Fragmenta ex opere historico 3.24.1
Quibus negandam censeant communionem. --Post multa igitur, dilectissimi fratres, haec vobis ex aperto mandamus, ne quis vestrum ab aliquo circumventus aliquando communicet, id est, Ossio, Protogeni, Athanasio, Marcello, Asclepae, Paulo, Julio; sed nec cuiquam damnatorum de Ecclesia sancta rejectis, neque sociis ipsorum, qui illis sive per se sive per scripta communicant.
PL 10, 672A彼らは、交わりを拒むべき者たちを挙げる。――したがって、多くを述べた後、最愛の兄弟たちよ、我々は諸君にこれを明白に命じる。諸君のうちの誰も、誰かに欺かれて、次の者たちと決して交わりを持ってはならない。すなわち、オシウス、プロトゲネス、アタナシオス、マルケルス、アスクレパス、パウロス、ユリウス。また、聖なる教会から追放された断罪された者たちのいかなる者とも、そして彼らの仲間、すなわち自ら、あるいは書状によって彼らと交わりを持つ者たちとも。
Fragmenta ex opere historico 3.24.2
Quare nec vos ad illos scribere umquam debetis, nec ab ipsis scripta suscipere. Jam quod superest, oramus vos, dilectissimi Fratres, ut unitati Ecclesiae consulatis et paci perpetuae; sanctos episcopos eligatis, in quibus et fides integra et sancta sit vita; abhorrentes eos, qui pro criminibus suis ab episcopatus honore discincti sunt, voluntque iterum recipere locum, quem digne pro suis facinoribus amiserunt: magisque hos exsecramini, quos post facinus videtis pejora committere.
PL 10, 672Bしたがって、諸君は彼らに書き送ってはならず、彼らから書状を受け取ってもならない。今後については、最愛の兄弟たちよ、我々は諸君に願う。教会の一体性と永続的な平和に配慮し、信仰が完全で、生活が聖なる司教たちを選ぶように。自らの罪状のゆえに司教職の栄誉を剥奪され、自らの凶行のゆえに当然に失った地位を再び受けようとする者たちを忌み避け、さらに、凶行の後になおさら悪いことを犯すのを諸君が目にする者たちを、いっそう呪うように。
Fragmenta ex opere historico 3.24.3
Nec Dominum audiunt dicentem: Peccasti, quiesce (Eccli. XXI, 1) . Inhibere nesciunt enim, et fortiores de sceleribus efficiuntur: et quanto plus in gurgitem vitiorum mergunt, tanto plus orbem subvertunt.
PL 10, 672B彼らはまた、主が言う言葉を聞かない。「汝は罪を犯した、静まれ」(集会の書21:1)。実際、彼らは自らを抑えることを知らず、悪事によっていっそう強くなり、悪徳の渦の中にいっそう深く沈むほど、いっそう世界を覆す。
Fragmenta ex opere historico 3.24.4
Seditionibus vacantes, bella persecutionesque acerrimas sanctis Ecclesiis ingerunt, et tyrannico more populos Domini in suum dominium captivare contendunt.
PL 10, 672C彼らは、騒乱にふけり、聖なる諸教会に、戦いと最も苛烈な迫害をもたらし、僭主のように、主の民を自らの支配のもとに捕らえようと努める。