ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Fragmenta ex opere historico

Fragmentum III, Caput VIII 第III断片 第VIII章

Hilary of Poitiers · Fragmenta ex opere historico · PL 10, 664B · 3 sectiones

Fragmenta ex opere historico 3.8.1

1

Athanasii ab exsilio reditus. --Sed dum Athanasius post damnationem suam reditum sibi de exsilio compararet, de Gallia ad Alexandriam post plurimum tempus advenit ( an. 338) : quique praeterita in nihilum ducens, acrius in nequitia praevalebat.

PL 10, 664B

アタナシオスの追放からの帰還。――ところが、アタナシオスは、自らの断罪の後、追放からの帰還を自分のために工作していたが、長い時を経て、ガリアからアレクサンドリアに到着した(338年)。彼は過去のことを何とも思わず、いっそう激しく邪悪において猛威をふるった。

Fragmenta ex opere historico 3.8.2

2

Nam comparatione sequentium, levia sunt quae ab ipso prima commissa sunt. Etenim per omnem viam reditus sui Ecclesiam subvertebat, damnatos episcopos aliquos restaurabat, aliquibus spem ad episcopatus reditum promittebat, aliquos ex infidelibus constituebat episcopos, salvis et integris permanentibus sacerdotibus, per pugnas et caedes gentilium, nihil respiciens leges, desperationi tribuens totum.

PL 10, 664C

実際、その後に続く事柄と比べれば、彼によって最初に犯されたことは軽い。すなわち、帰還の道のあらゆる箇所で、教会を覆し、断罪された司教の何人かを復位させ、ほかの者たちには司教職への復帰の望みを約束し、不信の者たちの何人かを司教に立て、司教たちは無傷のまま在職していたのに、異教徒たちの闘争と殺戮を通じて、法をまったく顧みず、すべてを絶望に委ねたのである。

Fragmenta ex opere historico 3.8.3

3

Unde per vim, per caedem, per bellum, Alexandrinorum basilicas depraedatur. Constituto jam in ejus locum ex judicio concilii ( scil. Antiocheni an. 341) sancto et integro sacerdote (Gregorio) ut barbarus hostis, et ut pestis sacrilega adductis gentilium populis Dei templum incendit, altare comminuit, et clam exiit de civitate, occulteque profugit.

PL 10, 664C

こうして彼は、暴力により、殺戮により、戦いにより、アレクサンドリアの人々の聖堂を略奪した。すでに彼の後任として、会議(すなわちアンティオキアの会議、341年)の判断により、聖にして無傷の司教(グレゴリオス)が立てられていたのに、彼は蛮族の敵のように、瀆聖の疫病のように、異教徒たちの民衆を連れて、神の神殿に火をつけ、祭壇を砕き、ひそかに都市を出て、人知れず逃亡した。