ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Fragmenta ex opere historico

Fragmentum III, Caput IV 第III断片 第IV章

Hilary of Poitiers · Fragmenta ex opere historico · PL 10, 662A · 7 sectiones

Fragmenta ex opere historico 3.4.1

1

Marcellus damnatus a pluribus episcopis in communionem recipitur. --Vehementer autem admirati sumus, quatenus eum, qui aliter quam in vero est audet Evangelium praedicare, quidam, qui se ecclesiasticos esse volunt, facile ad communionem recipiunt; nec blasphemias ejus, quae in ipsius libro signatae sunt, inquirentes, nec illis, qui sollicite cuncta investigaverunt, et invenientes juste damnaverunt, consensum accommodare voluerunt.

PL 10, 662A

マルケルスは、多くの司教に断罪されながら、交わりに受け入れられる。――しかし我々は大いに驚いた。真理にある福音とは別のものをあえて宣べ伝える者を、教会の者であることを望む何人かが、たやすく交わりに受け入れ、彼の書物に記された冒瀆を調べようともせず、注意深くすべてを調べ上げて見いだし、正当に断罪した人々に、同意を与えようともしなかったことを。

Fragmenta ex opere historico 3.4.2

2

Etenim Marcellus, cum apud suos haereticus haberetur, peregrinationis auxilia requisivit: scilicet ut et illos falleret, qui et ipsum et ejus scripta pestifera ignorarent.

PL 10, 662B

実際、マルケルスは、自分の仲間の間で異端者と見なされていたとき、他国での支援を求めた。すなわち、彼自身をも、その疫病のような書き物をも知らない人々をも欺くためである。

Fragmenta ex opere historico 3.4.3

3

Sed quidquid apud illos agit, impia sua scripta sensusque profanos occultat falsa pro veris opponens, quaestum sibi de simplicibus atque innocentibus fecit, quique sub praetextu ecclesiasticae regulae multos Ecclesiae pastores induxit ( an seduxit?): eosque in suam redigens potestatem, Sabellii haeretici sectam inducens, callida fraude decepit, restaurans Pauli Samosatensis et artes et dolos.

PL 10, 662B

しかし彼は、彼らのもとで何を行うにせよ、自らの不敬虔な文書と俗悪な考えを隠し、偽りを真実の代わりに差し出して、単純で無垢な者たちから自分のために利益を得た。教会の規範という口実のもとで、多くの教会の牧者を引き込み(あるいは「惑わした」か)、彼らを自らの権力のもとに置いて、異端者サベリオスの分派を持ち込み、狡猾な欺きによって欺いた。サモサタのパウロスの術策と詐術を再興したのである。

Fragmenta ex opere historico 3.4.4

4

Mixta enim est omnium haereticorum sectis Marcelli extranea traditio, sicut supra memoratum est.

PL 10, 662B

実に、マルケルスの異質な伝統は、すべての異端者の分派が混ざったものであり、先に述べたとおりである。

Fragmenta ex opere historico 3.4.5

5

Unde convenerat, omnes Ecclesiae sanctae praepositos memores dictorum Domini Christi dicentis: Cavete vos a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos in vestitu ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces, a fructibus eorum cognoscetis eos (Matth., VII, 15, 16) , vitare ab hujusmodi et horrere, nec illis facile communicare, agnoscere illos ex actibus suis, atque ex eorum scriptis sacrilegis praedamnare.

PL 10, 662B

したがって、聖なる教会の指導者たちはみな、主キリストが言う言葉を心に留めて、こうすべきであった。「偽預言者たちに気をつけよ。彼らは羊の衣を着て汝らのところに来るが、内側は貪欲な狼である。その実によって、汝らは彼らを知るであろう」(マタイ7:15、16)。このような者たちを避け、忌み嫌い、彼らとたやすく交わりを結ばず、その行いから、また瀆聖的な文書から彼らを見分け、あらかじめ断罪すべきであった。

Fragmenta ex opere historico 3.4.6

6

Nunc vero vehementer metuimus, ne nostris temporibus compleatur quod scriptum est: Cum dormiunt homines, venit inimicus et spargit zizania inter frumentum (Matth., XIII, 25) .

PL 10, 662C

だが今、我々の時代に、次のように書かれていることが成就するのではないかと、我々は大いに恐れている。「人々が眠っている間に、敵が来て、麦の間に毒麦を蒔いた」(マタイ13:25)。

Fragmenta ex opere historico 3.4.7

7

Cum enim non vigilant hi, quos vigilare oportet in custodia Ecclesiae; falsa verba imitantia, funditus id quod rectum est vertunt.

PL 10, 662C

というのも、教会の見張りにおいて目を覚ましているべき者たちが目を覚ましていないとき、偽りの言葉が、まねをして〔falsa verba imitantia は、目を覚まさぬ者たちが偽りの言葉をまねて、とも読める〕、正しいものを根底から覆すからである。