Fragmenta ex opere historico 3.23.1
Ecclesiae negant olim depositos restituendi potestatem. --Cum ita res currere videremus, ad suam patriam regredi nostrum unusquique decrevit: placuitque nobis de Serdica scribere, et ea quae gesta sunt nuntiare, nostramque sententiam declarare.
PL 10, 671C彼らは、かつて罷免された者たちを復位させる権力が教会にあることを否定する。――事態がこのように進むのを見て、我々はそれぞれ自分の故郷へ帰ることを決めた。そして、セルディカから書き送り、行われたことを報せ、我々の見解を明らかにすることに決めた。
Fragmenta ex opere historico 3.23.2
Nos enim Athanasium et Marcellum, qui in Dominum impie blasphemantes scelerati vixerunt, expositos olim atque damnatos non possumus iterum in episcopatus honorem suscipere: quique crucifigentes verum ( f. iterum) filium Dei, atque illum denuo publicantes, acerbis ictibus confixerunt (Hebr. VI, 6) .
PL 10, 671Cというのも、我々は、主に対して不敬にも冒瀆しつつ悪人として生きたアタナシオスとマルケルスを、すでに罷免され断罪されているのに、再び司教の栄誉に迎え入れることはできない。彼らは、真の(おそらく「再び」)神の子を十字架につけ、彼を再び公に晒し、苛烈な打撃で突き刺す者たちである(ヘブライ6:6)。
Fragmenta ex opere historico 3.23.3
Alter enim ipsorum, blasphemando in filium Dei atque in ejus regnum, aeterna morte mortuus est semel.
PL 10, 671C実際、その一人は、神の子とその支配に対して冒瀆しつつ、永遠の死をもって一度死んだ。
Fragmenta ex opere historico 3.23.4
Alter in corpus Domini ( adde, et) mysteria ejus prophano more atrociter peccans, caeteraque flagitia immaniter gerens, episcoporum sententia ejectus est atque damnatus.
PL 10, 671Dもう一人は、主の体に対して、(「そして」を補う)その奥義に対して、俗悪なやり方で残虐に罪を犯し、そのほかの醜行も残忍に行い、司教たちの判決によって追放され、断罪された。
Fragmenta ex opere historico 3.23.5
Quamobrem quoniam a parentum traditione discedere non possumus, quia nec talem auctoritatem sumpsit Ecclesia, nec talem potestatem a Deo accepit; supradictos ad honorem dignitatemque Ecclesiae nec ipsi suscipimus, et suscipientes digne damnamus.
PL 10, 671Dしたがって、我々は先人たちの伝統から離れることができず、教会がそのような権威を取っておらず、そのような権力を神から受けてもいないのであるから、上記の者たちを、教会の栄誉と品位へと、我々自身も受け入れないし、受け入れる者たちを、当然にも断罪する。
Fragmenta ex opere historico 3.23.6
Sed nec alios, qui aut olim aut postea merito damnati sunt, in Ecclesia recipimus, adhaerentes legibus Dei traditionibusque paternis atque ecclesiasticis disciplinis, credentes prophetae dicenti: Noli transgredi terminos aeternos, quos posuerunt patres tui (Prov. XXII, 28) .
PL 10, 672Aまたほかの者たちも、かつてであれのちであれ、当然に断罪された者たちを、我々は教会に受け入れない。神の法と父祖の伝統と教会の規律に従い、預言者が言うことを信じるからである。「汝の父祖たちが置いた永遠の境界を越えるな」(箴言22:28)。
Fragmenta ex opere historico 3.23.7
Quare nos numquam fixa solidaque concutimus: sed magis ea quae sunt a parentibus constituta servamus.
PL 10, 672Aそれゆえ、我々は決して固く堅固なものを揺さぶらず、むしろ先人たちによって定められたものを守る。