ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Fragmenta ex opere historico

Fragmentum XI, Caput IV 第XI断片 第IV章

Hilary of Poitiers · Fragmenta ex opere historico · PL 10, 712A · 2 sectiones

Fragmenta ex opere historico 11.4.1

1

Lapsi retractant quod gesserunt. Erroris auctores damnant. Itaque, Charissimi, cum ex litteris vestris in usiae silentio fraudem se passam, simplicitas nostra cognoscat; etiam pietatem eorum, qui Arimino Constantinopolim reverterunt, conventos, sicut epistola vestra contenta testatur, neque eos ad tantarum blasphemiarum damnationem potuisse compellere, fidelis dominici nominis praedicator frater noster Hilarius nuntiaverit: nos quoque ab his omnibus, quae per ignorantiam perperam gesta sunt, referimus: Auxentium et Ursacium ac Valentem, Gaium, Megasium et Justinum excommunicatos habemus secundum litteras vestras: et certe, ut diximus, juxta fratris nostri Hilarii professionem, qui se pacem cum his qui horum sectarentur errores, habiturum negavit: blasphemias quoque omnes, quas litteris vestris subjecistis, damnamus, maximeque eorum sacerdotes apostatas respuentes, qui in loca fratrum indignissime exsulantium, quorumdam aut ignoratione aut impietate sunt substituti: pollicentes hoc coram Deo atque etiam confitentes, ut quisque his, quae statuimus, intra Gallias putaverit renitendum, a communione ac sede sit sacerdotii abjiciendus.

PL 10, 712A

堕ちた者たちは、自分たちのなしたことを撤回する。誤りの創始者たちを断罪する。――それゆえ、いと愛する者たちよ、我々の素朴さは、諸君の書簡から、ウシアについての沈黙において欺きを受けたことを知り、また、主の名の忠実な宣教者である我々の兄弟ヒラリウスが、諸君がアリミヌムからコンスタンティノポリスへ戻った者たちの敬虔〔ミーニュの注:司教への敬意から「彼ら」をこう呼ぶ〕とも会見したが、諸君の書簡に含まれているとおり、彼らをこれほどの冒瀆の断罪へと強いることはできなかったと告げた以上、我々もまた、無知のうちに誤ってなされたこれらすべてを撤回する。我々は、諸君の書簡に従い、アウクセンティウス、ウルサキウス、ウァレンス、ガイウス、メガシウス、ユスティヌスを破門された者と見なす。そして確かに、我々が述べたとおり、我々の兄弟ヒラリウスの宣言に従えば、彼はこれらの者たちの誤りに従う者たちと平和を持つことはないと述べた。また、諸君が書簡に添えたすべての冒瀆をも断罪し、とりわけ、彼らの背教した司教たちを退ける。彼らは、きわめて不当に追放されている兄弟たちの座に、ある者たちの無知あるいは不敬虔によって取って代わって置かれた者たちである。我々は、神の前でこのことを約束し、告白する。すなわち、我々が定めたこれらのことに、ガリアの内で誰かが逆らうべきだと考えるなら、その者は交わりと司教の座から追放されるべきである、と。

Fragmenta ex opere historico 11.4.2

2

Neque enim, ut alias, aut occasionem praedicandi non damnando permittens, aut contra Deum et Christi unigeniti Dei majestatem aliter, quam nos de homousii significatione sentimus obnitens, dignus erit sanctitate sacerdotii nominis judicandus: a quo etiam Saturninum, qui statutis salubribus impiissime contradicit, secundum fratrum nostrorum geminas jam litteras excommunicatum ab omnibus Gallicanis episcopis Charitas Vestra cognoscat: quem et vetera dissimulata (jam diu licet) crimina, et caetera edita epistolis suis novae temeritatis irreligiositas indignum episcopi nomine esse fecerunt. « Explicit fides catholica exposita apud Fariseam civitatem ab episcopis Gallicanis ad Orientales episcopos. » INCIPIT EPISTOLA EUSEBII AD GREGORIUM EPISCOPUM SPANENSEM ( Scripta circa an. 360) . Domino sanctissimo fratri Gregorio episcopo Eusebius in Domino salutem.

PL 10, 712C

実際、他の場合もそうであるが、断罪しないことによって説く機会を許す者も、あるいは神と、独り子なる神キリストの威厳に逆らって、ホモウシオスの意味について我々が考えるのとは別の仕方で抗う者も、司教の名の聖性にふさわしいとは判断されないであろう。この点から、有益な決定に最も不敬虔に反対するサトゥルニヌスも、我々の兄弟たちのすでに二通の書簡に従い、ガリアのすべての司教たちによって破門されていることを、諸君の愛は知るがよい。彼を、古い、看過されていた(すでに久しく許されているが)罪状と、彼の書簡に示されたその他の、新たな無謀の不敬虔が、司教の名にふさわしくない者とした。「パリ〔底本は Fariseam。Parisiam と読む〕の都市でガリアの司教たちから東方の司教たちへ示された公同の信仰、終わり。」エウセビウスの、ヒスパニアの司教グレゴリウスへの書簡が始まる(360年ごろに書かれた)。いと聖なる主にして兄弟、司教グレゴリウスへ、エウセビウスより、主にあって挨拶を送る。

  • ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。