Fragmenta ex opere historico 6.2.1
Pro se orent rogat. Gesta Mediolani ab ipsis vult discere. --Et quia proximiores estis Deo effecti, vestris orationibus me vestrum consacerdotem famulum Dei ad Dominum sublevate: ut supervenientes impetus, qui de die in diem cum annuntiantur, graviora vulnera infligunt, tolerabiliter ferre possim; ut inviolata fide, salvo statu Ecclesiae catholicae, parem vobis dignetur me Dominus efficere.
PL 10, 687B自分のために祈るよう求める。ミラノで行われたことを、彼ら自身から知りたいと望む。――そして諸君は神により近い者とされたのだから、諸君の祈りによって、諸君の同僚司教であり神の僕である私を、主のもとへと引き上げてほしい。日々告げられるたびにいっそう重い傷を負わせる、押し寄せる襲撃を、私が耐えうる仕方で担うことができるように。信仰を損なわず、公同の教会の状態を無事に保ちながら、主が私を諸君に等しい者とすることをよしとするように。
Fragmenta ex opere historico 6.2.2
Et quia cupio quae gesta sunt in ipsa congressione fidelius scire; obsecro sanctitatem vestram, ut universa fideliter litteris intimare dignemini: ut additamentum majus vel ipse animus, qui diversis rumoribus cruciatur, vel vires corporis ipsius, quae jam extenuatae sunt, de cohortatione vestra possint sentire: et alia manu, Deus vos incolumes custodiat, Domini Fratres.
PL 10, 687Cそして私は、その対決において何が起こったのかをより確かに知りたいと望むので、諸君の聖性に懇願する。すべての事柄を、忠実に書簡で告げ知らせてくれるように。さまざまな噂に苦しめられている私の心も、すでに衰弱している身体の力も、諸君の励ましから、いっそう大きな支えを感じることができるように。そして別の筆で。神が諸君を無事に守るように、兄弟にして主たちよ。
Fragmenta ex opere historico 6.2.3
ITEM LIBERIUS ANTE QUAM IRET IN EXSILIUM, DE VINCENTIO CAPUENSI AD CAECILIANUM EPISCOPUM SPOLETINUM SCRIPSIT ( circa initium an. 354) .
PL 10, 688A同じくリベリウスは、追放に赴く前に、カプアのウィンケンティウスについて、スポレトの司教カエキリアヌスに宛てて書いた(354年初めごろ)。