ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Fragmenta ex opere historico

Fragmentum III, Caput XI 第III断片 第XI章

Hilary of Poitiers · Fragmenta ex opere historico · PL 10, 666A · 3 sectiones

Fragmenta ex opere historico 3.11.1

1

Ab Arianis depositi qui se defendant. --Ideo quia et alii quique in praetorium pro suis facinoribus detecti sunt, nunc cum Marcello et Athanasio conjuncti sunt; decimus autem Asclepas ante decem et septem annos episcopatus honore discinctus est ( an. 330) ; deinde Paulum et Lucium, et quotquot talibus conjuncti sunt: circumeuntes simul exteras regiones, persuadebant judicibus non esse credendum illis, qui in eos digne sententiam protulerunt; ut hoc genere commercii sibi quemdam ad episcopatus reditum procurarent.

PL 10, 666A

アレイオス派に罷免された者たちが自己弁護する。――というのも、ほかにも、自らの凶行のゆえに総督官邸で摘発された者たちが、いまやマルケルスとアタナシオスと結びついているからである。十番目に〔底本は decimus。文脈上通りにくく、本文の崩れの可能性がある〕アスクレパスが、十七年前に司教職の栄誉を剥奪された(330年)。その後、パウロスとルキウス、またそのような者たちと結びついた者たち全員が、外国を巡り歩き、彼らに正当な判決を下した者たちを信じてはならないと、裁判官たちを説き伏せた。こうした取引によって、司教職への復帰をなんらかの仕方で手に入れようとしたのである。

Fragmenta ex opere historico 3.11.2

2

Nec in ipsis locis, in quibus peccaverant, nec in proximis, vel ubi accusatores habebant, se defendebant; sed juxta peregrinos, et longe a regionibus suis positos ignorantes gestorum fidem, justam sententiam conabantur perfringere, ad illos referentes actus suos, qui illos per omnia nesciebant.

PL 10, 666B

彼らは、罪を犯した場所でも、その近くでも、告発者たちのいるところでも自己弁護せず、外国人のもとで、自分の土地から遠く離れて、事の実際を知らない者たちのもとで、正当な判決を打ち破ろうとした。自分たちの行いを、彼らのことを何一つ知らない人々に持ち出したのである。

Fragmenta ex opere historico 3.11.3

3

Astute hoc faciunt. Scientes enim de judicibus, de accusatoribus, de testibus multos decessisse, post tot tantasque sententias, putaverunt aliud restaurare judicium, volentes apud nos causam dicere, qui neque illos excusavimus, neque judicavimus, Qui enim judicaverunt, jam ad Dominum perrexere.

PL 10, 666B

彼らは巧みにこれを行う。というのも、裁判官、告発者、証人のうち多くが亡くなっていることを知り、かくも多くの判決の後に、別の裁判を復活させられると考えたのである。彼らは、彼らを弁護もせず裁きもしなかった我々のもとで、弁論しようとする。実際、裁いた者たちは、すでに主のもとへ行った。