Fragmenta ex opere historico 2.11.1
Tria in synodo tractanda. --Tria fuerunt, quae tractanda erant. Nam et ipsi religiosissimi imperatores permiserunt, ut de integro universa discussa disputarentur, et ante omnia de sancta fide et de integritate veritatis, quam violaverunt.
PL 10, 640B会議で扱うべき三つの事柄。――扱うべきことは三つあった。というのも、いとも信心深い皇帝たち自身が、あらためてすべてを吟味して論じ直すことを許したからであり、まず何よりも、聖なる信仰と、彼らが損なった真理の完全さについてである。
Fragmenta ex opere historico 2.11.2
Secunda de personis, quas dicebant esse dejectas; de iniquo judicio, vel si potuissent probare, justa fieret confirmatio.
PL 10, 640B第二は、彼らが罷免されたと言っていた人々についてであり、不当な裁きについて、また、もし彼らが立証できたなら、正当な確認が行われるはずであった。
Fragmenta ex opere historico 2.11.3
Tertia vero quaestio, quae vere quaestio appellanda est, quod graves et acerbas injurias, intolerabiles etiam et nefarias contumelias ecclesiis fecissent, cum raperent episcopos, presbyteros, diacones, et omnes clericos in exsilium mitterent, ad deserta loca transducerent, et fame, siti, nuditate, et omni egestate necarent; alios clausos carcere et squalore et putore conficerent, nonnullos ferreis vinculis ita ( adde stringerent), ut cervices eis arctissimis circulis strangularentur.
PL 10, 640C第三の問いは、まことに問いと呼ぶべきものであり、それは、彼らが諸教会に対して、重く苛烈な不正、耐えがたく邪悪な侮辱をなしたことである。すなわち、彼らは司教、司祭、助祭を拉致し、すべての聖職者を追放に送り、荒れ野へ移し、飢え、渇き、裸、あらゆる窮乏によって死なせた。他の者たちを牢獄に閉じ込めて、汚れと悪臭で衰弱させ、ある者たちには鉄の鎖で、このように(「締めつけた」を加える)、首がきわめて狭い輪で絞められるほどにしたのである。
Fragmenta ex opere historico 2.11.4
Denique ex ipsis quidam vincti in eadem injusta defecerunt poena: quorum ambigi non potest martyrio gloriosam mortem exstitisse.
PL 10, 640C実に、彼らのうちのある者たちは、鎖につながれたまま、その不当な刑罰のうちに息絶えた。この者たちについては、その栄光ある死が殉教であったことは疑いえない。
Fragmenta ex opere historico 2.11.5
Adhuc quoque audent quosdam retinere: nec ulla causa fuit criminis, nisi quod repugnarent, et clamarent quod exsecrarentur Arianam et Eusebianam haeresim, et nollent habere cum talibus communionem, iis autem, qui secum sentire maluerunt, prodesse.
PL 10, 641A彼らはなお今も、ある者たちを拘留し続けることをあえてしている。その罪状の原因は、ただ、彼らが抵抗し、アレイオス派とエウセビオス派の異端を忌み嫌うと叫び、そのような者たちと交わることを望まず、また、彼ら〔エウセビオス派〕と考えを同じくすることを選んだ者たちに益をもたらすことも望まなかった、ということにほかならなかった。
Fragmenta ex opere historico 2.11.6
Et qui ante fuerant dejecti, non solum recepti sunt, sed etiam ad clericalem dignitatem promoti, et acceperunt praemium falsitatis.
PL 10, 641Aそして、以前に罷免されていた者たちは、受け入れられただけでなく、聖職者の位にまで昇進させられ、偽りの報酬を受け取った。