたからである。これについて論破されると、マカリオスが居合わせたときには自分は病んでいたと告白し始めた。こうして、このことからも、あの者が偽証人であることが明らかになったのである。
Fragmenta ex opere historico 2.5.8
Denique falsitatis praemium eidem Scyro honorem ( Graec. ὄνομα, nomen) episcopatus dederunt, homini qui neque presbyter quidem fuit.
PL 10, 636A実に、偽りの報酬として、司祭ですらなかったその同じスキュルスに、彼らは司教の栄誉(ギリシア語では「名」)を与えたのである。
Fragmenta ex opere historico 2.5.9
Venientes enim duo presbyteri nunc ad concilium (qui eo temporis cum Melitio fuerant, postmodum ab Alexandro episcopo Alexandriae beatae memoriae viro suscepti sunt, nunc cum Athanasio agunt), testati sunt nusquam omnino istum Melitii fuisse presbyterum, neque omnino habuisse eum Melitium in eodem loco, apud Mareotem, ecclesiam, nec ministrum: quem tamen nunc velut episcopum illum secum adduxerunt, qui ante nec presbyter fuit: ut nomine episcopatus videantur falsitatem suam tegere apud audientes.
PL 10, 636Aというのも、二人の司祭が今この会議に来て(彼らは当時メレティオスとともにいたが、のちに、幸いなる記憶の人、アレクサンドリアの司教アレクサンドロスに受け入れられ、今はアタナシオスとともに働いている)、この者がメレティオスの司祭であったことは決してなく、メレティオスはマレオティスの同じ場所に、教会も奉仕者もまったく持っていなかったと証言したからである。それにもかかわらず、彼らは今、以前は司祭でさえなかったこの者を、司教であるかのように自分たちとともに連れてきた。司教という名によって、聞く者たちに対して自分たちの虚偽を覆い隠そうとしているように見えるためである。