Fragmenta ex opere historico 2.22.1
In gratiam Athanasii gesta Sardicensia qui conentur Orientales irrita facere. -- « Illud autem esse cognitum cunctis oportet, nullam umquam adversus Marcellum, praeter eam quae Sardicensibus est dissoluta sententiis, deinceps synodum fuisse contractam; neque tunc cum de Photino decretum ab Occidentalibus est et ad Orientales est relatum, aliquod in eum expressum fuisse judicium: sed homines mente callidos, ingenio subtiles, malitia pertinaces, occasionem revolvendi ejus, quod Athanasii absolutione (Sardicae data) est dissolutum, quaesiisse judicii; et rescribentes de Photino, Marcelli mentionem, velut institutionum talium magistri, addidisse: ut mortuam de Athanasio ipso jam tempore quaestionem, et veritatis judicio consepultam, in publicam recordationem causae novitas excitaret, et subrepens per Photini damnationem Marcelli nomen inveheret.
PL 10, 651Aアタナシオスのためにセルディカで行われたことを、東方の人々がいかにして無効にしようと試みるか。――「しかし、これはすべての人に知られているべきである。セルディカの判決によって解消されたもののほかには、マルケルスに対して、その後いかなる会議も招集されなかったこと、またフォティヌスについて西方の人々によって決定がなされ、東方の人々に報告されたときにも、彼に対していかなる判決も明確には下されなかったことである。むしろ、心は狡猾で、才知は鋭く、悪意においては頑固な者たちが、アタナシオスの無罪放免(セルディカで与えられた)によって解消された裁きを、蒸し返す機会を求め、フォティヌスについて返書を送りながら、そのような手口の師のように、マルケルスへの言及を付け加えたのである。それは、アタナシオスについて、すでに時とともに死に、真理の裁きとともに埋葬された問いを、この件の新奇さによって、公の記憶のうちに呼び覚まし、フォティヌスの断罪を通じて忍び込んで、マルケルスの名を持ち込むためであった。」
Fragmenta ex opere historico 2.22.2
Exstat autem in superioris epistolae corpore, Marcellum ab Arianis occasione libri, quem de subjectione Domini Christi ediderat, una cum Athanasio fuisse damnatum. Docetur etiam recitatione ejusdem libri innocentem deprehendi.
PL 10, 651B「先の書簡の本文には、マルケルスが、主キリストの服従について彼が公にした書を機会にして、アタナシオスとともにアレイオス派によって断罪されたことが載っている。また、同じ書の朗読によって、彼が無実であると見いだされたことも教えられている。」
Fragmenta ex opere historico 2.22.3
Falsitatem quoque judicii Ariani ( in synodo Constantinop. an. 336) exstantis adhuc libri fides arguit.
PL 10, 651B「また、アレイオス派の裁きの偽りを(コンスタンティノポリスの会議において、336年)、今なお存する書の信頼性が論証している。」
Fragmenta ex opere historico 2.22.4
De Photino autem tantum, sicuti mos poscebat, ad Orientales epistolae fiunt, non injuria extorquendi, ut nunc agitur, assensum, sed instruendae universorum scientiae consuetudine.
PL 10, 651B「フォティヌスについては、通例が求めるとおり、東方の人々にただ書簡が送られたのであり、今行われているように不当に同意を強要するためではなく、万人の知識を教え整える慣わしからである。」